monumenta.ch > Boethius > 7 > 11
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, X. De speciebus disserendi, dialecticaeque disputationis. <<< >>> XII. De sumptione propositionum.
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, CAPUT XI. De instrumentis quibus syllogismorum copiam nobis ad disserendum suppeditamus.
1 Instrumenta autem per quae abundemus syllogismis sunt quatuor.2 Unum quidem, propositiones sumere.3 Secundum autem, quotupliciter unumquodque dicitur posse distinguere.4 Tertium, differentias invenire.5 Quartum autem, similitudinis consideratio.6 Sunt autem et modo quodam etiam tria horum propositiones.7 Est enim unumquodque eorum propositionem facere, ut quod eligendum est honestum, vel delectabile, vel utile, et quod differt sensus a disciplina, eo quod amittenti eam possibile est rursum sumere, illum autem impossibile.8 Et quoniam similiter se habet salubre ad sanitatem, et habile ad bonam habitudinem.9 Est autem prima propositio ab iis quae multipliciter dicuntur, secunda a differentiis, tertia vero a similibus.
Boethius HOME
bav992.11