monumenta.ch > Boethius > 8
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, VII. Omnem disputationem dialecticam esse ex termino, proprio, genere, aut accidente, et ubi illa reperiantur. <<< >>> IX. De problemate dialectico et positione dialectica.
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, CAPUT VIII. De propositione dialectica.
1 Primum igitur determinetur quid est propositio dialectica, et quid problema dialecticum.2 Non enim omnem propositionem, nec omne problema dialecticum ponendum.3 Nullus enim offeret, quid mentem habeat, quod nulli videtur, nec proponet quod omnibus est manifestum, vel plurimis: nam haec quidem non habent dubitationem, illa autem nemo ponet.4 Est autem propositio dialectica interrogatio probabilis aut omnibus, aut plurimis, aut sapientibus, et his vel omnibus, vel plurimis, vel maxime familiaribus non inopinabilis.5 Ponet enim aliquis quod videtur sapientibus, nisi id contrarium sit multorum opinionibus.6 Sunt autem propositiones dialecticae, et ea quae probabilibus sunt similia, et contraria iis quae videntur esse probabilia secundum contradictionem protensa, et quaecunque opiniones sunt secundum artes inventas.7 Si enim probabile est eamdem esse contrariorum disciplinam, et sensum eumdem esse contrariorum probabile apparebit, et si unam numero grammaticen esse, et tibicinariam unam; si autem plures grammaticas, et plures tibicinarias, omnia enim similia et cognata haec videntur esse.8 Similiter autem et ea quae probabilibus sunt contraria secundum contradictionem protensa probabilia videntur.9 Si enim probabile est quod oportet amicis benefacere, et quod non oportet amicis malefacere probabile est; est autem contrarium quidem quod oportet malefacere amicis, secundum contradictionem autem quod non oportet amicis malefacere.10 Similiter autem et si oportet amicis benefacere, inimicis non oportet; est autem et hoc secundum contradictionem contrariorum, nam contrarium est quod oportet inimicis benefacere.11 Similiter autem et in aliis.12 Probabile autem et in similitudine apparet etiam contrarium de contrario, ut si oportet amicis benefacere, et inimicis oportet male, apparebit et contrarium hoc quod est amicis benefacere, et quod inimicis male.13 Utrum autem secundum veritatem se habeat, vel non, in iis quae de contrario dicentur ostendetur.14 Palam autem quoniam et quaecunque opiniones secundum artes sunt, dialecticae propositiones sunt.15 Ponet enim aliquis ea quae videntur iis qui in eis probati sunt, ut de his quidem quae in geometria, ut geometer, de illis autem quae in medicina, ut medicus.
Boethius HOME
bav992.9
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik