monumenta.ch > Boethius > 7
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, VI. De eodem. <<< >>> VIII. De propositione dialectica.
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, CAPUT VII. Omnem disputationem dialecticam esse ex termino, proprio, genere, aut accidente, et ubi illa reperiantur.
1 Quoniam autem ex prius dictis sunt orationes, et per haec et ad haec una quidem fides est per inductionem.2 Si enim quis consideret unamquamque propositionum et problematum, apparebit aut a termino, aut a proprio, aut a genere, aut ab accidente facta.3 Alia autem fides per syllogismum.4 Necesse est enim omne quod de aliquo praedicatur, aut conversim de re praedicari, aut non; et si conversim praedicatur, terminus erit, vel proprium.5 Nam si significat quid est esse, est terminus; si autem non significet, proprium.6 Hoc enim erat proprium, quod conversim praedicatur, non significans quid est esse.7 Si autem non conversim praedicatur de re, aut ex iis quae in definitionis subiecti dicuntur, est, aut non, et si est ex iis quae in definitione dicuntur, aut genus, aut differentia erit, eo quod definitio ex genere et differentiis est.8 Si vero ex iis non est quae in definitione dicuntur, palam est quoniam accidens erit, nam accidens dicebatur quod neque terminus, neque genus, neque proprium, inest autem rei.9 Post haec autem oportet determinare genera praedicamentorum in quibus sunt dictae quatuor differentiae.10 Sunt haec autem numero decem, quod est, quantum, quale, ad aliquid, ubi, quando, situm esse, habere, facere, pati.11 Semper enim accidens, et genus, et proprium, et definitio in uno praedicamentorum horum erit, nam omnes ab his propositiones, aut quid est, aut quale est, aut quantum, aut aliorum aliquod praedicamentorum significant.12 Manifestum est autem ex eisdem quoniam quod quid est significans quandoque quidem substantiam significat, quandoque autem quale, quandoque vero aliquod aliorum praedicamentorum: nam quando, posito homine, dixerit quod positum est hominem esse, vel animal, et quid est dicit et significat substantiam; quando, colore albo posito, dixerit quod positum est album esse, vel colorem, quid est dicit, et quale significat.13 Similiter autem et si, cubitali magnitudine posita, dixerit quod positum est cubitalem esse magnitudinem, et quid est dicit et quantum significat.14 Similiter autem et in aliis.15 Unumquodque enim talium sive idem de eodem dicatur, sive genus de hoc, quid est significat; quando autem de alio, non quid est significat, sed quantum, aut quale, aut aliquod aliorum praedicamentorum.16 Quare de quibus sunt disputationes, et ex quibus, haec et tanta sunt.17 Quomodo autem sumemus, et per quae copiosi erimus, post haec dicendum.
Boethius HOME
bav992.9