monumenta.ch > Boethius > QUAE MAGIS APTAE ENUNTIATIONES CONTRARIAE DICANTUR.
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER SECUNDUS., , Oppositiones <<<    

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER SECUNDUS., QUAE MAGIS APTAE ENUNTIATIONES CONTRARIAE DICANTUR.

1 Utrum autem contraria est affirmatio negationi, an affirmatio affirmationi, et oratio, ut quae dicit omnis, homo iustus est, ei quae est, nullus homo iustus est, an omnis homo iustus est, ei quae est, omnis homo iniustus est, ut Callias iustus est, Callias iustus non est, Callias iniustus est.2 Quaenam harum contraria est.3 Nam si ea quae sunt in voce sequuntur ea quae sunt in anima, illic autem contraria est opinio contrarii, ut omnis homo iustus est, ei quae est, omnis homo iniustus est, etiam in his quae sunt in voce affirmationibus, necesse est similiter sese habere.4 Quod si neque illic contrarii opinatio contraria est, nec affirmatio affirmationi contraria erit, sed ea quae dicta est, negatio.5 Quare considerandum est quae opinio falsa opinioni verae contraria sit, utrum negationis, an certe ea quae contrarium esse opinatur.6 Dico autem hoc modo, est quaedam opinatio vera boni, quoniam bonum est.7 Alia vero falsa, quoniam bonum non est, alia quoniam malum est, quaenam harum contraria est verae, et si est una, secundum quam contraria. 8 Propositio quidem quaestionis talis est.9 Quaerit enim quoniam huic propositioni quae dicit, omnis homo iustus est, ea quae proponit, nullus homo iustus est, et rursus ea quae dicit, omnis homo iniustus est, videntur oppositae, quae harum magis superiori affirmationi, quae dicit, omnis homo iustus est, contraria est, utrum ea per quam proponimus, omnis homo iniustus est, an certe negatio universalis, ea quae est, nullus homo iustus est.10 Similiter etiam huic propositioni quae est, Callias iustus est, propositio quae proponit, Callias iniustus est, an ea quae dicit, Callias iustus non est, contraria est.11 De qua re hanc viam disputationis ingreditur: nam si ea, inquit, quae sunt in voce illis quae sunt in anima famulantur, hisque in significatione consentiunt, necesse est ut quod in opinionibus animae reperitur, hoc idem evenire videatur in voce, quod si illic ei opinioni quae arbitratur omnem hominem iustum esse illa opinio opposita est, et illa est maxime contraria quae putat omnem hominem iniustum esse, et in vocibus quoque affirmatio ea quae est, omnis homo iustus est, ei affirmationi magis contraria est quae dixit, omnis homo iniustus est.12 Quod si in opinionibus non haec magis opponitur potius quam illa quae dicit, nullus homo iustus est, et in vocibus quoque affirmatio universalis videatur esse contraria, utraeque ergo et affirmatio quae dicit, omnis homo iniustus est, et negatio quae dicit, nullus homo iustus est, erunt contrariae ei quae dicit, omnis homo iustus est.13 Quod autem dicit, quod si neque illic contrarii opinatio contraria est.14 Tale est enim iustum esse et iniustum esse, quanquam sit secundum habitum et privationem, praedicatio tamen haec nunc, id est iniustum esse, pro contrario sumitur.15 Ergo si in opinionibus contrarii, id est iniusti affirmatio contraria non est, non erit et in vocibus contraria affirmatio, sed potius negatio quae est, nullus homo iustus est.16 Quare, inquit, considerandum est cui opinioni falsae opinio vera sit contraria, nam si qua res bona sit, verum est de ea dicere, quoniam bonum est, contra quam propositionem falsum est dicere, quia malum est, falsum etiam quia non bonum est.17 Sed videndum est quae harum sit magis contraria verae affirmationi, quae dicit bonum esse quod bonum est; utrum falsa illa contraria est, quae id quod bonum est dicit esse malum, an ea quae id quod bonum est dicit esse non bonum.18 Atque hoc est quod ait, dico autem hoc modo: est quaedam opinatio vera boni, quoniam bonum est, alia vero falsa, quoniam non bonum est, alia vero, quoniam malum est.19 Quaenam ergo harum contraria est verae, id est utrum ea quae negat id quod est, an ea quae ponit id quod non est, quae magis harum ei quae dicit esse, id quod est videatur esse contraria, requirendum est.20 Sed quod his adiecit et si est una, secundum quam contraria, tale est.21 Contrariorum alia sunt habentia medium, alia vero sunt non habentia.22 Et illorum quae habent, si quis unum contrarium neget, non necesse est per illam negationem illud aliud contrarium intelligere.23 Nam quoniam inter album et nigrum est aliquid, si quis dicat, non est album, non idcirco nigrum esse monstravit Potest enim esse et rubrum.24 Et quidquid aliud in talium contrariorum medietate locatum est.25 In illis vero contrariis quae medio carent, nihil differt negare rem propositam, an affirmare contrariam.26 Nihil enim differt dicere diem non esse quam dicere noctem esse.27 Hoc est enim diem non esse, quod esse noctem.28 Nihil enim est inter noctem atque diem.29 Ergo in his affirmatio contrarii idem valet, quod rei propositae negatio; ergo nunc hoc dicit: etiamsi in aliquibus, inquit, tales propositiones inveniuntur, ut et negatio rei propositae, et affirmatio contrarii idem valeat, et sint unae significatione.30 Quaerendum est secundum quam enuntiationem propositio magis est contraria, an secundum eam quae dicit non esse diem, an secundum eam quae proponit esse noctem.31 Investigandum igitur est quae harum, quanquam unum utraque significet, magis est contraria ei quae dicit esse diem; hoc est enim quod ait.32 Et si est una secundum quam contraria, id est, et si unum significabunt aliquando rei negatio et contrarii affirmatio, secundum quam harum magis est contraria propositio superiori propositae enuntiationi.33 Nam arbitrari contrarias opiniones definiri in eo quod contrariorum sunt, falsum est.34 Boni enim quoniam bonum est, et mali quoniam malum est, eadem fortasse opinio est et vera, sive plures, sive una sit.35 Sunt autem ista contraria, sed non in eo quod contrariorum sunt contraria, sed magis in eo quod contrarie. 36 Contrariorum naturam prius recte determinat, qui de contrariis propositionibus tractat.37 Quidam enim putaverunt contrarias esse opiniones, quae sint contrariarum rerum, quod Aristoteles negat; dicit enim falsam esse definitionem, quae determinat eas esse contrarias opiniones, quae sunt contrariarum rerum.38 Nam cum sit contrarium bonum malo, possumus habere opinionem de bono quoniam bonum est, et haec vera est; possumus rursus id quod malum est putare malum, et haec rursus vera est, et opiniones quidem boni, quoniam bonum est, et mali quoniam malum est, contrariarum rerum sunt; tamen utraeque sunt verae.39 Sed contrariae utraeque verae esse non possunt.40 Falso igitur definitum est eas esse contrarias opiniones, quae contrariarum sint rerum.41 Quod autem ait, boni enim quoniam bonum est, et mali quoniam malum est, eadem fortasse opinio est et vera.42 Aut id quod dixit eadem ad id retulit quod post secutus est, vera namque verae in eo quod verae sunt eadem sunt, aut certe quod eiusdem esset opinionis, quod bonum esset, bonum putare, quod malum esset, malum.43 Sive autem eadem sint, sive plures, contraria esse non poterunt, idcirco quoniam simul verae sunt.44 Sunt autem ista contraria, sed non eo quod contrariorum sint contrariae sunt, sed magis eo quod contrariae.45 Sunt autem, inquit, ista, scilicet quae sunt in opinionibus contraria, non tamen contraria quando contrariorum sunt, sed potius quando de uno eodemque diverso modo et contrariae suspicantur, hoc est enim quod ait.46 Sunt autem ista contraria, ea scilicet quae in animae opinionibus posita sunt, quorum propositiones sunt contrariae, non eo quod sunt contrariorum, sed potius eo quod de uno eodemque subiecto contrariae suspicantur, ut si quis de bono suspicetur quoniam bonum est, et rursus alius de eodem bono quoniam malum est, haec sunt contraria quae verae simul esse non possunt.47 Et de eodem subiecto, id est bono, nunc bene, nunc vero male, id est contrariae suspicantur.48 Si ergo boni, quoniam bonum est, opinatio est, alia vero, quoniam non est bonum.49 Est vero et alia quoniam aliud aliquid est, quod non est, neque potest esse.50 Aliarum quidem nulla ponenda est, neque quaecunque esse quod non est opinantur, neque quaecunque non esse quod est.51 (Infinitae enim utraeque sunt, et quae esse opinantur quod non est, et quae non esse quod est) sed in quibus fallacia est.52 Hae autem sunt, ex quibus sunt generationes, ex oppositis vero sunt generationes.53 Quare etiam fallaciae. 54 Huius argumenti principium est, quo pro confesso utitur et probato, quod unius rei plura atque infinita non possint esse contraria, quare unius rei unum erit contrarium.55 Est ergo opinio boni quoniam bonum est, et haec vera est; est rursus boni quoniam bonum non est, et haec falsa est.56 Potest etiam esse quae putet esse bonum id quod non est, ut si quis dicat id quod est bonum quoniam malum est, vel quoniam quantitas est, vel quoniam aliquid quod non est.57 Sed haec quae de bono dici possunt, quae ipsum bonum non sint, infinita sunt.58 Rursus possumus de bono arbitrari multa non esse, quae sunt.59 Bonum enim quod honestum est possumus dicere quoniam honestum non est, possumus dicere quoniam utile non est, possumus quoque dicere quoniam expetendum non est, et alia plura.60 Infinita ergo sunt et ea quae possumus arbitrari de bono, quoniam est id quod bonum ipsum non est.61 Et ea quae opinamur non esse bonum quod est, ea quoque sunt infinita.62 Quare nec ea quae putat opinio bonum esse quod non est, nec ea quae putat non esse quod est, ei opinioni ponenda est esse contraria, quae putat bonum esse quod bonum est.63 Hoc enim est quod ait: Aliarum quidem nulla ponenda est, neque quaecunque esse quod non est opinatur, ut dicamus de bono quoniam malum est, vel inutile, vel turpe, neque quaecunque non esse quod est, ut si de eodem bono dicamus, bonum expetendum non est, bonum honestum non est.64 Infinitae enim utraeque sunt, et quae esse opinantur quod non est, et quae non esse quod est.65 Hae igitur reiiciendae sunt, et ad nullam contrarii opinionem sumendae, quoniam infinitae sunt, cum semper contrariorum oppositio sit finita.66 Quaecunque autem contrariae ponendae sint opiniones, sequitur dicens: Sed in quibus est fallacia, hae autem sunt ex his ex quibus sunt et generationes.67 Ex oppositis vero generationes, quare etiam fallacia opinioni, inquit, de bono quoniam bonum est, contraria illa sola ponenda est, in qua primum fallacia reperitur.68 In qua autem fallacia primum reperiatur, ostendit per id quod dixit: Ex quibus sunt et generationes fallacia facillime reperitur.69 Generatio enim semper ex oppositis est; quoties enim aliquid fit album, non fit ex dulci, nec ex duro, nec ex liquido, sed ex non albo.70 Et quod dulce fit, non fit ex calido, neque frigido, nec nigro, nec ex ulla alia qualitate, nisi ex sibi opposito, id est non dulci.71 Eodemque modo in aliis sese res habet.72 Omnis ergo generatio ex eo fit quod non fuit, ut dulce ex non dulci, album ex non albo, calidum ex non calido.73 Quare si generationes quidem ex oppositis sunt, in his autem est fallacia in quibus sunt generationes, erit in oppositis prima fallacia.74 Prima namque fallacia est non putare aliquid esse quod est.75 Secunda putare esse quod non est, ut in eo quod est bonum prima fallacia est putare illud non esse bonum.76 Secunda malum esse arbitrari quod bonum est.77 Quocirca illic maxime ponenda est contrarietas ubi est prima fallacia, in his autem est prima fallacia ex quibus generationes oriuntur.78 Generationes vero dico esse quae fiunt ex his quae id quod fiunt non fuerunt.79 Generationes autem fiunt ex oppositis, in oppositis est igitur prima fallacia; sed in quibus est prima fallacia, maxime contraria illa ponenda sunt: opposita igitur maxime contraria sunt, sed bonum esse et bonum non esse opposita sunt.80 Bonum igitur non esse ei quod est bonum esse contrarium est, non illud quod est malum esse, quod maiori argumentatione confirmat.81 Si ergo quod bonum est, et bonum et non malum est, et hoc quidem secundum se, illud vero secundum accidens.82 Accidit enim ei malum non esse, magis autem in unoquoque vera est, quae secundum se est, et falsa, siquidem et vera, ergo ea quae est, quoniam non est bonum quod bonum est, secundum se falsa est.83 Illa vero quae est, quoniam malum, est eius quae est secundum accidens.84 Quare magis erit falsa de bono ea quae est negationis opinio, quam ea quae est contrarii. 85 Persubtilis argumentatio tali ratione formata est: bonum, inquit, et bonum est, et non malum, quorum unum secundum se et proxime, et naturaliter est, hoc scilicet quod bonum est, alterum vero est accidentaliter, id est quod malum non est.86 Accidit enim ei quod bonum est, ut malum non sit; ergo quod bonum est naturalius habet bonum esse quam non esse malum.87 Illud enim secundum se inest, illud (ut dictum est) secundum accidens.88 Quod si hoc est, verior est ea propositio quae affirmat quod secundum se est quam illa quae affirmat quod secundum accidens est.89 Est autem secundum se bonum esse quod bonum est, secundum accidens vero malum non esse quod bonum est; verius igitur et propinquius est dicere de bono quoniam bonum est, quam dicere de bono quoniam malum non est; quod si hoc est, etiam opinio quae secundum se falsa est mendacior iuste videbitur ea quae secundum accidens mentitur.90 Nam si illa vera est, propinquius quae secundum se est, illa erit falsa propinquius quae secundum se est.91 Hoc est enim quod ait, magis autem in unoquoque est vera, quae secundum se est etiam falsa, sicut et vera, si illa magis vera est quae secundum se est, recte illa magis falsa dicitur, quae secundum se falsa est, id est quae id negat quod secundum se verum est.92 Ergo ea quae est quoniam non est bonum quod bonum est, secundum se consistentis falsa est.93 Ad quod tendit tota superior argumentatio continua disputatione subnectit.94 Superius enim dictum est opinionem eam quae putat bonum esse, quod bonum est, secundum se esse; quare illa opinio quae dicit non esse bonum quod bonum est, falsa est, et de ea re falsa est, quae secundum se vera est.95 Secundum se enim vera est opinio quae putat bonum esse quod bonum est, quae vero arbitratur non esse bonum quod bonum est, eius quae secundum se est, veritatem opinionis intercipit.96 Nam bonum esse quod bonum est, quisquis opinatur secundum ipsius boni naturam habet opinionem, atque ideo secundum se opiniones huiusmodi nominantur; quare erit haec quoque secundum se falsa, quoniam secundum se veritatis videtur auferre propositionem; idem autem bonum secundum accidens est, non malum.97 Et hoc de bono verum est dicere, quoniam non est malum, sed accidentaliter.98 Bono enim accidit non esse malum, illa vero quae putat malum esse quod bonum est, aufert non malum ab eo quod bonum est, et interimit rem secundum accidens veram, vera namque est opinio quae dicit non esse malum quod bonum est, sed secundum accidens; quare secundum accidens falsa erit ea quae dicit malum esse quod bonum est.99 Illam enim propositionem tollit quae secundum accidens vera est.100 Quare quoniam propior est ea quae secundum se est quam ea quae secundum accidens, falsitas eius quae secundum se est fallacior erit ea falsitate quae secundum accidens est.101 Sed ea quae putat non esse bonum quod bonum est, secundum se veritatis peremptoria est ea, vero quae dicit malum esse quod bonum est, eius quod est non esse malum quod bonum est, secundum accidens rei verae peremptoria est.102 Quare falsior est ea quae dicit non esse bonum quod bonum est, quam ea quae dicit esse malum id quod est bonum.103 Falsus autem est maxime circa singula qui habet contrariam opinionem.104 Contraria enim sunt eorum quae plurimum circa idem differunt.105 Quod si harum contraria quidem est altera, magis vero contraria est contradictio, manifestum est quoniam haec erit contraria. 106 Quaerebatur utrum affirmatio contrarii, an negatio propositae rei, eidem propositae rei affirmationi magis possit esse contraria.107 Sed nunc hoc dicit quod quae falsa sunt magis, ea sunt magis contraria.108 Contraria enim sunt quaecunque circa eamdem rem plurimum differunt, ut circa colorem album et nigrum; ergo quae maxime falsa sunt et maxime vera, ea plurimum a se distant.109 Maxime autem vera est secundum se consistentis rei enuntiatio.110 Maxime autem falsa secundum se consistentis veritatis peremptoria.111 Necesse est autem inter affirmationem contrarii et negationem propositae rei unam magis esse contrariam.112 Falsior autem et magis contraria est opinio illa quae contradictionem cogitat, ut ea quae est non esse bonum quod bonum est, quam ea opinio quae habet malum esse quod bonum est, quoniam ea quae sunt in vocibus opiniones sequuntur; simili modo negatio eius quae est omne bonum bonum est, ea scilicet quae dicit nullum bonum bonum est, magis est contraria quam ea quae proponit omne bonum malum est.113 Quocirca et in aliis quoque ut in ea quae est omnis homo iustus est, magis est contraria illa quae dicit, nullus homo iustus est, quam ea quae dicit, omnis homo iniustus est.114 Illa vero quae est, quoniam mulum est quod bonum est, implicita est.115 Etenim quoniam non bonum est, necesse est fore idem ipsum opinari. 116 Addit ad demonstrationem superiorem argumentum quod demonstret magis esse contrariam eam quae negat potius quam eam quae contrariam affirmat; implicita est, inquit, affirmatio contrarii.117 Quisquis enim putat id quod bonum est malum esse, fieri aliter non potest, nisi illud quoque putet non esse bonum.118 Quare duplex quodammodo propositio est ea quae dicit malum esse quod bonum est.119 Nam etiam illud in se continet, quod bonum non est.120 Simplex autem est propositio, bonum esse quod bonum est, et simplici simplex potest magis esse contraria, simplexque est negatio quod bonum est, non esse bonum.121 Haec igitur magis contraria est.122 Amplius si etiam in aliis similiter oportet se habere, et hic videtur bene esse dictum, aut enim ubique ea quae est contradictio, aut nusquam, quibus vero non est contrarium, de his quidem est falsa ea quae est verae opposita, ut qui hominem non putat hominem, falsus est; ergo si hae contrariae sunt, et alia quae sunt contradictiones. 123 Aut in omnibus, inquit, vere dicitur contradictionem magis esse contrariam quam contrarii affirmationem, aut nusquam.124 Aut enim et in aliis quoque idem evenire oportet, aut ne hic quidem verum est, quod dicitur, contrariam esse eam quae contradictionis est, id est negationis potius quam contrarii affirmationem.125 Hoc autem speculemur, inquit, in his quae contrarium non habent, ut in homine.126 Si quis enim putet hominem hominem esse, vera esse, verum est; si quis vero hominem putet non esse hominem, falsa.127 Si quis autem putet hominem equum esse, nullus dixerit hanc magis esse contrariam quae putat hominem equum esse quam quae hominem non esse hominem arbitratur.128 Quare si in his quae contraria non habent, illa contraria est quae contradictione formatur, in his quoque quae habent contraria, non contrarii affirmationis, sed negationis propositio magis contraria est.129 Amplius similiter se habent boni quoniam bonum est, et non boni quoniam non bonum est.130 Et ad has boni quoniam non bonum est, et non boni quoniam bonum est.131 Illi ergo quae est non boni quoniam non bonum est, verae opinationi quaenam est contraria.132 Non enim ea quae dicit quoniam malum est.133 Simul enim aliquando erunt verae, nunquam autem vera verae est contraria.134 Est enim quiddam non bonum, malum.135 Quare contingit simul esse veras.136 At vero nec illa quae est, quoniam non malum, vera enim et haec, simul enim et hae erunt.137 Relinquitur ergo ei quae est non bonum quoniam non bonum est, contraria ea quae est non bonum quoniam bonum est.138 Falsa enim haec, quare et ei quae est boni quoniam bonum est, ea quae est boni quoniam non bonum est. 139 Ex similitudine et proportione contrarietatis vim propositionum vestigare conatur.140 Sed has propositiones prius disponamus, post autem quantum possumus breviter vim Aristotelicae argumentationis exsequamur.141
Vera boni quoniam bonum est
Falsa boni quoniam bonum non est
Vera non boni quoniam non bonum est
Falsa non boni quoniam bonum est.142
Harum quatuor opinionum duae verae sunt, duae falsae.143 Illa quae est boni quoniam bonum est, vera est; illa quae est boni quoniam bonum non est, falsa est.144 Rursus illa quae est non boni quoniam bonum non est, vera est; illa quae est non boni quoniam bonum est, falsa est.145 Ergo haec est similitudo et proportio harum quatuor propositionum.146 Nam quemadmodum se habet opinio boni quoniam bonum est, ad eam opinionem quae est boni quoniam bonum non est, eodem modo sese habet et opinio quae est non boni quoniam non bonum est, ad eam quae est non boni quoniam bonum est.147 Nam sicut illic vera una est, altera falsa, ita quoque hic una vera est, altera falsa.148 Capit igitur exemplum prius ab ea quae est non boni quoniam non bonum est.149 Haec enim, inquit, cum vera sit, quam huic ponemus esse contrariam? eamne quae dicit, malum est? sed non est contraria.150 Potest enim simul esse vera, et ea quae dicit non esse bonum quod bonum non est, et ea quae dicit malum esse quod bonum non est.151 Sunt enim quaedam non bona quae mala sunt.152 Quocirca contrariae non sunt, in quibus ponitur quod non bonum est, bonum non esse, et quod non est bonum, malum esse.153 Contrariae enim verae simul nequeunt inveniri, et vera verae contraria nunquam est, sed nec illa poterit esse contraria huic, quae dicit malum esse quod bonum non est.154 Possunt enim quaedam non quidem esse bona, non esse tamen mala, ut ex arbore nullius utilitatis causa ramum defringere, si arborem nihil laedat, neque malum neque bonum est.155 Quare verae simul possunt esse, et hae quoque quae opinantur id quod est non bonum quoniam non bonum est, et id quod est non bonum quoniam malum non est.156 Quare nec hae contrariae sunt; restat igitur ut eius opinionis quae est non boni quoniam non bonum est, ea sit contraria quae est non boni quoniam bonum est.157 Quod si in his quatuor propositionibus quas supra descripsimus similitudo servatur, et sicut est opinio non boni quoniam non bonum est, ad eam quae est non boni quoniam bonum est, sic opininio boni quoniam bonum est ad opinionem boni quoniam bonum non est.158 Contraria autem est opinio non boni quoniam bonum ni non est, opinionon boni quoniam bonum est; contraria igitur erit opinioni boni quoniam bonum est, opinio boni quoniam bonum non est.159 Manifestum est autem quoniam nihil interest, nec si universaliter, ponamus affirmationem.160 Huic enim universalis negatio erit contraria, ut opinioni quae opinatur quoniam omne quod est bonum bonum est, ea quae est, quoniam nihil horum quae bona sunt, bonum est.161 Nam eius quae est boni quoniam bonum est, si universaliter sit bonum, eadem est ei quae opinatur, id quod bonum est quoniam bonum est.162 Hoc autem nihil differt ab eo quod est, quoniam omne quod est bonum bonum est.163 Similiter autem et in non bono.164 Quare si in opinione sic se habet.165 Sunt autem hae quae sunt in voce affirmationes et negationes notae eorum quae sunt in anima.166 Manifestum est, quoniam affirmationi contraria quidem negatio est circa idem universalis, ut ei quae est quoniam omne bonum bonum est, vel quoniam omnis homo bonus est, ea quae est, quoniam nullum, vel nullus, contradictoriae autem, quoniam non omne, aut non omnis. 167 Illud quoque recte commemorat quod nihil differt in opinionibus haec esse contraria non universaliter constitutis, et in iis quae sibi universaliter opponuntur.168 Similiter enim in ea quoque opinione quae arbitratur omne bonum bonum esse, illa contraria est quae putat nullum bonum bonum esse.169 Nam quod dicimus bonum esse id quod bonum est, id si in opinione universaliter affirmetur; ita putandum est, quidquid bonum est bonum esse.170 Hoc autem nihil differt, tanquam si dicamus, omne bonum bonum est.171 Quae opinio cum sit vera, illa ei contrarie opponitur quae dicit quidquid bonum est bonum non est.172 Hoc autem nihil differt, tanquam si opinemur nullum bonum bonum esse, et in non bono quoque eodem modo, ut si ita dicamus, omne quod non bonum est non est bonum, et rursus, omne quod non bonum est bonum est, eodem modo sibi sunt istae contrariae, ut una vera sit, altera falsa.173 Quod in contrariis maxime reperitur; quare tota disputatio quaestioque ita concluditur.174 Nam si ea quae sunt in anima principia, quaedam sunt eorum quae significantur in voce, vox autem nota quaedam est animae passionum, quidquid contingit in anima, idem quoque ad vocem redire necesse est.175 Quod si universalis affirmatio et universalis negatio sunt in opinione contrariae, eaedem quoque in vocibus erunt, id est, non erit ea contraria quae contrarium affirmat, sed ea quae id quod ante propositum est per universalitatis contrarietatem negat, ut est omne bonum bonum est, vel omnis homo bonus est: his contraria est nullum bonum bonum est, vel nullus homo bonus est.176 Hoc est enim quod ait, vel quoniam nullum, vel nullus, nullum ad illam referens propositionem, quae dicit omne bonum bonum est.177 Nullus illi scilicet opponit quae dicit omnis homo bonus est, ut sint hoc modo, omne bonum bonum est, huic contraria est nullum bonum bonum est.178 Rursus omnis homo bonus est, huic contraria, nullus homo bonus est.179 Contradictorias autem dicit eas esse quas supra posuit, dum de universalibus ac particularibus loqueretur, eas scilicet quae sunt angulares.180 Universalis enim affirmatio particulari negationi, et particularis affirmatio universali negationi per contradictionem opponi monstrata est.181 Manifestum est autem quoniam et veram verae non contingit esse contrariam, nec opinionem, nec contradictionem.182 Contrariae enim sunt quae circa opposita sunt, circa eadem autem contingit verum dicere eumdem.183 Simul autem non contingit eidem inesse contraria. 184 Ex his quae supra sunt dicta illud quoque colligit, quod nec ea quae sunt contraria vera simul esse possint, nec ea quae vera sunt sibi possint esse contraria, et hoc non solum in opinionibus esse, ut vera opinio verae opinioni contraria sit, sed in propositionibus quoque; neque enim fieri potest ut duas contrarias simul veras esse contingat.185 Et hoc per syllogismum colligit huiusmodi.186 Omnia contraria sunt opposita.187 Quae autem opposita sunt, simul eidem inesse non possunt, contraria igitur in uno eodemque esse natura non patitur, quare si duo vera de eodem praedicari possunt, duo autem contraria eidem inesse non possunt.188 Quae contraria sunt, vera esse nulla naturae ratione permittitur.189 Hoc est enim quod ait, contraria enim sunt quae circa opposita sunt, id est omne contrarium oppositum est, nec fieri potest ut quae sunt contraria in oppositis non contineantur: sicut enim in praedicamentis edocuit, contrariorum genus quoddam est oppositio, circa eadem autem contingit verum dicere eumdem, id est duo vera possunt simul esse, et de eodem simul vere praedicari, ut cum dicimus aliquid bonum non esse, et malum esse, utraque simul vere dici possunt.190 Possunt enim quaedam quae cum bona non sint, tamen mala esse, ut turpitudo bona quidem non est, malum tamen est.191 Ergo ea quae vera sunt, simul ut praedicentur vere fieri potest, et ut in eodem sint, simul autem eidem non contingit inesse contraria.192 Quocirca si vera quidem possunt eidem inesse, contraria autem eidem inesse non possunt, ea quae contraria sunt, vera simul esse non possunt: quare convertitur, nec quae vera simul sunt contraria esse possunt.193 Non igitur fieri potest ut, vel in opinionibus vel in propositionibus ea quae vera sunt, possit aliquis recte contraria suspicari.194 Haec autem quantum brevitas expositionis permittebat expressimus.195 Quid autem altior huius libri tractatus edoceat, secundae editionis series explicabit.
Boethius HOME

bnf11127.45 bsb46504.58 ljs101.110 uldBPL25.40

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER SECUNDUS., , Oppositiones <<<    
monumenta.ch > Boethius > QUAE MAGIS APTAE ENUNTIATIONES CONTRARIAE DICANTUR.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik