monumenta.ch > Boethius > DE SUBIECTIS ET PRAEDICATIS ENUNTIATIONUM. > DE CONIUNCTIS ET DIVISIS ENUNTIATIONIBUS.
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER SECUNDUS., , DE ENUNTIATIONIBUS INFINITIS <<<     >>> Oppositiones

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER SECUNDUS., DE CONIUNCTIS ET DIVISIS ENUNTIATIONIBUS.

1 At vero unum de pluribus, vel plura de uno affirmare vel negare, si non est unum ex pluribus, non est affirmatio una, neque negatio.2 Dico autem unum, non si unum nomen positum sit: non fit autem unum ex illis, ut homo est fortasse et animal, et bipes, et mansuetum; sed ex his etiam unum fit.3 Ex albo autem et homine, et ambulare non fit unum.4 Quare nec si unum aliquid de his affirmet aliquis, erit affirmatio una, sed vox quidem una, affirmationes vero multae.5 Nec si de uno ista, sed similiter plures. 6 Multa Peripateticis de discernendis propositionibus quae essent una, quae multae, consideratio fuit.7 Atque ideo nunc hoc dicit, et si una res, inquit, de pluribus praedicetur in propositionibus vel affirmativis, vel negativis, vel rursus res plures de una iterum praedicentur, et si pluribus illis rebus unum nomen sit positum, vel una res de uno nomine plura significanti praedicetur, si ex illis omnibus rebus unum aliquid non fit, non est una affirmatio, nec una negatio: si quis enim dicat animal rationale bipes homo est, unum hominem pluribus praedicando subiecit; sed haec sigillatim quidem dicta plura sunt, unam vero quamdam substantiam informant.8 Coeuntibus namque animali, rationali, et bipede fit una substantia animal rationale bipes, quod est homo.9 Et quanquam haec sigillatim dicta multa sint, si quis enim dicat animal, et rursus rationale, et intermisso tempore bipes, discretim multa significantia, tamen iuncta in unum unam faciunt naturam, et hoc est quod ait: Ut homo est fortasse et animal, et bipes, et mansuetum; sed ex his unum fit, tanquam si diceret: Homo enim plura significat, sed ita, si ea quae significantur discerptim dicantur.10 Nam et animal, et bipes, et mansuetum designat.11 Dicimus enim hominem esse animal, et bipedem, et mansuetum; sed haec iuncta in unum corpus efficiunt unum animal mansuetum bipes, quod est homo.12 Quare quanquam de uno plura praedicata sint, tamen quoniam ex omnibus unum aliquid fit, ex hoc una est affirmatio atque negatio.13 Quod si duae res tates subiectae sint de quibus una res praedicetur, ut de his unum fieri aliquid nequeat, non est una affirmatio, nec una negatio.14 Si quis enim candido aliquo homine ambulante dicat, album et ambulans homo est, album et ambulare in unam naturam non conveniunt, nec fit ex utrisque aliquid unum, ita ut alicuius haec duo iuncta substantiam forment.15 Quare sive affirmentur, sive negentur, sive subiecta sint, sive praedicata, non erit una affirmatio, nec una negatio, sed vox quidem una est.16 Tot autem in ea sunt affirmationes et negationes, quot termini sunt positi ex quibus unum non fit, sive autem de pluribus unum praedicetur, sive plura de uno praedicentur, idem modus est, ut si quis dicat, homo animal rationale bipes est, quoniam ex his unum quiddam fit, una est propositio.17 Sin vero quis ducat, homo albus ambulans est, quoniam ex his nihil unum fit, non est una propositio.18 Amplius quoque si de pluribus rebus unum nomen sit positum, ex quibus coniunctis nulla una natura sit, et de illo uno nomine unum quodlibet aliud praedicetur, non est una affirmatio, nec una negatio.19 Marinus namque et hic latrabilis uno vocabulo canes vocantur.20 Si quis igitur dicat, canis animal est, quoniam ex his quae significat canis in unum iunctis nihil unum efficitur (ex cane enim et latrabili et marino iunctis nulla una substantia est), illa propositio multiplex est, et multa significans, et non una.21 Quare quemadmodum si quis huiusmodi propositiones interroget, debeat responderi, docet dicens: Si ergo dialectica interrogatio responsionis est petitio, vel propositionis, vel alterius partis contradictionis, propositio vero unius contradictionis pars est, non erit una responsio ad haec.22 Neque enim est una interrogatio, nec si sit vera.23 Dictum est autem de his in Topicis, simul autem manifestum est, quoniam nec hoc ipsum, quid est, dialectica interrogatio est.24 Oportet enim datum esse ut ex interrogatione eligat, utram velit contradictionis partem enuntiare.25 Sed oportet interrogantem, determinare, utrum hoc sit homo, an non hoc. 26 Sensus huiusmodi est, quicunque interrogat si ab arte dialectica non declinet, idcirco interrogat ut ei respondeatur.27 Respondeatur autem aut tota propositio, aut contradictionis una particula.28 Si quis enim sic dicat interrogans, Animane immortalis est? Tunc respondens aut est respondebit, aut non.29 Hoc autem est totius contradictionis una particula.30 Contradictio enim est, anima immortalis est, anima immortalis non est, ergo est, et non contradictionis sunt particulae.31 Quod si quis interroget, Animane immortalis est an non? tunc ille ita respondeat si velit totam propositionem dicens, Videtur mihi immortalis esse, vel rursus, Videtur mihi non esse immortalis.32 Ergo quisquis ita responsionem petit, ut illa responsionis petitio vel propositionis petitio sit, vel unius partis contradictionis.33 Propositio autem unius contradictionis pars est, id est, omnis affirmatio una unam habebit negationem, et in duabus propositionibus una erit contradictio.34 Quare quisquis plura significantem propositionem dixerit, ille non facit propositionem ad quam sit una negatio.35 Quocirca huiusmodi interrogationi quae plura significat, nec si vera sit, debet esse una responsio.36 Si quis interroget substantiane sit canis, quanquam verum sit dicere substantia est, quoniam et latrabilis et marinus substantiae sunt, tamen non est ad hanc una facienda responsio.37 Sed dicendum est de quo cane interroget, quod si ille dixerit de marino, vel rursus de latrabili, tunc cum per illius determinationem definitionemque interrogationis facta fuerit una propositio, unumque significans, adhibenda est una responsio.38 De his autem in Topicis dictum esse commemorat.39 Similiter autem manifestum est, quoniam nec hoc ipsum quid est, dialectica est interrogatio, qualis debet esse modus dialecticae interrogationis exsequitur.40 Ait enim, Si quis interroget quid est animal, haec non est dialectica interrogatio.41 Oportet enim per dialecticam interrogationem optionem respondenti dare, utrum affirmare velit, an negare quod dicitur, ut si quis sic interroget, Putasne bonum malo contrarium est? tunc respondenti datur electio utrum affirmare velit an negare.42 Dicit enim ille, aut est, aut non est Qui autem ita interrogat, quid est animal? nullum illi locum aut affirmationis aut negationis relinquit; quid enim dicturus est interrogante aliquo, Quid est animal? dicturus est, Non? inconveniens erit responsio.43 Eodem modo quoque si dicat est animal, ad causam.44 Sola igitur illa est dialectica interrogatio, in qua datur respondenti ex interrogatione optio utrum velit partem contradictionis eligere, eamque enuntiare vel affirmando scilicet vel negando.45 Oportet enim interrogantem determinare, utrum, verbi gratia, animal homo sit, an non, ut ex illa interrogatione, quam velit partem contradictionis possit, is qui respondet eligere.46 Quoniam vero haec quidem praedicantur composita, ut unum sit omne praedicamentum eorum quae separatim praedicantur, alia vero non, quae differentia est.47 De homine enim verum est dicere et separatim animal, et separatim bipes, et haec ut unum; et hominem, et album, et haec ut unum.48 Sed non si citharaedus est et bonus, est et citharaedus bonus.49 Si enim quoniam alterutrum dicitur, et utrumque dicetur, multa inconvenientia erunt.50 De homine enim verum est et hominem et album dicere.51 Quare et omne.52 Rursus si album, et omne, quare erit homo albus albus, et hoc in infinitum.53 Et rursus musicus albus ambulans, et haec eadem frequenter implicita in infinitum.54 Amplius Socrates.55 Socrates est, et homo, et Socrates Socrates homo.56 Et si homo et bipes, et homo homo bipes.57 Quoniam ergo si quis simpliciter dicat complexiones fieri plurima inconvenientia, contingit dicere, manifestum est.58 Quemadmodum autem ponendum sit, nunc dicamus: Postquam de unitate propositionis explicuit, et quid esset dialectica propositio terminavit.59 Nunc ad illa venit in quibus plura saepe de uno sigillatim veraciter praedicant, quae simul praedicata, alias vera sunt, alias falsa.60 Si quis enim sic dicat: Marius malus est, fortasse verum est.61 Rursus: Marius dux est, et hoc verum est.62 Quae coniuncta in unum nulla ratione sunt vera, velut si quis dicat: Marius malus dux est, est namque optimus dux omnium.63 Rursus homo animal est, verum est, et homo bipes est, verum est, et haec iuncta vera rursus sunt.64 Si quis enim dicat homo animal bipes est, verum est.65 Horum ergo qui modus sit, vel quando ea quae singula extra praedicantur, iuncta, vera vel falsa sint, regulam daturus aggreditur, et sensus quidem huiusmodi est.66 Ordo autem sermonum talis est.67 Quoniam vera, inquit, quaedam sunt, quae ita coniuncta de aliquo praedicantur, ut eorum praedicamentum unum sit, et in unum congruat forma eorum quae extra vere poterant praedicari, ut in eo quod est animal bipes de homine iuncta compositaque dicuntur, et fit una quodammodo praedicatio: cum animal et bipes extra sigillatim valeant praedicari, dicimus enim homo animal est, et rursus homo bipes est, alia vero quae non sunt eo modo, quae sigillatim quidem praedicari verum est, composita vero falsum, sed quae horum differentia est, vel quando illud, quando hoc eveniat, dicendum est, et hoc docet exemplis.68 De homine enim, inquit, verum est dicere extra animal, extra bipes, et ut unum, ut de eo dicatur, animal bipes.69 Rursum quemlibet hominem, ut Socratem possumus dicere, ille homo albus est, rursus ille homo homo est, et haec ut unum iuncta dicentes: ille homo homo albus est.70 Sed aliquoties evenit ut aliquis homo citharoedus sit quidem et imperitus.71 Bonus autem homo, et si de ipso dicatur quoniam est citharoedus, verum est, et quia bonus est hoc quoque verum est.72 Sed non et si citharoedus est et bonus, idcirco iam bonus est etiam citharoedus, fortasse enim est imperitissimus, homo autem bonus.73 Si enim quoniam alterutrum dicitur, et utrumque dicetur, multa inconvenientia erunt.74 Si quis enim sit qui dicat, omnia quaecunque sigillatim vere dicuntur, ea iuncta etiam vere possunt dici, multa inconvenientia et impossibilia contingunt.75 Hoc est enim quod ait, Si enim quoniam alterutrum dicitur, et utrumque dicitur; si enim aliquis dicat quoniam alterutrum extra vere dicitur, et utrumque simul vere semper posse dici, multa sunt impossibilia quae contingunt; quae autem sint impossibilia quae contingunt, haec sunt.76 De homine enim possumus dicere quoniam homo est, et rursus possumus dicere quoniam albus est; dicimus igitur et simul de homine, homo albus est.77 Rursus de homine albo possumus dicere quoniam homo est, possumus dicere quoniam albus est; igitur et haec iuncta dicuntur, homo homo albus albus est.78 Nam si verum est dicere de homine quoniam homo est, et de albo quoniam albus est, et omne hoc vere dici potest, id est homo homo albus albus est.79 Et si de hoc iterum homine albo, verum est dicere quoniam albus est, et verum est de eo album praedicare, et rursus de homine praedicare album verum est; erit ergo homo albus albus, et rursus de hoc homine album praedicare verum est, erit igitur tertio homo albus albus albus, et hoc in infinitum progreditur.80 Et rursus si verum est dicere de homine quoniam musicus est, et rursus quoniam albus est, et quoniam ambulans est, et haec rursus in unum dicuntur, quoniam homo musicus albus ambulans est.81 Rursus qui musicus albus ambulans est, et albus est et ambulans est, et musicus est.82 Dicuntur haec igitur rursus simul homo albus albus musicus musicus, ambulans ambulans est, et haec assidue complexa eadem faciunt superfluam locutionem.83 Nec non in singularibus quoque idem evenit.84 Si enim Socrates et Socrates est et homo, erit Socrates Socrates homo, et si Socrates Socrates est et homo et bipes, erit Socrates Socrates homo bipes; et rursus si hic idem bipes est et homo, erit Socrates Socrates homo homo bipes bipes.85 Quae omnia quam sint inconvenientia nullus ignorat.86 Non igitur dicendum est quoniam omnia quaecunque sigillatim praedicantur, eadem iuncta semper poterunt praedicari; ergo quae iuncta vere dici possunt, et quae falso, eorum quae sigillatim atque extra ante vere dicuntur, exponit.87 Hoc enim solum hactenus demonstratum est quoniam si quis simpliciter et omni modo fieri complexiones dicat, multa inconvenientia evenire necesse est.88 Quemadmodum autem fiant complexiones, ponendum atque tractandum est.89 Eorum igitur quae praedicantur, et de quibus praedicantur, quaecunque secundum accidens dicuntur vel de eodem, vel alterum de altero, haec non erunt unum, ut homo albus est et musicus.90 Sed non est idem album et musicum.91 Accidentia enim utraque eidem, nec si album musicum verum est dicere, tamen erit album musicum unum aliquid.92 Secundum accidens enim album musicum dicitur.93 Quare non erit album musicum unum aliquid.94 Quocirca nec citharaedus bonus simpliciter, sed animal bipes.95 Non enim sunt secundum accidens. 96 In his, inquit, quae praedicantur, et de his de quibus illa ipsa praedicantur, duplex ratio est.97 Aut enim duo accidentia de uno subiecto dicuntur, ut Marius malus est, Marius dux est; autunum accidens de uno subiecto praedicatur, aliud vero accidens de illo praedicato accidenti praedicatur, ut si quis dicat: Cicero est calvus, calvus orator est.98 Hic enim calvus de subiecto Cicerone, orator de calvo praedicatur.99 Hoc est enim quod ait: Quaecunque secundum accidens dicuntur, vel de eodem, vel alterum de altero de eodem, ut si qua duo accidentia de uno praedicentur; alterum de altero, ut si unum accidens de altero accidenti dicatur, ut ipsum accidens de quo dicitur de altero rursus subiecto praedicetur.100 Quod si ita fiat praedicatio, in unum iungi accidentia copularique non possunt; etenim si quis sic dicat, homo albus est, homo musicus est, haec iuncta simul unum non faciunt, ut est musicus albus, vel si rursus musicum praedicetur de albo, ut album de homine praedicetur et dicatur, ut illud album musicum, est non idem est album musicum, nec in unam substantiam coeunt quaecunque vere praedicari possunt sigillatim: idcirco enim haec de se invicem videntur posse praedicari quia de uno eodemque subiecto praedicantur, non quod ex his unum aliquid fiat, accidentia enim sunt utraque.101 Quare non erit album musicum: sed quoniam homo albus idem musicus est, per id quod utraque uni accidunt per accidens album de musico praedicatur.102 Nec rursus si citharoedus est et bonus, idcirco iam bonus dici poterit citharoedus, neque enim bonus et citharoedus talia sunt ut ex his unum fieri possit.103 Sed quoniam utraque eidem accidunt, idcirco de se secundum accidens praedicantur.104 Sed magis fortasse possumus dicere: Homo animal est, homo bipes est, ut haec iuncta dicamus, animal bipes, et his iunctis secundum substantiam non secundum accidens est facta praedicatio.105 Amplius nec quaecunque insunt in altero.106 Quare neque album frequenter, neque homo, homo animal est vel bipes, sunt enim in homine bipes et animal. 107 Quaecunque sigillatim secundum accidens praedicamus ea simul praedicari non posse monstravit.108 Nunc autem illud etiam docet, quoniam illa quoque quae substantialiter praedicantur, non semper simul iuncta praedicentur, et haec ratio et accidentibus convenit et substantialibus rebus.109 Quoties enim inest praedicato aliquid, et nos illud extra volumus praedicare, et in unum rursus duo praedicata coniungere, tunc fit incongrua praedicatio; et haec aliquoties quidem in ipsa hominum prolatione perspicitur, aliquoties vero invenitur in intellectu, atque in termini continentia.110 Si quis enim sit homo albus, et de eo dicatur, verbi gratia: Callias homo albus est, et rursus de eo dicatur, Callias albus est, si quis id velit adiungere, inconvenientissime praedicabitur.111 Dicit enim: Callias homo albus albus est, idcirco quoniam albus in homine albo continebatur, quod ante de Callia praedicatum est.112 Atque hoc est quod ait: Quare neque album frequenter.113 Alia vero sunt quae hoc in prolatione non habent, sed in natura, si quis enim sic dicat: Socrates Socrates est, et rursus Socrates homo est, et haec simul iungat, ut dicat Socrates Socrates homo est, non recte fecerit praedicationem.114 Nam homo in Socrate inerat, et rursus homo de Socrate praedicatum est.115 Talis est ergo qui haec iuncta, id est, Socratem et hominem, voluerit praedicare de Socrate, tanquam si dicat Socrates homo homo est.116 Nam in Socrate inest hominis natura.117 Vel rursus si de aliquo homine, velit aliquis hominem praedicare, et rursus animal, et dicat, homo, homo est, et animal.118 Homo enim idem est quod animal; ergo qui haec duo iuncta componit, nihil differt quam si dicat, homo animal animal est.119 Homo namque animal est.120 Eodem modo et si de aliquo homine hominem praedicet aliquis, et rursus bipedem, atque haec iuncta velit dicere, incongruam faciet praedicationem.121 Nihil enim aliud dicit, qui dixerit, homo homo bipes est, quam si dicat, homo bipes bipes est, etenim homo bipes est.122 Quare neque ea quae in ipsa prolatione in altero insunt cum extra praedicantur recte iunguntur, nec ea quae in prolatione quidem non sunt, sed tantum in natura atque substantia.123 Quod si nec accidentia sint, nec alterum in altero, et ea sigillatim praedicentur, recte iuncta praedicantur; si quis enim dicat de homine quoniam animal est, verum dixerit, et rursus quoniam bipes, verum hoc quoque dixerit.124 Haec si iungat, faciet, homo est animal bipes, hic recte praedicatur.125 Nam neque accidentia dicuntur, nec alterum alteri inest.126 Non enim sumitur in definitione animal s bipes, ac per hoc non inest illi substantialiter.127 Illa autem sola aliquibus insunt substantialiter quaecunque in eorum definitione sumuntur, ut in definitione hominis sumitur animal, et in definitione rursus hominis sumitur bipes: inest ergo et bipes in homine.128 Quare illa sola sigillatim praedicata recte iuncta praedicantur, quae neque accidentia sunt, nec alterum in altero est, vel prolatione vel natura: idque fiet manifestum, si eorum alterius definitio sumatur, velut si quaeratur an de homine homo et bipes praedicari simul possint, diffiniendus est homo, et si in hominis definitione bipes incurrerit, dicendum est bipes inesse homini, et utrumque iunctum de homine non posse praedicari, quia cum dixeris homo homo bipes, tale est quasi dicas, homo bipes bipes, quod est incongruum.129 Verum est autem dicere de aliquo et simpliciter, ut quemdam hominem hominem, aut quemdam album hominem hominem album. 130 Dudum quaesivit utrum omnia quae sigillatim vere praedicantur ea iuncta veraciter dicerentur.131 Nunc autem considerat atque perpendit utrum omnia quaecunque simul vere dicuntur, et simpliciter vere praedicentur.132 Dicimus enim Socratem quemdam hominem esse, et rursus simpliciter dicimus Socratem hominem esse.133 Rursus dicimus, verbi gratia, Calliam album hominem esse, et de eo album simpliciter praedicamus, dicimus enim, Callias albus est.134 Quaerit ergo utrum hoc in omnibus esse videatur, ut quaecunque verum est iuncta praedicare, eadem quoque verum sit simpliciter dicere; sed hoc non in omnibus eveniet.135 Nam si qua huiusmodi sit praedicatio, in qua aliquid oppositum addatur ipsi praedicationi, praeter illud oppositum, simpliciter illa praedicatio non potest praedicari, ut si quis dicat de Socrate iam mortuo, quoniam hoc quod iacet, homo mortuus est, vere dicit, simpliciter autem dicere non potest, hoc quod iacet homo est.136 Idcirco quoniam additum est praedicato, id est homini, id quod homini oppositum est, id est mortuus.137 Dictum est enim hoc quod iacet homo mortuus est.138 Mortuus autem et homo opposita quodammodo sunt.139 Nam si eorum definitiones sumamus, facile hoc perspici potest.140 Homo namque est animatus, mortuus vero praeter animam: atque ideo quoniam quaedam est oppositio secundum privationem atque habitum, hominis et mortui et utraque simul vere praedicantur, unum ipsorum, quod est homo, simpliciter et praeter mortuum de cadavere non potest praedicari, atque hoc est quod ait: Non autem semper, sea quando in adiecto aliquid quidem oppositorum inest quod consequitur contradictio, non verum, sed falsum est, ut hominem mortuum, hominem dicere.141 Quando autem non est, verum est.142 Vel etiam quando inest, semper non verum est; quando vero non inest, non semper verum est, ut Homerus est aliquid, ut poeta, ergo etiam est, an non; secundum accidens enim praedicatur esse de Homero quoniam est poeta, sed non secundum se praedicatur de Homero quoniam est. 143 Quae utraque, id est et praedicatum et quod additur praedicato, ex ipsa oppositione contradictio comitatur, ut quoniam homo et mortuus opposita sunt, ea quaedam comitatur atque consequitur per oppositionem contradictio.144 Dicimus enim, qui homo est vivit, qui mortuus est non vivit; vivit autem et non vivit, quaedam contradictio est.145 Ergo in huiusmodi praedicationibus non est verum unum simpliciter praedicari.146 Quando autem huiusmodi oppositioni ei quod praedicatur, non iungitur, potest simpliciter vere praedicari, sed nec hoc semper, magisque illud verius dicitur, quoniam cum ista oppositio est, nunquam verum est eorum quae iuncta vere praedicantur, simpliciter vere aliquid appellari.147 Cum autem ista oppositio non inest, non semper vere simpliciter praedicari eorum aliquid, quae de aliquo vere iuncta dicuntur.148 Si quis enim sic dicat: Homerus poeta est, verum dixerit; quod si dicat: Homerus est simpliciter praeter poetam, falsum est.149 Atqui esse et poeta, non sunt opposita.150 Ergo non semper quando oppositio non est in praedicatis, verum est aliquid simpliciter praedicari.151 Cum autem oppositio inest, semper falsum est unum praedicamentorum quae iuncta dicuntur, simpliciter et praeter aliud dicere.152 Nam cum de Homero dicimus quoniam est aliquid, id est quoniam Homerus poeta est, verum est.153 Nunquid etiam dicendum est per se quoniam est, an potius esse non simpliciter, sed secundum accidens de Homero praedicatum est.154 Non enim quia est, sed quia poeta est, et quoniam ei et poeta esse accidit.155 Idcirco esse quoque Homerum aliquid, id est poetam, non per se esse praedicamus; concludit igitur hoc modo: Quare in quibuscunque praedicatis contrarietas non inest, si definitiones pro nominibus dicantur, et secundum se praedicantur, et non secundum accidens in his aliquid, et simpliciter verum erit dicere.156 Quod autem non est, quoniam opinabile est, non est verum dicere esse aliquid.157 Opinatio enim eius est, non quoniam est, sed quoniam non est. 158 In quibusdam enim nominibus dictis non apparet oppositio: quod si definiantur, mox sese illa oppositio patefacit, ut in eo quod est homo et mortuus, nomina quidem ipsa opposita non sunt, sed definita inveniuntur opposita.159 In huiusmodi igitur oppositionibus vel quoties non secundum accidens praedicatur aliquid, ut esse de Homero secundum poetam, scilicet quod Homero accidens est, sed per se et secundum ipsum subiectum, manifestum est quoniam quidquid coniuncte vere dici potest, idem vere dicitur et simpliciter praedicatum, ut si quis dicat de aliquo homine quoniam hic homo albus est, verum fortasse dixerit, et rursus hic albus est.160 Hoc quoque verum est dicere, idcirco quoniam de eo non ideo album praedicavit, quia dixit illum esse hominem, sicut de Homero, idcirco esse praedicatur, quia poeta esse dicitur, sed quod per se albus est; sed hoc non secundum accidens praedicatur, sed per se.161 Quare recte dictum est in quibus iunctis praedicationibus neque oppositio quaedam inest, nec ipsa per accidens praedicatio est, illa simpliciter etiam posse praedicari.162 Quod autem non est, quoniam opinabile est, non est verum dicere esse aliquid.163 Opinatio enim non est, quoniam est, sed quoniam non est.164 Quidam volentes id quod non est, aliquo modo esse monstrare, tali utebantur syllogismo, quod est, opinabile est.165 Concludebant quod non est igitur est, docentes ea quae essent, scibilia potius, non opinabilia esse; quod autem non est, opinioni tantum subiacere, nulla etiam scientia claudi.166 Quod Aristoteles hoc modo discutit: ait enim, non idcirco est opinabile, quoniam est, sed idcirco opinabile est, quoniam non est; sed hoc quod non est, est quidem aliquid, sed est non per se, sed opinabile.167 Et quemadmodum Homerus quidem est quiddam, id est poeta, non tamen est per se, ita id quod non est, est quidem aliquid, id est opinabile, vel ignorabile, vel nescibile, non tamen est aliquid per se in natura.168 DE ENUNTIATIONIBUS MODORUM, POSSIBILIS, CONTINGENTIS, IMPOSSIBILIS, ET NECESSARII. His vero determinatis, perspiciendum est quemadmodum sese habent affirmationes et negationes ad se invicem, hae scilicet quae sunt de possibili esse et non possibili, de contingenti et non contingenti, de impossibili et necessario.169 Habent enim aliquas dubitationes. 170 Propositionum aliae sunt quae simpliciter proferuntur, aliae quibus aliquis modus in enuntiatione miscetur.171 Si quis enim dicat: Socrates disputat, simplicem propositionem fecit; si vero aliquis dicat: Socrates bene disputat, modum propositioni quam enuntiabat adiunxit; quomodo enim disputaret apposuit, cum dixit bene.172 Nunc ergo hoc speculatur quemadmodum se habent affirmationes et negationes earum propositionum, quae cum modo aliquo proferuntur, ut si quis dicat, possibile est hoc fieri, et rursus, non possibile est hoc fieri, quemadmodum sese in his affirmationis habeat negationisque natura.173 Similiter autem et in eo quod est impossibile esse, et in eo quod est necesse esse, et in eo quod dicitur contingere esse, et non contingere esse.174 Quaeque horum sint affirmationes, quaeve negationes, aut quam affirmationem cui negationi recte aliquis opponat: De his omnibus perspiciendum, inquit, est, quoniam ea quae de coniunctis et simplicibus praedicationibus dicenda fuerant, terminata sunt.175 Nam de earum propositionum quae cum modo proferuntur, oppositionibus, multa causatio est.176 Quae autem sint dubitationes, vel quemadmodum in his oppositiones inveniendae sunt, continua disputatione persequitur.177 Nam si eorum quae complectuntur illae sibi invicem oppositae sunt contradictiones, quaecunque secundum esse et non esse disponuntur, ut eius quae est, esse hominem, negatio est, non esse hominem, non, esse non hominem.178 Et eius quae est, esse album hominem, negatio est ea quae est, non esse album hominem, sed non, esse non album hominem.179 Si enim de omnibus aut dictio est, aut negatio, lignum erit verum dicere esse non album hominem.180 Quod si haec hoc modo, et quibuscunque esse non additur, idem faciet id quod pro esse dicitur, ut eius quae est, ambulat homo, negatio est, non ea quae est, ambulat non homo, sed ea quae est, non ambulat homo.181 Nihil enim differt dicere hominem ambulare, vel hominem ambulantem esse.182 Quare si hoc modo in omnibus, et eius quae est, possibile est esse, negatio est, possibile est non esse, sed non ea quae est, non possibile est esse; videtur autem idem posse esse et non esse, omne enim quod est possibile dividi vel ambulare, et non ambulare et non dividi possibile est. 183 Omnis propositio verborum et nominum complexione formatur; ergo propositionum quae complectuntur, et quarum natura in complexione est, illae solae sunt, inquit, contradictiones.184 Quaecunque secundum esse et non esse ponuntur, ut in ea propositione quae dicit, est homo, non est illa negatio huius affirmationis quae proponit, est non homo, sed illa potius quae enuntiat, non est homo, ut sit affirmatio et negatio, est homo, non est homo.185 Illa vero quae dicit, est non homo, non est negatio eius quae enuntiat, est homo, sed est affirmatio eius negationis quae est, non est non homo.186 Rursus cum dicimus, est albus homo, non est negatio illa huius affirmationis quae dicit, est non albus homo, sed illa potius quae dicit, non est albus homo; hoc autem probatur sic: Necesse est enim in contradictionibus unam veram esse semper, alteram semper falsam; ergo si eius affirmationis quae dicit, est albus homo, negatio esset, est non albus homo, unam veram, alteram falsam esse, constaret.187 Nunc autem si quis de ligno dicat, est albus homo, falsum dixerit; si quis vero de ligno eodem neget dicens, est non albus homo, hoc quoque falsum est; haec enim propositio quae dicit, est non albus homo, hoc sentit, hominem quidem esse non tamen album, quod de ligno falsum est praedicare.188 Ergo et ea quae dicit, est albus homo, et illa quae proponit, est non albus homo, utraeque aliquando falsae sunt, ut in ligno; quare non sunt sibimet oppositae.189 Igitur nec ea quae dicit, est albus non homo, negatio est eius quae dicit, est albus homo; quare illa huius negatio ponenda est, quae dicit, non est albus homo.190 In his namque una semper vera est, semper altera falsa.191 Quod si ita est, secundum esse semper, et non esse, natura contradictionis efficitur.192 Nam cum dico, est homo, secundum id quod est esse fit negatio, non est homo.193 Et rursus cum dico, est albus homo, secundum id quod est esse rursus negatio fit, non est albus homo.194 Et sensus quidem totus huiusmodi est.195 Ipsi autem in oratione sermones propter similitudinem videntur quidem obscuri.196 Erit autem planius pronuntiantibus et subaudientibus sic.197 Nam si eorum quae complectuntur, id est, propositionum quarum natura in complexione est, illae sibi invicem oppositae sunt contradictiones, quaecunque secundum esse et non esse disponuntur, ut hae quas supra digessimus, quarumque ipse exempla proponit, ut eius quae est, esse hominem, negatio est, non esse hominem.198 Haec enim ipsius affirmationis secundum esse, et non esse negatio est, et hic subaudiendum est, non illa negatio est, per quam dicit esse non hominem, ut sit sensus affirmationis quae est esse hominem, negatio est non esse hominem.199 Non illa quae dicit esse non hominem.200 Et hoc quidem de simplicibus.201 Rursus de his in quibus est tertium praedicatur, eius quae est, esse album hominem, non hic subaudiendum est, illa est negatio quae dicit, esse non album hominem.202 Sed hic quoque subaudiendum est, illa quae dicit, non esse album hominem, ut sit hic sensus: Huius affirmationis quae est, esse album hominem, non est illa negatio quae dicit esse non album hominem; sed illa potius quae proponit, non esse album hominem, et hoc approbat inductione.203 Si enim, inquit, de omnibus aut dictio est, id est affirmatio aut negatio vera, cum lignum falsum sit dicere esse album hominem, verum debet esse de eo dicere esse non album hominem, si haec negatio est superioris affirmationis, sed utraeque falsae sunt.204 Haec igitur non est illius affirmationis negatio.205 Ergo secundum esse et non esse contradictiones sibimet opponuntur.206 Quod si hoc modo et quantiscunque esse non additur, idem faciet quod pro esse dicitur.207 Sunt quaedam propositiones in quibus esse non additur, sed id quod in his enuntiatur idem valet tanquam si esse poneretur, ut in ea quae est, homo ambulat, quod dico ambulat, tale est tanquam si dicatur, homo ambulans est.208 Ergo in his quoque quae non habent est verbum iunctum, si negationem ad verbum illud iunxero, quod pro esse positum est, talis mihi negatio redditur, qualis esset si negatio ad esse poneretur, ut in eo quod est, ambulat homo, ambulat pro esse positum est.209 Huius ergo affirmationis, ambulat homo, non est negatio ea quae dicit, ambulat non homo, sed illa potius quae dicit, non ambulat homo.210 In hac enim ad id quod est ambulat negatio iuncta est, quod ambulat homini pro eo quod est esse coniunctum est.211 Tale enim est dicere, homo ambulat, tanquam si quis dicat, est ambulans homo.212 Quare si hoc modo in omnibus, et eius quae est possibile est esse, negatio est, possibile est non esse, sed non ea quae est non possibile est esse; si in omnibus, inquit, secundum esse contradictio fit, in his quoque quae possibilia dicuntur secundum esse et non esse contradictio facienda est; in eo enim quod dicimus possibile est esse, illa erit negatio quae dicit possibile est non esse, non illa quae est, non possibile est esse.213 Nam si ei quae est possibile est esse, illa opponatur quae est non possibile est esse, non secundum esse et non esse oppositio facta est.214 Quocirca quoniam supra docuit secundum esse et non esse, fieri contradictionem, dicendum est eius quae est, possibile est esse, illam esse oppositionem quae dicit, possibile est non esse.215 Sed aliud rursus occurrit, quod nos ab hac opinione dimoveat.216 In omnibus enim aut affirmatio vera est, aut negatio.217 In his enim utraeque sunt verae, nam quod possibile est esse, possibile est non esse, ut quia possibile est hominem ambulare, possibile est hominem non ambulare, et quod possibile est videri, possibile est non videri.218 Rursus quod possibile est secari et dividi, et non secari et non dividi possibile est.219 Quare utraeque in eodem verae sunt, possibile est esse et possibile est non esse.220 Nam quod dicimus, possibile est non esse, ita intelligendum est ut si diceremus, possibile est hodie pluviam non esse, cum sit possibile ut sit.221 Cur autem hoc ita eveniat, ipse demonstrat, dicens: Ratio autem est quoniam omne quod sic possibile est, non semper in actu est.222 Quare inerit ipsi etiam negatio; potest igitur et non ambulare quod est ambulabile, et non videri quod est visibile.223 At vero impossibile est de eodem oppositas esse veras dictiones.224 Non igitur eius quae est, possibile est esse, negatio est possibile est non esse.225 Contingit enim ex his aut idem ipsum affirmare et negare simul de eodem, aut non secundum esse et non esse quae opponuntur, fieri affirmationes et negationes.226 Si ergo illud impossibilius est, hoc erit magis eligendum. 227 Hoc huiusmodi est, quaecunque ita sunt possibilia ut sint actu et opere, illa nulla ratione possunt non esse, ut coelo semper actu inest moveri.228 Semper enim movetur, et dicimus, possibile est coelum moveri, idcirco quoniam coeli motus actu est, hoc est, id illi semper agitur.229 Movetur enim semper; in hac ergo possibilitate talis propositio non potest convenire, ut dicamus, possibile est coelum non moveri, hoc enim impossibile est.230 Ergo in his quaecunque actu sunt, hae duae propositiones possibile est esse, possibile est non esse, nulla ratione conveniunt.231 In his autem quae non semper actu sunt, et sunt possibilia esse, convenire possunt propositiones, id est, possibile est esse et possibile est non esse.232 Non est enim semper actu pluvia, et possibile est esse aliquando, quare possibile est eam aliquando non esse.233 Haec igitur ratio est cur utraeque inveniuntur verae, quod in his possibilitatibus, quae non semper sunt actu, et esse aliquid, et non esse contingit; quare si eius quod est possibile est esse, negatio est ea quae dicit, possibile est non esse, in eodem simul et affirmatio et negatio erunt verae, et cui rei inest affirmatio, ut sit esse possibile, eidem rursus inerit negatio, ut sit possibile non esse, quare et quod ambulabile est, id est quod ambulare potest, potest non ambulare, et quod visibile est, id est quod videri potest, potest etiam non videri; sed impossibile est ut de eodem oppositae et contraiacentes dictiones simul verae sint.234 In omnibus enim aut affirmatio vera est aut negatio.235 Si ergo factis negationibus secundum esse et non esse, in his quae secundum aliquem modum dicuntur, affirmatio et negatio utraeque sunt verae, quod fieri non potest, illud magis dicendum est, non faciendas secundum esse et non esse negationes, sed potius secundum modum; quod si illud est impossibilius, ut affirmatio et negatio simul verae sint, illud magis est eligendum ut non secundum esse et non esse fiat contradictio, sed potius secundum modum.236 Quod autem dixit, si ergo illud impossibilius est, hoc erit magis eligendum, non sic dictum est quod utraque impossibilia sint et affirmationem et negationem veram esse, et non secundum esse, vel non esse fieri contradictionem.237 Illud enim, id est contradictionem simul veram esse, impossibile est.238 Secundum esse autem et non esse affirmationem non fieri et negationem non esse impossibile est, sed ad hoc retulit, impossibilius est, tanquam si diceret, minus possibile.239 Minus enim possibile est ut oppositae in eodem propositiones verae sint, quam ut non secundum esse et non esse negationes ponantur.240 Quocirca eligendum est hoc quod est possibilius, ut secundum modum potius quam secundum esse et non esse negationes fiant.241 Quod ipse planius exsequitur dicens: Est igitur negatio eius quae est possibile esse, ea quae est non possibile esse, et non ea quae est possibile non esse.242 Eadem quoque ratio est in eo quod est contingens esse, etenim negatio eius est non contingens esse. 243 Hae namque simul verae inveniri non possunt; nam si quid est possibile esse, ut idem illud impossibile sit, fieri non potest, nec hoc in solis possibilibus speculandum est, sed in omnibus quoque eadem ratio est.244 Nam in eo quod est contingere esse, non est illa negatio quod dicit contingere non esse.245 Haec enim consentit ei quod est, contingere esse, sed illa quod proponit non contingere esse.246 Has enim duas simul veras inveniri impossibile est.247 Et in aliis quoque simili modo, ut in necessario et impossibili.248 Fiunt enim quemadmodum in illis esse et non esse appositiones, subiecta vero res, hoc quidem album, illud vero homo. 249 Et in aliis, inquit, omnibus idem faciendum est: secundum modum enim negatio ponenda est, ut si contingens est ad contingere, si possibilis ad possibile, si impossibilis ad impossibile, si necessarium ad necessarium negatio coniungatur.250 Quemadmodum enim, inquit, in his quae praeter modum aliquem sunt, et aliquid esse proponunt, esse quidem et non esse appositiones quaed m, id est praedicationes sunt, res vero subiectae, ut in eo quod est, homo est, et homo non est, homo quod est res subiectum est Appositio autem quaedam et praedicatio est et non est, vel in eo quod dicitur album est et album non est, album quidem res subiecta est, appositum autem et praedicatum, est et non est.251 Ita quoque in his quae secundum aliquem modum dicuntur, esse quidem subiectum est, velut quaedam res.252 Modus autem deesse praedicatur; nam cum dicimus, hodie pluviam esse possibile est, esse subiecimus, possibile praedicamus, et sic totam vim in propositionibus praedicatio tenet, et simplicibus, et praeter modum quoties aliquid esse praedicamus, ut in eo quod dicimus, homo est, totam propositionis vim continet verbum est, ita quoque in his quae secundum modum dicuntur, quoniam totam propositionem continet modus, aut possibilis, aut contingentis, aut impossibilis, aut necessarii, haec praedicari, res vero aliae subiectae esse dicuntur.253 Hoc enim quod ait: Sic hoc loco, esse quidem et non esse subiecta fiunt, posse vero et contingere appositiones determinantes quemadmodum in illis esse et non esse veritatem et falsitatem, sic hic in eo quod est, esse possibile, et esse non possibile. 254 Nam quemadmodum in simplicibus si ad esse et non esse negationes fiant, una semper vera est, altera semper falsa, ita quoque in his quae secundum modum dicuntur, si ad ipsum modum enuntiatio negationis aptetur, velut ad quasdam appositiones praedicationesque veritas in appositionibus et falsitas terminata dividitur.255 Atque hoc est quod ait.256 Similiter hae etiam in eo quod est esse possibile et esse non possibile.257 Similiter enim secundum possibile et non possibile facta oppositio, veritatem falsitatemque determinat, sicut in simplicibus et praeter modum positis secundum esse et non esse negatio.258 Hinc in omnibus secundum modum affirmationibus, oppositiones digerit convenientium negationum, dicit enim: Eius vero quae est, possibile est non esse, negatio est, non ea quae est, non possibile est esse, sed ea quae est, non possibile est non esse.259 Et eius quae est, possibile est esse, non ea quae est, possibile est non esse, sed ea quae est, non possibile est esse.260 Quare et sequi sese invicem videbuntur, hae possibile est esse, possibile est non esse.261 Idem enim possibile est esse, et non esse.262 Non enim contradictiones sunt sibi invicem huiusmodi, possibile esse et possibile non esse.263 Sed possibile est esse, et non possibile est esse, nunquam simul in eodem verae sunt, opponuntur enim.264 At vero, nec possibile est non esse, et non possibile est non esse, nunquam simul verae sunt.265 Similiter autem et eius quae est necessarium esse, non ea quae est, necessarium non esse, negatio est, sed ea quae est, non necessarium esse.266 Eius vero quae est, necessarium est non esse, ea quae est, non necessarium est non esse.267 Et eius quae est, impossibile esse, non ea quae est, impossibile non esse, sed non impossibile esse, eius vero quae est, impossibile non esse, ea quae est, non impossibile est non esse. 268 Ut demonstret eam quae dicit, possibile est non esse, non modo non esse negationem eius quae est, possibile est esse, sed omnino negationem non esse, huius aliam invenit negationem.269 Nam eius quae est, possibile est non esse, quam affirmationis loco posuit, negatio reperitur illa quae dicit, non possibile est non esse, secundum modum scilicet addita negatione; unde fit, inquit, ut ea quae dicit, possibile est esse, et illa quae proponit, possibile est non esse, sese invicem consequantur; idem namque possibile est esse quod est possibile non esse.270 Cur autem se consequi possunt, haec causa est, quoniam non sunt oppositae.271 Nam si essent oppositae, perimerent se potius quam consequerentur, et dissentirent magis quam consentirent, ut est in his possibile est esse, et non possibile est esse.272 Hae enim ita a se disiunctae sunt, ut simul esse non possint.273 Idcirco autem hoc evenit, quoniam sunt oppositae; semper igitur secundum modum ponenda negatio est, si integra oppositionis natura facienda est, quod planissime exsequitur, singulis propositionum modis negationes accommodans, atque integras naturaliter efficiens oppositiones.274 At vero, inquit, ea quae est possibile est non esse, cum ea quae dicit, non possibile est non esse, simul esse non poterit.275 Namque oppositas esse manifestum est, siquidem barum negatio ad modum est posita, qui est possibile esse, eius autem quae est necessarium est esse, non oportet dici illam esse negationem, per quam dicitur, necessarium est non esse; huius enim alia negatio inveniri potest, quoniam est affirmatio quaedam, est autem eius negatio ea quae dicit, non necessarium est non esse.276 Sed potius ei quae dicit necessarium est esse, ea opponenda est quae dicit, non necessarium est esse; ad illam namque quae dicit, necessarium est non esse opponitur (ut dictum est), non necessarium est non esse.277 Eius quoque quae est, impossibile est esse, non dicenda est illa esse negatio per quam dicimus, impossibile est non esse, sed ea potius quae proponit, non impossibile est esse.278 Namque affirmatio quaedam est, impossibile est non esse.279 Huius enim invenitur negatio quae est, non impossibile est non esse.280 Universaliter vero (quemadmodum dictum est) esse quidem et non esse oportet ponere tanquam subiecta, affirmationem vero et negationem haec facientem ad esse et non esse apponere, et has putare oportet esse oppositas dictiones, possibile, non possibile, contingens, non contingens, impossibile, non impossibile, necessarium, non necessarium, verum, non verum. 281 Regulam dat universalem dicens: Hoc universaliter in omnibus faciendum esse, quod supra iam diximus, ut subiectum esse et non esse ponatur.282 Affirmationem autem et negationem ipsos modos faciamus.283 Hoc est enim quod ait, negationem vero et affirmationem haec facientem, modos enim ipsos, id est possibile et contingens et caeteros pro affirmationibus ordinantes, et ad hos negativo adverbio iuncto pro negationibus disponentes, aut ad id quod dicimus est, et non est, apponamus, ut quemadmodum ad unam rem, quod est homo, est verbum et non est negatio, praedicatum est in his quoddam propositionibus quae praeter modum sunt, ut in ea per quam dicimus, homo est, sic in his propositionibus quae cum modo sunt, est quidem aut non est, subiecta ponamus, modos vero ipsos aut secundum affirmationem, si simpliciter dicantur, aut secundum negationem, si cum negatione ponantur, facientes ad subiectum, quod secundum esse et non esse, disposuimus praedicemus, ut has arbitremur esse oppositas dictiones et negationes, quae secundum modos factae sint, eorum autem omnium negationes et affirmationes in contrarium disponantur.284 Oppositiones Possibile est esseNon possibile est esseContingit esseNon contingit esseImpossibile est esseNon impossibile est esseNecessarium est esseNon necessarium est esse
Boethius HOME

bnf11127.32 bsb46504.42 ljs101.94 uldBPL25.31

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER SECUNDUS., , DE ENUNTIATIONIBUS INFINITIS <<<     >>> Oppositiones
monumenta.ch > Boethius > DE SUBIECTIS ET PRAEDICATIS ENUNTIATIONUM. > DE CONIUNCTIS ET DIVISIS ENUNTIATIONIBUS.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik