monumenta.ch > Boethius > DE ENUNTIATIONIBUS INFINITIS
>>> Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER SECUNDUS., DE CONIUNCTIS ET DIVISIS ENUNTIATIONIBUS.
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER SECUNDUS., DE ENUNTIATIONIBUS INFINITIS
1 Quoniam autem est affirmatio de aliquo significans aliquid, hoc autem est vel nomen vel innominatum, unum autem oportet esse, et de uno, id quod est in affirmatione, nomen autem dictum est, et innominatum prius, non homo enim nomen quidem non dico, sed nomen infinitum, unum enim significat quodammodo infinitum nomen, quemadmodum et non currit, non verbum dico, sed infinitum verbum; erit omnis affirmatio et negatio, vel ex nomine et verbo, vel ex infinito nomine et verbo.2 Praeter verbum autem nulla affirmatio vel negatio est.3 Est enim vel erit, vel fuit, vel sit, vel quaecunque alia huiusmodi verba, ex his sunt quae sunt posita.4 Consignificant enim tempus. 5 Postquam de praeteriti ac praesentis, futuri etiam temporis veritate et falsitate disseruit, nunc vim simplicis et praedicativae propositionis informat dicens quoniam simplex affirmatio unam rem de una significat, id est, de uno subiecto unum praedicat, subiectum autem illud aut nomen est, aut quod apud veteres quidem fuit innominatum, ab Aristotele vero infinitum nomen vocatum est; prius enim dictum est, quod homo nomen esset, non homo vero innominatum quidem apud antiquos, sed nunc infinitum nomen.6 Quoniam igitur manifestum est unum de uno praedicare simplicem propositionem, omnis erit propositio simplex, aut ex nomine et verbo, aut ex infinito nomine et verbo.7 Quod autem dixit: Non homo enim nomen quidem non dico, sed infinitum nomen huiusmodi est.8 Nomen, inquit, omnia definita significat, non homo vero quamvis unum quodlibet eorum designare possit, quae homines non sunt, tamen quid designet infinitum est et dubium.9 Nam cum multa sint quae homines non sunt, et unum quodlibet eorum significare possit, quid significet ignoratur: sicut enim non currit non est verbum simpliciter, sed infinitum verbum, ita nomina cum negatione non sunt nomina, sed infinita nomina.10 Erunt igitur in propositionibus subiecta aut nomina, aut infinita nomina, praeter verbum autem nulla est affirmatio vel negatio, planissime docuit, quae pars orationis in simplici propositione obtineat principatum.11 Nam si praeter verbum fieri simplex propositio non potest, constat omnem vim simplicis propositionis verba complecti.12 Omnis autem propositio aut esse, aut fuisse, aut futurum esse, aut huiusmodi aliquid habebit.13 Nam qui dicit currit currens est dicit.14 Et qui dicit cucurrit, currens fuit proponit; et qui dicit curret, currens erit.15 Si ergo omnis propositio, aut esse, aut fuisse, aut futurum esse, aut aliquid huiusmodi ut sit enuntiatio, retinebit, manifestum est quod praeter verbum esse non possit.16 Haec enim, id est, fuit, vel est, aut futurum est, verba sunt, ut ex his cognosci possit quae sunt superius posita atque confessa, cum diceremus verba esse quae consignificarent tempus.17 Etenim est, et fuit, et caetera significationem temporis secum trahunt.18 Quare prima erit affirmatio et negatio, est homo, non est homo, deinde est non homo, non est non homo.19 Rursus, est omnis homo, non est omnis homo, est omnis non homo, non est omnis non homo.20 Et in extrinsecus temporibus eadem est ratio. 21 Simplicium exempla propositionum apposuit, simplices autem supra diximus esse propositiones quae duobus terminis iungerentur.22 Quare quoniam omne definitum prius est infinito nomine, et non homo non est nomen, sed infinitum nomen, homo vero finitum recte priores eas propositiones quae ex definito sunt nomine in eorum pronuntiavit exemplis; ait enim, Quare prima est affirmatio et negatio, est homo, non est homo.23 Deinde infiniti nominis affirmationes et negationes subiunxit dicens, Est non homo, non est non homo.24 Et post haec, universalitatem iungens, easdem rursus iterat propositiones.25 Et prius illas proponit quae ex finito nomine sunt; secundo vero loco eas quae ex infinito nomine proponuntur, unde fit ut illud intelligere necesse sit, illas quantitates quae universales et particulares determinant, in terminis non haberi.26 Nam cum duorum terminorum propositio sola simplex sit, inter simplices huiusmodi numerat propositionem quae dicit est omnis homo, cum tres sint partes orationis, quare determinationes non numerantur in terminis.27 Eodem modo dicit eademque ratione in extrinsecus temporibus simplices fieri propositiones, ut est, fuit homo, non fuit homo, fuit non homo, non fuit non homo.28 Et in aliis quoque temporibus idem modus est.29 Extrinsecus vero tempora vocat quae sunt praeter praesens, id est praeteritum et futurum; sed hic de his solis propositionibus locutus est quae unum subiectum habent, alterum praedicatum.30 Nunc de his loquetur quae unum habent subiectum, duo praedicata.31 An vero hae quoque simplices sint, in secundae editionis expositione dicendum est.32 Nunc vero praeter demonstrationem, esse simplices intelligamus.33 Quando autem est tertium, adiacens praedicatur, dupliciter tunc dicuntur oppositiones.34 Dico autem, ut est iustus homo est, tertium dico adiacere nomen vel verbum in affirmatione.35 Quare quatuor erunt istae quarum duae quidem ad affirmationem et negationem se habebunt secundum consequentiam, ut privationes, duae vero minime.36 Dico autem quoniam est, aut iusto adiacebit, aut non iusto, quare etiam negatio.37 Quatuor ergo erunt.38 Intelligimus vero quod dicitur ex his quae subscripta sunt.39 Est iustus homo.40 Huius negatio: Non est iustus homo.41 Est non iustus homo.42 Huius negatio, non est non iustus homo.43 Est enim hoc loco et non est iusto et non iusto adiacet.44 Haec igitur, quemadmodum in resolutoriis dictum est, sic sunt disposita.45 Similiter autem se habent; et si universalis nominis sit affirmatio, ut omnis est homo iustus, negatio, non omnis est homo iustus.46 Omnis est homo non iustus, non omnis est homo non iustus.47 Sed non similiter angulares contingit veras esse.48 Contingit autem aliquando. 49 Unum subiectum et duo praedicata, quemadmodum possint esse in propositione commemorat.50 Si enim hoc modo sit, ut dicamus est iustus homo, est et iustus praedicatum, homo vero subiectum est.51 Nunc enim non illud aspiciamus, quid prius, quid posterius dictum est, sed quoniam universalius est iustum esse quam hominem, potest enim iustus esse et qui homo non est, ut Deus, et rursus potest esse simpliciter, et quod homo non est, idcirco est atque iustus, quanquam primo dicantur in eo quod est, est iustus homo, tamen quoniam universaliora sunt, non de his homo, sed haec de homine praedicantur, et his homo subiectus est.52 Ex his igitur duplicem fieri oppositionem dicit, et quatuor propositiones, quarum subter exempla subiecit addens: Dico autem quoniam est aut iusto adiacebit, aut non iusto.53 Si quis enim dicat faciens duas affirmationes, est iustus homo, est non iustus homo, haec, cum duae affirmationes sint, duas habebunt negationes.54 Nam si verbum est in hac propositione quae dicit, est iustus homo, ad iustum posuimus.55 Et in hac rursus propositione quae dicit, est non iustus homo, rursus ad non iustum idem est verbum iunximus: quoniam negationis oppositionem effecit cum est verbo iuncta negatio, id est non, manifestum est quoniam id quod dicitur non est ad iustum rursus et ad non iustum adiungendum est, ut negationes fiant huiusmodi, non est iustus homo, non est non iustus homo.56 Recte igitur dixit: Quare si est iusto et non iusto adiacebit, etiam negatio iusto et non iusto adiacebit.57 Sunt autem propositiones quas dicit quatuor hae, est iustus homo: in hac affirmatione ad iustum verbum est adiunximus; huius est negatio, non est iustus homo.58 In hac quoque negatione quae dicit non est, ad iustum rursus adiunximus Iterum, est non iustus homo.59 In hac, est ad non iustum iungitur; huius est negatio, non est non iustus homo: etiam in hac quoque negatione quae dicit, non est, ad non iustum ponitur.60 Quod vero ait: Dico autem, ut est iustus homo, est tertium adiacere his nomen vel verbum in affirmatione, huiusmodi est.61 Tertium, inquit, dico, id est, adiacere verbum est.62 Homo enim et iustus duo sunt, quibus adiicitur verbum est.63 Idcirco autem dixit nomen vel verbum, quia superius quoque docuit ipsa verba nomina esse, eo scilicet loco ubi ait, Ipsa quidem verba secundum se dicta nomina sunt.64 Quod autem sequitur continet difficillimum sensum, quem ipse solita brevitate per strinxit.65 In medio namque totius sensus addidit: Quare idcirco quatuor istae erunt, quarum duae ad affirmationem et negationem sese habebunt ad consequentiam, ut privationes, duae vero minime.66 Huius sententiae multiplex expositio ab Alexandro et Porphyrio, Aspasio quoque et Hermino proditur, in quibus quid excellentissimus expositorum Porphyrius dixerit, alias dicemus.67 Quoniam vero simplicior explanatio Alexandri esse videtur, eam nunc pro brevitate subiecimus.68 Privatoriae propositiones sunt quaecunque praedicant privationem.69 Privatio autem est, ut si quis dicat iniustus, privat enim hominem iustitia.70 Ergo affirmatio privatoria est quae dicit.71 homo est iniustus.72 Negatio rursus privatoria est, non est homo iniustus.73 Sed neque illa in significatione plena affirmatio est (aliquid enim tollit), sed privatoria affirmatio, quoniam formam quidem affirmationis tenet, sed privationem praedicat, et aliquid ab eo cui privationem copulat abiungit, ut in propositione, est iniustus homo, ab homine iustitiam.74 Nec his rursus pura negatio est.75 Fugans enim privationem, ut in ea quae est, non est homo iniustus, habitum retinet, id est iustitiam.76 Sed quoniam quod affirmatio praedicabat, hoc aufert negatio, licet habeat talis negatio, quasi reponendi habitus significationem, tamen quia ipsa privationem subtrahit, privatoria negatio nominatur.77 Ergo nunc hoc dicit: Cum sint, inquit, quatuor propositiones, quarum duae ex finitimis nominibus sunt, ut est iustus homo, non est iustus homo, duae ex infinitis nominibus, ut est non iustus homo, non est non iustus homo, duae, inquit, hae quarum una affirmatio est, habens infinitum nomen, ut est non iustus homo, et una negatio habens rursus infinitum nomen, ut non est non iustus homo, sic se habent ad affirmationem et negationem, id est, eamdem formam retinent affirmationis et negationis, et similes sunt ad affirmandum aliquid vel negandum his quae sunt privatoriae.78 Nam quemadmodum privatoria quae dicit est iniustus homo non solum affirmatio est, sed privatoria affirmatio, ita quoque ea quae dicit est non iustus homo non solum est affirmatio, sed cum infinito nomine, et cum aliqua privatione affirmatio.79 Idem enim valet ad intelligentiam quod dicitur iniustus, tanquam si dicatur non iustus.80 Et rursus quemadmodum non est iniustus homo, non est solum negatio, sed privatoria negatio, quoniam quanquam det habitum, tamen privationem negat, ita quoque et ea quae est ex infinito nomine, non est non iustus homo, non solum est negatio, sed ex infinito facta nomine infinitum negans.81 Quia igitur infinitum negat, et subiectum infinito negando privat, privatoriae similis est.82 Nam si idem valet iniustum esse quod non iustum, idem valebit non esse iniustum quod non esse non iustum.83 Igitur hae duae quae infinitum nomen habent, quantum ad speciem formamque affirmationis et negationis similiter se habent his quae sunt privatoriae affirmationes.84 Duae vero illae quae simplex definitumque praedicant nomen, ab omni similitudine privationum seclusae sunt.85 Nihil enim similis est illa quae dicit, est iustus homo, ei quae dicit, est iniustus homo, cum utraeque sint affirmationes, sed illa est simplex, illa privatoria.86 At vero ea quae dicit, non est iustus homo, ad eam quae dicit, non est iniustus homo, nulla rationis similitudine coniungitur, cum sint utraeque negationes; sed illa est simplex, illa privatoria: quare quae ex infinito nomine sunt, similiter sese habent quemadmodum privationes, similis namque affirmatio est ea quae dicit, est non iustus homo, ei quae dicit, est iniustus homo.87 Et rursus ea quae dicit, non est non iustus homo, ei quae dicit, non est iniustus homo, privationes vero simplicibus propositionibus et his quae ex finitis nominibus fiunt, non coniunguntur.88 Neque enim quisquam dixerit eam quae dicit, est iustus homo, esse comparem ei quae dicit, est iniustus homo, nec vero eam quae dicit, non est iustus homo, posse aliquid comparari cum ea quae dicit, non est iniustus homo.89 Recte ergo dictum est de his quatuor propositionibus duas ad affirmationem et negationem ita se habere, ut sunt privationes; duas vero esse simplices, et praeter aliquam privationum similitudinem.90 Quod autem ait ad consequentiam, tanquam si dixisset ad similitudinem, ita debet intelligi.91 Quae enim sibi sunt similia, a se quodammodo non recedunt, et se invicem consequuntur.92 Describuntur ergo duae prius simplices propositiones, post has duae privatoriae, postremo quae infinitis nominibus constant, ut affirmationes sub affirmationibus, negationes sub negationibus constituantur.93
Affirmatio: Est iustus homo - Non est iustus homo: Negatio
Affirmatio: Est iniustus homo - Non est iniustus homo: Negatio
Affirmatio: Est non iustus homo - Non est non iustus homo: Negatio.94
Sed hae, inquit, ita sunt dispositae eamdemque ad se similitudinem gerunt, quemadmodum in Analyticis, id est resolutoriis, dictum est.95 Scripsit autem duos resolutorios libros de Syllogismo.96 In quorum primo de propositionum ex finito nomine et infinito consequentia disseruit.97 Est vero similitudo affirmativae quidem simplicis ex finito nomine, et negativae eius quae habet infinitum nomen.98 Namque ea quae dicit, est iustus homo, affirmatio, ei quae dicit, non est non iustus homo, negationi similis est.99 Negatio quoque simplex finiti nominis, affirmationi infiniti nominis convenit.100 Ea enim quae dicit, non est iustus homo, similis est ei quae dicit, est non iustus homo.101 Sed quemadmodum istae sibi sint similes, et quomodo in consequentia proprium teneant ordinem, nunc quidem exsequi distulimus, paulisper tamen describantur, ut earum quaedam proprietas ostendatur.102 Sit enim affirmatio finiti nominis, et sub ea negatio nominis infiniti.103 Sit item negatio finiti nominis, et sub ea affirmatio nominis infiniti. 104 Affirmatio: Est iustus homo - Non est iustus homo: Negatio
Angulares
Negatio: Non est non iustus homo - Est non iustus homo: Affirmatio.
105 In hac igitur descriptione negatio ex infinito nomine sub affirmatione finiti nominis ponitur, et rursus affirmatio infiniti nominis sub negatione finiti, quarum angulares, quoniam sunt indefinitae, omnes simul in omnibus verae esse possunt, nisi in his tantum quae aut naturaliter insunt, aut naturaliter inesse non possunt, ut si quis dicat, est homo animal, nunquam cum hac vera esse potest: illa quae dicit, est homo non animal, quae est angularis, idcirco quoniam animal naturaliter in substantia hominis perspicitur inhaerere.106 Rursus si quis dicat, est homo lapis, est homo non lapis, ne hae quidem simul verae esse possunt, idcirco quod lapidem inesse homini naturaliter impossibile est.107 Quod si huiusmodi sunt quae non insint naturaliter, sed inesse possint, ut in his quae supra posuimus exemplis, angulares verae sunt semper.108 Potest enim vera esse et ea quae dicit, est iustus homo, et ea quae dicit, est non iustus homo.109 Rursus potest vera esse quae dicit, non est iustus homo, si hoc de Sylla dicatur, et ea quae dicit, non est non iustus homo, si hoc de Catone praedicetur.110 In his igitur quae sunt indefinitae, si ea quae praedicantur naturaliter non insunt, sed ea inesse possibile est, semper angulares simul veras esse contingit.111 Quod si huiusmodi propositiones cum definitione ponamus, ita dicendum est: est omnis homo iustus, huius negatio, non est omnis homo iustus.112 Rursus, est omnis homo non iustus, huius negatio, non est omnis homo non iustus, quae disponantur hoc modo, ut negatio sub affirmatione sit, et sub negatione affirmatio. 113 Affirmatio: Est omnis homo iustus - Non est omnis homo iustus: Negatio
non sit verae - Simul verae
Negatio: Non est omnis homo non iustus - Est omnis homo non iustus: Affirmatio.
114 In his ergo quamdam dissimilitudinem monstrat.115 Nam in indefinitis si ea quae praedicantur naturaliter non inessent, esse tamen in subiectis possent, semper angulares simul veras esse sine dubio contingebat.116 Nam et affirmationes affirmationibus et negationes negationibus conveniebant.117 In his autem quae cum diffinitione quantitatis dicuntur, non idem modus est.118 Affirmationes enim affirmationibus nulla ratione iunguntur.119 Nam si vera sit ea quae dicit, est omnis homo iustus, nunquam vera esse potest ea quae dicit, et omnis homo non iustus, quae est angularis, et hoc discrepare in nullo reperietur exemplo.120 Negationes autem particulares, quae sunt sibi angulares, simul veras esse contingit.121 Potest enim verum esse in his quae naturaliter non sunt, et possibilia sunt inesse, ut negatio particularis negationi particulari ei quae est angularis conveniat, ut ea quae est, non est omnis homo iustus, ei quae est angularis conveniat, non est omnis homo non iustus, sed hoc dissimiliter quam in indefinitis.122 Nam in illis et ea quae dicit, est iustus homo, ei quae dicit, est non iustus homo, angulari scilicet, conveniebat.123 Rursus ea quae dicit, non est non iustus homo, ei quae est, non est iustus homo, angulariter positae congruebat.124 In his autem, id est secundum quantitatem definitis, affirmationes quidem duae universales, quae sunt, est omnis homo iustus, et est omnis homo non iustus, nunquam simul verae esse possunt, angulares autem negationes quae particulares sunt, id est, non est omnis homo iustus, et non est omnis homo non iustus, in his quae et esse et non esse possibilia sunt, simul verae sunt.125 Non ergo similiter in his quae sunt definitae, angulares sibimet congruunt, ut in his quae definitae sunt.126 Quod per hoc demonstrat quod ait: Sed non similiter angulares contingit veras esse.127 In illis enim sibimet utraeque consentiunt angulares, in his autem angulares quidem affirmativas nunquam simul veras esse contingit.128 Alias vero angulares quae sunt particulares negationes contingit aliquando.129 Hoc enim ipsius declarant verba dicentis: Sed non similiter angulares, contingit veras esse.130 Contingit autem aliquando.131 Non similiter quidem contingit veras esse, idcirco quod affirmationes universales, angulares verae nunquam sunt, quod in his quae indefinitae sunt, contingebat.132 Contingere autem aliquando dixit, cum angularium, quae sunt particulares negationes, facimus comparationem, si ea quae praedicantur non sint naturalia subiectis, sed tamen inesse possibilia.133 Hae igitur duae oppositae sunt, aliae autem ad id quod est non homo, quasi subiectum aliquod additum: ut, est iustus non homo, non est iustus non homo.134 Est non iustus non homo, non est iustus non homo.135 Magis autem plures his non sunt oppositiones, hae autem extra illas ipsae secundum se erunt ut nomine utentes eo quod est non homo. 136 Alias nobis rursus esse propositiones ostendit, quarum aliis quidem non praedicatum, sed subiectum infinitum sit, aliis utrumque.137 Si quis enim dicat, est iustus non homo, quoniam non homo subiectum est, et est infinitum nomen, vocatur propositio facta ex infinito subiecto: idem est et in negatione quae est, non est iustus non homo.138 At vero sunt aliae propositiones quae et ex praedicato et ex subiecto infinitis esse videantur, ut est cum dicimus, est non iustus non homo, non est non iustus non homo.139 In his enim non iustus praedicatum est, non homo subiectum.140 Sed utraque sunt infinita; unde fit ut in his propositionibus in quibus est verbum tertium praedicatum, magis plures propositiones quam hae quae dictae sunt inveniri non possint.141 Aut enim ex utrisque erit finitis, praedicato scilicet et subiecto, ut est homo iustus, non est homo iustus; aut solum praedicatum habebit infinitum, ut est non iustus homo, non est non iustus homo; aut praedicatum quidem finitum erit, infinitum vero subiectum, ut est iustus non homo, non est iustus non homo; aut et praedicatum et subiectum infinita proponuntur, ut est non iustus non homo, non est non iustus non homo; ultra autem propositiones, in quibus est verbum tertium praedicatum sit inveniri non possunt.142 Sed hae quae subiectum infinitum habent, vel utrumque infinitum, praeter illas superiores sunt, quae aut praedicatum infinitum habent, aut utraque finita, atque ideo extra illas esse dicuntur, et nullam ad eas consequentiam servant, et est ita positum in ea propositione quae dicit, est iustus non homo, nomen infinitum quod est non homo, tanquam si finitum nomen aliquod poneretur.143 Atque hoc est quod ait, Ut nomine utentes non homo.144 Ita enim infinitum nomen positum est, tanquam si finitum nomen esset positum, nominis enim locum tenet; quanquam etiam cum ita positum sit, nihilominus tamen nomen sit: infinitum enim nomen licet simpliciter nomen non sit, tamen cum infinito iunctum nomen est.145 In his vero in quibus est non convenit, ut eo quod est currere, vel ambulare, idem facit sic positum, ac si est adderetur, ut, Currit omnis homo, non currit omnis homo.146 Currit omnis non homo, non currit omnis non homo.147 Non enim dicendum est non omnis homo, sed non negationem ad id quod est homo addendum est.148 Omnis enim non universale significat, sed quoniam universaliter.149 Manifestum est autem ex eo quod est: Currit homo, non currit homo.150 Currit non homo, non currit non homo.151 Haec enim ab illis differunt, eo quod universaliter non sunt.152 Quare omnis vel nullus, nihil consignificat aliud, nisi quod universaliter de nomine, vel affirmationem, vel negationem.153 Ergo et caetera eadem oportet opponi. 154 Sunt, inquit, quaedam propositiones, quae cum est praedicantur.155 Aliae vero quas cum est verbo praedicare non possumus, ut in eo quod dicimus homo ambulat, homo currit.156 Sed in his nihil differt an ita quis dicat, ut dicitur, id est homo currit, et homo ambulat, an cum est verbo eas praedicet, idem namque est dicere, homo currit et homo ambulat, tanquam si dicatur, homo currens est, homo ambulans est.157 Quocirca nihil differt in huiusmodi propositionibus utrum cum est verbo, an praeter est adiuncto verbi actu proponatur.158 Idem quoque est etiam in universalibus.159 Nam cum dicimus omnis homo currit, omnis homo non currit, et rursus omnis non homo currit, omnis non homo non currit, idem est tanquam si dicamus, omnis homo currens est, et omnis homo currens non est, et rursus omnis non homo currens est, omnis non homo currens non est.160 Docet autem illud quoque multum differre an ad positum terminum iungatur negatio, an certe ad determinationem: nam si ad subiectum terminum dicitur, fit nomen infinitum, ut est omnis non homo currit, si ad determinationem fit negatio, ut est non omnis homo currit; unde fit ut si non ad determinationem universalem, sed ad rem ac terminum negatio ponatur, sit infinitum nomen, ut est non homo.161 Quod si non ad rem universalem, sed ad determinationem universalem, negatio est: cum enim dicimus, non omnis, omnis quidem universale non est, sed consignificat quoniam illud de quo dicitur universaliter dicitur, ut cum dicimus, omnis homo, homo quidem ipsum universale est, omnis vero non est quidem universale, sed consignificat, quoniam res universalis, id est homo, universaliter dicta est; ergo quoties ad determinationem quae rem quamlibet universalem universaliter dictam demonstrat, negatio ponitur, non nomen infinitum, sed negationem constituit, atque hoc est quod ait: Non enim dicendum est, non omnis homo, sed non negationem ad id quod est homo addendum est, omnis enim non universale signat, sed quoniam universaliter.162 Ipsum enim omnis non est universalis terminus, nec omnino terminus, sed universali praedicato additum, facit illud universaliter enuntiari, probat autem hos non esse universales terminos, sed tantum determinationes universaliter consignificantes hoc modo: Cum enim dicimus, currit homo, non currit homo, currit non homo, non currit non homo, universalia quidem subiecta sunt in his propositionibus, sed non universaliter praedicantur.163 Distant autem hae ab his propositionibus in quibus sic dicimus: Omnis homo currit, nullus homo currit, eo quod istae quidem universale universaliter praedicant, illae vero universale non universaliter.164 Manifestum est ergo quoniam omnis et nullus non sunt universalia, sed id quod universale praedicatur faciunt ut universaliter enuntietur.165 Quare eadem omnia ponenda sunt, currit omnis homo, si infinitum nomen volumus facere, non dicamus, currit non omnis homo, sed negationem, id est non, nomini addemus, eadem in propositione cuncta servantes, si affirmationem volumus ex infinito nomine facere.166 Quod si ad determinationem universalis rei negationem aptemus, fit non affirmatio nominis infiniti, sed propositionis ex nomine finito negatio.167 Quoniam vero contraria est negatio ei quae est, omne est animal iustum, illa quae significat, quoniam nullum est animal iustum, hae quidem manifestum est, quod nunquam erunt, neque vere simul, neque in eodem ipso.168 His vero oppositae erunt aliquando, ut non omne animal iustum est, et est aliquod animal iustum. 169 Quoniam, inquit, hae contrariae sunt, simul verae esse non possunt, neque in eodem, et possunt quidem vicissim et cum temporis diversitate esse verae, simul autem esse non possunt, ut si quis dicat aureo quidem saeculo omnes homines fuisse iustos, ferreo vero nullum hominem esse iustum; utraeque verae esse possunt, sed non eodem tempore.170 Hoc est enim quod ait, neque verae simul, quod autem secutus est, neque in eodem in ipso scilicet subiecto, ut dicamus: Est omne vivens iustum, si referamus ad coelestes potestates, vera est.171 Nullum vivens iustum est, si referamus ad equos, utraeque sunt verae, sed non in eodem ipso, illud enim in divinis, istud in equis retinet veritatem.172 His autem quae sunt oppositae, id est, particulares possunt simul esse verae, tunc cum superiores universales sint simul falsae.173 Quae autem sunt hae, ipse planissimo monstravit exemplo dicens: Non omne animal iustum est, quod est particularis negatio, et est aliquod animal iustum, quod est particularis affirmatio.174 Sequuntur vero hae, eam quidem quae est, nullus est homo iustus, illa quae est, omnis est homo non iustus.175 Illam vero quae est, aliquis homo iustus est, opposita, non omnis est homo non iustus.176 Necesse est enim aliquem esse. 177 Ostendit superius affirmationem universalem et universalem negationem, quoniam sibi essent contrariae, simul veras esse non posse.178 Nunc autem monstrat universali negationi nominis finiti, consentire universalem affirmationem nominis infiniti, et particulari affirmationi, quae est opposita universali negationi nominis finiti, consentire eam quae est opposita universali affirmationi nominis infiniti, scilicet particularem negationem praedicatum retinentem infinitum.179 Et prius describantur hoc modo: Negatio - Consentaneae - Affirmatio
Nullus homo iustus est - Omnis homo non iustus est
Oppositae Oppositae
Affirmatio - Negatio
Quidam homo iustus est - Non omnis homo non iustus est
Consentaneae.
180 Est autem universalis negatio ea quae dicit, nullus homo iustus est, huic opposita est, contradictoriae particularis affirmatio, quidam homo iustus est.181 Rursus universalis affirmatio est infinitum habens prae- ea quae dicit, omnis homo non iustus est, huic contradictoriae particularis opponitur infinitum habens praedicatum, ea quae dicit, non omnis homo non iustus est.182 Hae igitur sese perimunt, sed universalis affirmatio nominis infiniti, id est, omnis homo non iustus est, sequitur negationem eam quae dicit, nullus homo iustus est.183 Nam si verum est nullum esse hominem iustum, verum est omnem hominem esse non iustum.184 Sed his oppositae rursus sibiipsae consentiunt.185 Nam si verum est dicere quoniam quidam homo iustus est, verum est dicere non omnis homo non iustus est.186 Si enim non omnis homo non iustus est, aliquem iustum esse necesse est.187 Manifestum est quoniam etiam in singularibus, si est verum interrogatum negare, quod et affirmare verum est, ut, Putasne Socrates sapiens est? Non. Socrates igitur non sapiens est.188 In universalibus vero non est vera quae similiter dicitur.189 Vera est autem negatio, ut Putasne omnis homo sapiens est? Non. Omnis igitur homo non sapiens est, hoc enim est falsum; sed non igitur omnis homo sapiens est, vera est.190 Hoec enim opposita est, illa vero contraria. 191 Quoties aliquis, inquit, in singularibus rebus interrogat, et is qui interrogatur, negat, tunc is qui interrogat recte negationem cum singulari iungens, ex infinito nomine faciet affirmationem, ut si aliquis dicat: Putasne Socrates sapiens est? contra alius respondeat, Non, erit recta conclusio dicentis: Socrates igitur non sapiens est.192 Ex negatione ergo respondentis et infinito nomine non sapiens, facta est affirmatio, Socrates non sapiens est, atque hoc quidem in singularibus.193 Quod si hoc in universalibus fiat universaliter praedicatis, negationem potius fieri contingit quam affirmationem, ut si quis interroget: Putasne omnis homo sapiens? ille respondeat, Non, non necesse est ita concludere ut dicatur, omnis igitur homo non sapiens est.194 hoc enim falsum est, nec hoc evenit necessario ex interrogati responsione.195 Sed magis illud, non omnis homo sapiens est.196 Nam cum aliquis interrogat, Putasne omnis homo sapiens est, si ille neget, dicens, Non, tu concludas oportet, non omnis igitur homo sapiens est.197 Haec enim ex illius responsione necesse est evenire.198 Sed haec contraiacens est interrogationi, id est opposita.199 Interrogasti enim universalem affirmationem dicens, Putasne omnis homo animal est? respondit, Non, concludes tu particularem negationem, non omnis homo animal est, et haec dividit verum vel falsum.200 Nam si contra eam interrogationem per quam universalem affirmationem interrogasti, ille neget, et tu concludas eam propositionem quae dicit.201 omnis homo igitur non sapiens est, non potius contraiacentem, sed contrariam facies, haec enim quae dicit, omnis homo non sapiens est, consentit ei quae dicit nullus homo sapiens est.202 Quare nihil differt, utrum hanc aliquis ex infinito nomine affirmationem respondeat, an ex finito nomine universalem negationem quae cum affirmatione universali, quam interrogasti, verum falsumque non dividit.203 Sed illa sola concludenda sunt, in quibus unum verum est, alterum falsum.204 Non igitur ita debet fieri in universalibus, ut interrogata universali affirmatione, si alius negationem respondeat, universalis affirmatio ex infinito nomine concludatur, sed potius particularis negatio ex nomine finito.205 Illae vero quae sunt contraiacentes secundum infinita nomina vel verba, ut in eo quod est, non homo, vel non iustus, quasi negationes sine nomine et verbo esse videbuntur, sed non sunt: semper enim vel veram esse vel falsam necesse est negationem.206 Qui vero dixit non homo, non plus dicente homo, sed etiam minus, verus vel falsus fuit, si non aliquid addatur. 207 Cum de propositionibus ex infinitis loqueretur nominibus ipse infinita nomina sola sumpsit, et de his qualia videantur esse pertractat.208 Sermonum, inquit, prolationes, quae secundum contraiacentia nomina vel verba sibi oppositae sunt, ut in eo quod dicimus, homo, non homo; currit, non currit, quoties finitum infinito comparatur, videntur quasi quaedam esse negationes.209 Sed ita non est, omnis namque negatio vel vera vel falsa est.210 Qui autem dicit non currit, et non laborat, et non homo, neque verum aliquid enuntiavit neque falsum, et fortasse minus aliquid veri vel falsi significavit, quam is qui finitum nomen ponit.211 Nam qui finitum nomen constituit, nihil quidem adhuc verum falsumve enuntiavit, sed quoniam quiddam finitum posuit, propinquior est huiusmodi prolatio ad veritatem, quae aliquid finitum ponit, ea prolatione quae aliquid infinitum.212 Sicut illa quae aliquid signant propinquiora sunt ad enuntiationem faciendam his quae nihil significant, quare in his quae infinita sunt; minus illa veritas falsitasve perspicitur, quam in his omnibus quae sunt finita.213 Ac multo magis nihil adhuc verum falsumve designat, id quod dicitur non homo, vel non currit, nisi aliquid addatur, quod enuntiationem possit efficere.214 Quod autem dixit, quasi negationes sine nomine et verbo esse videbuntur, idcirco addit quoniam infinita nomina vel verba, neque nomina sunt simpliciter, neque verba, et videntur non homo, et non currit, negationes esse.215 Quod si ita est, sine nomine et verbo, esse negationes videntur.216 Addidit etiam illud nihil magis de homine, sed etiam minus verus fuit vel falsus.217 Qui enim dicit homo, rem constituit, qui dicit non homo, ipsam quidem rem tulit, sed nihil addidit.218 Quocirca longe minus quiddam enuntiavit de homine, qui infinitum de homine dixit, quam qui finitum.219 Significat autem, est omnis non homo iustus nulli illarum idem, nec huic opposita ea quae est, non est omnis non homo iustus.220 Illa vero quae est, omnis non iustus non homo est, illi quae est, nullus est iustus non homo, idem significat. 221 Illae propositiones in quibus infinita nomina subiecta sunt, longe aliud, inquit, significant, et non idem his propositionibus quae vel secundum finita, vel secundum infinita praedicata dicuntur; ea enim quae dicit, est omnis non homo iustus, nihil idem significat illi quae dicit, est omnis homo iustus, vel nullus homo iustus est, vel iterum, est omnis homo non iustus, vel nullus homo non iustus, nulli enim similis est earum, ea quae dicit, est omnis non homo iustus, nec huic opposita negatio particularis, ea quae dicit, non est omnis non homo iustus, ulli earum idem significat quae superius descriptae sunt, vel alicui earum quae sunt in superius oppositae descriptis.222 Illae vero quae ex duobus terminis infinitis constitutae sunt, illis sunt similes, quae universales negationes sunt habentes subiectum infinitum, ut ea quae dicit, est omnis non iustus non homo, illi idem significat, elque consentit quae dicit, est nullus iustus non homo, et prior quidem utrosque terminos retinet infinitos, haec vero secunda praedicatum quidem finitum, subiectum vero infinitum; et illa quidem est affirmatio ex duobus infinitis, haec vero ex finito praedicato et subiecto infinito negatio universalis.223 Transposita vero nomina et verba idem significant, ut est albus homo, est homo albus.224 Nam si hoc non est, eiusdem multae erunt negationes.225 Sed ostensum est quod una unius est.226 Eius enim quae est, est albus homo, negatio est, non est albus homo, eius vero quae est, est homo albus, si non eadem est ei quae est, est albus homo, erit negatio vel ea quae est, non est non homo albus, vel ea quae est, non est homo albus.227 Sed altera quidem est negatio eius quae est, est non homo albus, altera vero eius quae est, est albus homo.228 Quare erunt duae, unius.229 Quoniam igitur transposito nomine et verbo eadem fit affirmatio et negatio, manifestum est. 230 Quoties, inquit, nomina permutantur et verba, eaedem propositionum significationes permanent.231 Quoties autem negatio permutatur, non eaedem, nam si quis dicat: Est non homo albus, et non est homo albus, non idem significat permutata scilicet et transposita negatione.232 Quoties autem dicitur, est albus homo, et rursus est homo albus, idem transposita verba nominaque significant, et erunt eaedem affirmationes: nam si quis hoc negat, contingit ut unius affirmationis, duae negationes sint.233 Hoc autem monstratum est superius fieri non posse, sed semper unius affirmationis unam esse negationem.234 Illius namque affirmationis quae dicit, est albus homo, illa negatio est, quae dicit, non est albus homo; illius autem quae proponit, est homo albus, si non est eadem illi affirmationi quae enuntiat, est albus homo, sed est ab ea diversa, sit negatio vel ea quae dicit, non est non homo albus, vel ea quae dicit, non est homo albus; sed illa quae proponit, non est non homo albus, habet suam affirmationem ad quam referri debeat, eam scilicet quae enuntiat, est non homo albus.235 Illa vero quae dicit, non est homo albus, negatio est eius quae proponit, est homo albus.236 Sed si affirmationes eorum diversae sunt, diversae erunt etiam negationes.237 Si quis ergo dicat affirmationem quae proponit, est albus homo, diversam esse ab ea, quae enuntiat, est homo albus, illud quoque concedat necesse est ut negationes quoque ipsarum diversae sint, est autem negatio illius quae dicit, est albus homo, illa scilicet quae proponit, non est albus homo.238 Rursus illius quae enuntiat, est homo albus, est negatio, non est homo albus.239 Quare hae duae negationes, non est homo albus, et non est albus homo a se diversae sunt.240 Rursus cum dicimus, est albus homo, et negatur non est albus homo, si de eodem homine utraeque dicantur, unam veram alteram falsam esse necesse est; ut si de Socrate dicatur, est albus homo, non est albus homo, quae cum ita sint, necesse est ut eius quae ait est albus homo negatio sit ea quae dicit non est albus homo; sed posita est quidem prius negatio quae dicit non est albus homo eius affirmationis esse quae dicit est albus homo.241 Nunc vero monstramus illam quoque quae dicit non est albus homo eius affirmationis negatio nem esse quae dicit est albus homo, utraeque enim verum inter se falsumque dividunt.242 Neque enim fieri potest ut si de uno eodemque homine dicatur, est albus homo, et non est homo albus, ut utraeque sint verae: quod si ita ut nunc sunt positae aliquando in veritate concordant, hoc idcirco evenit quia indefinitae sunt, non quia verbis fiunt nominibusque transpositis: quare evenit ut unius affirmationis duplex sit negatio.243 Quod autem diximus inferiori descriptione magis liquebit. 244 Contradictio.245 Est albus homo Non est albus homo Contradictio Contradictio Est homo albus.246 Non est homo albus Contradictio.
Boethius HOME
bnf11127.26 bsb46504.34 ljs101.94 uldBPL25.25
>>> Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER SECUNDUS., DE CONIUNCTIS ET DIVISIS ENUNTIATIONIBUS.
monumenta.ch > Boethius > DE ENUNTIATIONIBUS INFINITIS
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik