monumenta.ch > Boethius > 5
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, IV. De termino, proprio, genere, et accidente. <<< >>> VI. De eodem.
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, CAPUT V. Quod caetera praedicata aliquid claudant eorum quae definitio continet.
1 Non lateat autem nos quoniam quae ad proprium, et genus, et accidens omnia dicuntur, et ad definitiones conveniet dici.2 Ostendentes enim quoniam non ei soli inest quod est sub definitione (quemadmodum et in proprio), aut quoniam non genus quod assignatum est in definitione, aut quoniam non inest, aliquid eorum quae in definitione dicta sunt (quod quidem et in accidente dici potest), interimentes erimus definitionem.3 Quare secundum prius assignatam rationem, omnia erunt quodammodo definitioni accommodanda quae numerata sunt.4 Sed non propter hoc unam in omnibus universalem methodum quaerendum, neque enim facile invenire hanc est, et si inveniatur, omnino obscura et insuavis plane fuerit ad propositum negotium.5 Propria vero in unoquoque determinatorum generum assignata methodo, facile ex iis quae circa unumquodque propria sunt decursus propositi fieri possit.6 Quare universaliter figura quidem (quemadmodum dictum est prius) dividendum est, reliquorum autem ea quae maxime sunt singulis peculiaria, annectendum; definitioni et generi accommodata ea nuncupantes, pene autem adiuncta sunt quae dicta sunt ad singula.
Boethius HOME
bav992.8