monumenta.ch > Boethius > 2 > 3 > 6
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, V. Quod caetera praedicata aliquid claudant eorum quae definitio continet. <<< >>> VII. Omnem disputationem dialecticam esse ex termino, proprio, genere, aut accidente, et ubi illa reperiantur.
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, CAPUT VI. De eodem.
1 Primum autem omnium de eodem determinandum quoties dicitur.2 Videbitur autem idem ut figuraliter sit sumere, tripliciter dividi.3 Numero enim, aut specie, aut genere, idem solemus appellare.4 Numero quidem, quorum nomina plura, res autem una, ut indumentum et vestis.5 Specie autem quae cum sint plura, indifferentia sunt secundum speciem, ut homo homini, equus equo; nam huiusmodi specie dicuntur, quaecunque sub eadem specie sunt.6 Similiter autem et genere eadem, quaecunque sub eodem genere sunt, ut equus homini.7 Videbitur autem ab eodem fonte aqua, quae eadem dicitur, habere aliquam differentiam praeter dictos modos.8 Non tamen, sed et huiusmodi in eodem ordinetur iis quae secundum unam speciem quoquo modo dicta sunt: omnia enim talia cognata et affinia sibi invicem videntur esse: nam omnis aqua omni aquae eadem specie dicitur, eo quod habeat quamdam similitudinem; ab eodem autem fonte aqua quae eadem dicitur nullo alio differt, quam eo quod vehementior sit similitudo: quare non separamus idem ab iis quae secundum unam speciem quoquo modo dicuntur.9 Maxime autem indubitanter quod unum est numero, idem ab omnibus videtur dici.10 Solet autem et hoc assignari multipliciter, propriissime autem et primo, quando nomine vel termino idem assignatum fuerit, ut vestis indumento, et animal gressibile bipes homini.11 Secundum autem, quando proprio, ut disciplinae susceptibilis homini, et quod natura sursum fertur igni.12 Tertium vero, quando ab accidente, ut sedens, vel musicum Socrati, omnia enim haec unum numero volunt significare.13 Quod autem verum sit quod nunc dictum est, ex transsumentibus nuncupationes maxime quis discat; saepe enim praecipientes nomine vocare aliquem sedentium, transsumimus, quando forte is non intelligit cui praeceptum facimus, tanquam ab accidente ipso magis intelligente, et iubemus sedentem vel disputantem vocare ad nos, manifestum quod ut eumdem opinantes, et secundum nomen, et secundum accidens significare.14 Ergo idem, quemadmodum dictum est, tripliciter dividatur.
Boethius HOME
bav992.8
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik