monumenta.ch > Boethius > 1 > 2
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, PRIMUM. Primi Topicorum libri Aristotelis, quid intendit, et quae ratiocinandi species. <<<     >>> III. Ex quibus et quot disceptatio dialectica constet.

Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, CAPUT II. Ad quot utilis dialectica disserendique disciplina.

1 Consequens autem erit ex iis quae dicta sunt dicere ad quot et quae utile sit hoc negotium.2 Est autem ad tria, ad exercitationes, ad colloquia, ad eas quae secundum philosophiam sunt disciplinas.3 Quod igitur ad exercitationem sit utile, ex his perspicuum est, methodum enim habentes, facile de proposito argumentari poterimus.4 Ad colloquia vero eo quod multorum annumerantes opiniones, non ex extraneis, sed ex propriis doctrinis sermocinabimur ad eos, transmutantes quidquid non bene videntur modis dicere.5 Ad secundum philosophiam autem disciplinas, quod potentes ad utraque dubitare, facile in singulis intuebimur verum et falsum, praeterea autem ad prima eorum quae in unaquaque disciplina sunt principia.6 Nam ex propriis secundum propositam disciplinam principiis impossibile est dicere aliquid de ipsis, eo quod prima principia sunt omnium, per ea vero (quae sunt circa singula) probabilia necesse est de illis transigere.7 Id autem proprium, maximeve peculiare dialecticae est, nam cum sit inquisitiva, ad omnium methodorum principia viam habet.8 Habebimus autem perfecte methodum, quando perinde habebimus ac in rhetorica, et medicina, et huiusmodi facultatibus, hoc autem ex iis quae contingunt facere quae eligimus.9 Nam neque rhetor omni ex modo persuadebit, neque medicus sanabit; sed si ex iis quae contingunt nihil omiserit, sufficienter eum disciplinam habere dixerimus.
Boethius HOME

bav992.6