monumenta.ch > Boethius > 10 > 4 > 3
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, II. Ad quot utilis dialectica disserendique disciplina. <<< >>> IV. De termino, proprio, genere, et accidente.
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, CAPUT III. Ex quibus et quot disceptatio dialectica constet.
1 Primum igitur considerantum ex quibus est methodus, siquidem sumpserimus ad quot, et quae ex quibus orationes et de quibus syllogismi, et quomodo his abundemus, habebimus sufficienter propositum.2 Sunt autem numero aequalia, et eadem ea ex quibus orationes et de quibus syllogismi: fiunt enim orationes ex propositionibus; de quibus autem syllogismi fiunt, problemata sunt.3 Omnis autem propositio, et omne problema, aut proprium, aut genus, aut accidens indicat; etenim differentia cum est generalis, cum genere ordinanda est.4 Quoniam autem proprium hoc quidem quid est esse significat, illud autem non significat, dividatur proprium in utrasque praedictas partes, et vocetur illud quod quid erat esse significat, terminus; reliquum vero, secundum communem de ipsis assignatam nominationem, nuncupetur proprium.5 Manifestum igitur ex iis quae dicta sunt quod secundum praesentem divisionem quatuor omnia accidit fieri, aut proprium, aut terminum, aut genus, aut accidens.6 Nemo autem nos opinetur dicere quod unumquodque horum secundum se dictum propositio vel problema est, sed quod ab his et problemata et propositiones fiunt.7 Differunt autem problema et propositio modo, nam cum sic dicitur: putasne animal gressibile bipes? definitio est hominis; et putasne animal genus est hominis? propositio fit.8 Si autem utrum animal gressibile bipes definitio est hominis, an non, problema fit.9 Similiter autem et in aliis.10 Quare merito aequalia numero problemata et propositiones sunt, nam ab omni propositione problema efficies, mutans modum.
Boethius HOME
bav992.6
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik