monumenta.ch > Boethius > 3 > 4 > 12
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, XI. De instrumentis quibus syllogismorum copiam nobis ad disserendum suppeditamus. <<<     >>> XIII. De multiplicis distinctione.

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, CAPUT XII. De sumptione propositionum.

1 Ergo propositiones quidem eligendum quotquot modis determinatum est in propositione, aut omnium opiniones proponenti, aut plurium aut sapientum, et horum vel omnium, vel plurimorum, vel notissimorum.2 Aut etiam contrarias apparentibus, et quaecunque opiniones secundum artem sunt; at oportet protendere contrarias apparentibus probabilibus, secundum contradictionem, quemadmodum dictum est prius.3 Utile autem et facere eas in eligendo non solum quae sunt probabiles, sed et similes eis, ut quod contrariorum idem est sensus, nam et scientia contrariorum est eadem.4 Et quod videmus suscipientes aliquid, non emittentes, nam et in aliis sensibus sic est, nam et audimus suscipientes aliquid, non emittentes, et olfacimus eodem modo, similiter autem et in aliis.5 Amplius: quaecunque in omnibus vel plurimis videntur, sumendum ut principium et apparentem positionem, nam ponunt qui non conspiciunt, in aliquo non sic habet.6 Eligere autem oportet et ex scriptis disceptationibus.7 Descriptiones autem facere in unoquoque genere supponentes seorsum (ut de bono, aut de animali, et de bono omni) incipientem a quid est.8 Adnotare autem et singulorum opiniones, ut quod Empedocles quatuor dixit elementa corporum esse.9 Ponet enim aliquis quod ab aliquo probato dictum est.10 Sunt autem (ut figuraliter sit complecti) propositionum et problematum partes tres; nam aliae sunt morales propositiones, aliae naturales, aliae rationales.11 Morales quidem huiusmodi, ut utrum oporteat parentibus magis an legibus obedire, si dissentiant.12 Rationales vero, ut utrum contrariorum eadem disciplina, an non.13 Naturales autem, ut utrum mundus sit aeternus, necne.14 Similiter autem et problemata.15 At vero quales sint singulae earum quae dictae sunt, definitione quidem non facile assignare est de ipsis.16 Est autem ea (quae per inductionem est) assuetudine tentandum cognoscere unamquamque earum, secundum praedicta exempla consideranti.17 Ad philosophiam igitur secundum veritatem de his negotiandum, dialectico autem modo ad opinionem.18 Sumendae autem quam maxime universales propositiones omnes, et una facienda multae, ut quod oppositorum eadem disciplina, deinde quod contrariorum et quod ad aliquid.19 Eodem modo et ipsae rursum dividendae, quousque contingere potest divisio, ut quod boni, et mali, et albi, et nigri, et frigidi, et calidi; similiter autem et in aliis.20 De propositionibus igitur sufficiant praedicta.
Boethius HOME

bav992.11

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik