monumenta.ch > Boethius > 2 > 9
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, VIII. De propositione dialectica. <<< >>> X. De speciebus disserendi, dialecticaeque disputationis.
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, CAPUT IX. De problemate dialectico et positione dialectica.
1 Problema autem dialecticum est speculatio intendens vel ad electionem, et fugam, vel ad veritatem et scientiam, aut per se, aut ut adminiculans ad aliquid aliud talium, de quo aut neutro modo opinantur, aut contrarie plerique sapientibus, aut sapientes plerisque, aut utrisque iidem eisdem.2 Quaedam enim problematum utile est scire tantum eligendum, vel fugiendum, ut utrum voluptas sit eligenda, an non.3 Quaedam autem ad sciendum tantum, ut utrum mundus aeternus sit, an non.4 Quaedam vero ipsa per se quidem ad neutrum horum, adminiculantia autem sunt ad aliqua talium.5 Pleraque enim ipsa quidem per se non volumus cognoscere, sed aliorum gratia, ut per illa aliud quidpiam cognoscamus.6 Sunt autem problemata et de quibus contrarii sunt syllogismi; dubitationem enim habent utrum sic se habent an non sic, eo quod de utrisque sunt rationes suasibiles.7 Et de quibus rationem non habemus, cum sint magna, difficile arbitrantes esse propter quod assignare, ut utrum mundus sit aeternus, an non, nam huiusmodi quaeret aliquis.8 Problemata ergo et propositiones (ut dictum est) determinata sint.9 Positio est opinio admirabilis alicuius familiarium secundum philosophiam, ut quod non est contradicere, quemadmodum dixit Antisthenes, et quod omnia moventur, secundum Heraclitum, aut quod unum est ens, quemadmodum Melissus dixit (nam de quovis contraria opinionibus proferente curam habere stultum est), aut de quibus orationem habemus contrariam opinionibus, ut quoniam non omne quod est, vel factum est, vel aeternum, quemadmodum sophistae dicunt.10 Nam musicum, grammaticum esse, neque factum, neque esse aeternum.11 Hoc enim et si alicui non videatur, videbitur utique eo quod rationem habeat suasibilem.12 Est igitur et positio quidem problema, non autem omne problema positio, eo quod quaedam problematum talia sunt, de quibus neutro modo opinamur.13 Quod autem est et positio problema manifestum est: necesse est enim ex iis quae dicta sunt, aut plures sapientibus circa positionem dubitare, aut utroslibet sibimet, eo quod opinio quaedam admiranda positio est.14 Pene autem nunc omnia dialectica problemata positiones vocantur.15 Differat autem nihil quomodolibet dictum: non enim nomen effingere volentes divisimus sic ea, sed ut non lateant nos, cum quaedam eorum sunt differentiae.16 Non oportet autem omne problema, nec omnem positionem considerare, sed quam dubitabit aliquis eorum, qui ratione egent, et non poena vel sensu.17 Nam qui dubitant utrum oporteat deos honorare, et parentes diligere, an non, poena indigent; qui vero utrum nix alba an non, sensu.18 Neque vero quorum propinqua est demonstratio, neque quorum valde longe: nam illa quidem non habent dubitationem, haec autem magis quam secundum facultatem exercitativam.
Boethius HOME
bav992.10
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik