monumenta.ch > Boethius > 10
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, IX. De problemate dialectico et positione dialectica. <<< >>> XI. De instrumentis quibus syllogismorum copiam nobis ad disserendum suppeditamus.
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, CAPUT X. De speciebus disserendi, dialecticaeque disputationis.
1 Determinatis autem his, oportet dividere quot dialecticarum disputationum sunt species.2 Est autem inductio quidem haec, illa autem syllogismus.3 Et syllogismus quidem quid est, dictum est prius.4 Inductio vero est a singularibus ad universalia accessio, ut si est gubernator eruditus, optimus, et auriga, et omnis qui est eruditus in unoquoque, optimus.5 Est autem inductio verisimilior, et clarior, et secundum sensum notior, et pluribus communis; syllogismus autem valentior, et ad contradicentes efficacior.6 Ergo genera de quibus disputationes, et ex quibus, quemadmodum ante dictum est, determinata sint.
Boethius HOME
bav992.11