monumenta.ch > Boethius > 4
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, III. Ex quibus et quot disceptatio dialectica constet. <<<     >>> V. Quod caetera praedicata aliquid claudant eorum quae definitio continet.

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, CAPUT IV. De termino, proprio, genere, et accidente.

1 Dicendum autem quid terminus, quid proprium, quid genus, quid accidens.2 Est autem terminus quidem oratio quid erat esse significans.3 Assignatur autem aut oratio pro nomine, aut oratio pro oratione; possibile est enim et eorum quae sub ratione significantur quaedam definiri.4 Quicunque autem quolibet modo nomine assignationem faciunt, manifestum quoniam non assignant ii rei definitionem, eo quod omnis definitio oratio quaedam est, accommodatum tamen termino, et huiusmodi ponendum est, ut quod honestum est, decens.5 Similiter autem et utrum idem sensus, et disciplina, vel diversum; etenim circa diffinitiones, utrum idem, vel diversum, plurima fit immoratio.6 Simpliciter autem accommodato termino omnia dicantur quae sub eadem disciplina cum definitionibus continentur.7 Quod autem omnia quae nunc dicta sunt huiusmodi sunt, manifestum ex his.8 Potentes enim quod idem et quod diversum disputare, eodem modo et ad definitiones argumentari facile poterimus; nam ostendentes quod non idem est, interimentes erimus definitionem: non tamen convertitur quod nunc dictum est, non enim sufficiens est ad astruendum definitionem ostendere idem esse, attamen ad destruendum sufficiens est ostendere quod non idem est.9 Proprium autem est quod non indicat quid est esse, soli autem inest, et conversim praedicatur de re ut proprium est hominis grammatices esse susceptivum.10 Nam si homo est, et grammatices susceptibilis est, et si grammatices susceptivum est, et homo est.11 Nemo enim proprium dicit quod contingit alii inesse, ut homini dormire, ne quidem si forsitan per aliquod tempus inest soli.12 Si autem forte dicatur aliquid talium proprium, non simpliciter, aliquando, vel ad aliquid dicetur, nam ex dextris quidem esse, aliquando proprium est.13 Bipes autem ad aliquid proprium est dictum, ut homini ad equum et canem.14 Quod autem eorum quae contingunt alii inesse nullum conversim praedicatur, manifestum est; non enim necessarium est si quid dormit, hominem esse.15 Genus autem est, quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid est praedicatur.16 In eo quod quid est praedicari ea dicuntur, quaecunque convenit eum qui interrogatus est reddere quid est quod propositum est, quemadmodum de homine, convenit eum qui interrogatus est quid id est quod propositum est, dicere quod animal.17 Generi autem accommodatum est utrum in eodem genere aliud alii, an in altero sit.18 Nam et huiusmodi sub eadem methodo cadit cum genere; disputantes enim quod animal genus hominis, similiter et bonus, disputantes erimus quoniam haec in eodem sunt genere, si autem alterius quidem ostendamus quod genus est, alterius autem quod non est, disputantes erimus quoniam non in eodem genere haec sunt.19 Accidens autem est quod nihil horum est, neque definitio, neque proprium, neque genus, inest autem rei; et quod contingit inesse cuivis uni et eidem, et non inesse, ut sedere contingit inesse alicui eidem, et non inesse.20 Similiter autem et album, nam et eidem nihil prohibet quandoque album, quandoque non album esse.21 Est autem accidentis definitionum secunda melior: nam cum dicitur prima, necessarium est si debet quis intelligere, praescire quid est terminus, et genus, et proprium; secunda autem perfecta est ad cognoscendum (quid est quod dicitur) per se.22 Annectantur autem accidenti et quae ad se invicem sunt comparationes quolibet modo ab accidente dictae, ut utrum honestum, an quod confert, expetibilius, et utrum quae est secundum virtutem, an quae secundum voluptatem suavior vita, et si quid aliud similiter his est dictum, in omnibus enim talibus utri magis praedicatum accidit, quaestio fit.23 Manifestum est autem ex his quoniam accidens nihil prohibet, et quando, et ad aliquid proprium fieri, ut sedere cum sit accidens, quando quis solus sedet, tunc aliquando proprium erit; solo vero sedente, ad non sedentes proprium: quare et ad aliquid, et aliquando nihil prohibet accidens proprium fieri, simpliciter autem proprium non erit.
Boethius HOME

bav992.7

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, III. Ex quibus et quot disceptatio dialectica constet. <<<     >>> V. Quod caetera praedicata aliquid claudant eorum quae definitio continet.
monumenta.ch > Boethius > 4

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik