monumenta.ch > Boethius > 3 > 4 > 12 > 1
>>> Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, II. Ad quot utilis dialectica disserendique disciplina.
Boethius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 1, CAPUT PRIMUM. Primi Topicorum libri Aristotelis, quid intendit, et quae ratiocinandi species.
1 Propositum quidem negotii est methodum invenire per quam poterimus syllogizare de omni proposito problemate ex probabilibus, et ipsi disputationem sustinentes, nihil dicemus repugnans.2 Primum igitur dicendum quid est syllogismus, et quae eius differentiae, quomodo sumatur dialecticus syllogismus; hunc enim quaerimus secundum propositum negotium.3 Est itaque syllogismus oratio in qua positis quibusdam aliquid aliud a positis ex necessitate accidit per ea quae posita sunt.4 Demonstratio vero est quando ex veris et primis syllogismus erit, aut ex talibus quae per aliqua prima et vera eius quae circa ipsa est cognitionis principium sumpserunt.5 Dialecticus autem syllogismus est qui ex probabilibus est collectus.6 Sunt autem vera et prima quae non per alia, sed per se ipsa fidem habent.7 Non enim oportet in disciplinaribus principiis inquirere propter quod, sed secundum unumquodque principiorum ipsam per se esse fidem.8 Probabilia autem sunt quae videntur omnibus, aut plurimis, aut sapientibus, et his vel omnibus, vel plurimis, vel maxime familiaribus et probatis.9 Litigiosus autem est syllogismus ex iis quae videntur probabilia, non sunt autem.10 Et qui ex probabilibus quidem, aut ex iis quae videntur probabilia, est apparens.11 Non enim omne quod videtur probabile etiam est probabile, nihil enim eorum quae dicuntur probabilia in superficie habet omnino phantasiam, velut circa litigiosarum disputationum principia accidit se habere; statim enim saepius etiam eis qui parva videre possunt manifesta est in his falsitatis natura.12 Ergo prior quidem eorum (qui dicti sunt litigiosi syllogismi) etiam syllogismus dicatur, reliquus vero litigiosus quidem syllogismus, syllogismus autem non, eo quod videtur quidem ratiocinari, ratiocinatur autem minime.13 Amplius autem praeter omnes (qui dicti sunt) syllogismos, ex iis quae sunt circa aliquas disciplinas peculiaria fiunt paralogismi, quemadmodum in geometria et huic cognatis accidit se habere.14 Videtur autem hic modus differre a dictis syllogismis, nam neque ex veris et primis colligit pseudographus, neque ex probabilibus, nam sub definitione non cadit, neque enim quae omnibus videntur sumit, neque quae pluribus, neque sapientibus, et his, neque omnibus, neque plurimis, neque probatissimis; sed ex peculiaribus quidem disciplinae sumptis, non veris autem, syllogismum facit, nam eo quod aut semicirculos describit non ut oportet, aut lineas aliquas ducit non ut ducendae sunt, paralogismum facit.15 Species igitur syllogismorum, ut figuraliter sit complecti, dictae sint.16 Summatim autem dicendo de omnibus praedictis et de his quae postea sunt dicenda, in tantum nobis determinatum sit, eo quod de nullo eorum exactam rationem assignare deligimus, sed aliquantulum figuraliter de his volumus pertransire, omnino sufficiens arbitrantes esse secundum propositam methodum posse cognoscere quoquomodo unumquodque illorum.
Boethius HOME
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik