monumenta.ch > Boethius > DE NOMINE. > DE FUTURIS CONTINGENTIBUS.
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., , DE AFFIRMATIONE ET NEGATIONE UNA. <<<
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., DE FUTURIS CONTINGENTIBUS.
1 In his ergo quae sunt, et facta sunt, necesse est affirmationem vel negationem, veram esse vel falsam.2 Ac in universalibus quidem universaliter semper hanc veram, illam vero falsam esse, et in his quae sunt singularia, quemadmodum dictum est.3 In his vero quae in universalibus non universaliter dicuntur, non est necesse, dictum est autem et de his. 4 In praesentibus rebus et in praeteritis factas contradictorias enuntiationes dicit definite, unam semper veram, alteram definite semper esse mendacem, ut si quis dicat: Omnes Fabii perierunt, qui ad pugnam contra Veientes privata conspiratione progressi sunt.5 Hoc si negetur sic, non omnes Fabii perierunt, qui ad pugnam contra Veientes privata conspiratione progressi sunt, necesse est quidem unam veram, alteram esse falsam, sed definite vera affirmatio est, definite falsa, negatio.6 Cum enim id quod factum est dicitur factum, definite verum est, quod si id factum esse denegetur, falsum est definite; sive ergo in universalibus universaliter praedicatis contradictio per oppositionem particularitatis fiat, sive in singularibus, ut in Socrate et in caeteris individuis, in his quoque quae sunt praeterita, semper una vera est, altera falsa, ut in eo quod est, Socrates veneno peremptus est.7 Socrates veneno peremptus non est, vera est affirmatio definite, et ita rursus falsa negatio est in praesentibus quoque idem esse necesse est.8 Si enim, disputante Socrate, dicat aliquis: Socrates disputat, et hoc alius neget, sicut disputare Socratem praesentis temporis ratione definitum est, ita quoque definite affirmatio retinet et veritatem, negatio definite mendacium.9 Et in universalibus quidem vel affirmativis vel negativis, in quibus vel affirmatio particularis, vel negatio particularis opponitur idem est.10 Hoc est enim quod ait: In his quae sunt, et quae facta sunt, id est in praesentibus atque in praeteritis, una semper definite vera est, semper altera falsa definite, sive universalis sit una, altera particularis.11 Quod per hoc monstratur, quod ait: In universalibus quidem universaliter, semper hanc esse veram, illam vero falsam, sive in singularibus atque individuis praedicamentis.12 Quod per hoc designat quod addidit: Et in his quae sunt singularia, una vera est, altera falsa; sed postquam dixit de contradictoriis, adiecit, in his autem quae indefinitae sunt, non necesse est semper hanc quidem veram, illam vero esse mendacem.13 Hoc scilicet designans quod ait: In his vero quae in universalibus non universaliter dicuntur, non est necesse in his unam veram, alteram falsam proponi, potest enim fieri ut utraeque sint verae quae fuerint indefinitae.14 In singularibus vero, et futuris non similiter. 15 Propositionum aliae sunt tantum inesse significantes, ut si quis Socrate vivo dixisset: Socrates calvus est, alius negaret, Socrates calvus non est.16 Illa enim inesse posuit Socrati calvitiem, illa calvitiem a Socrate disiunxit.17 Aliae vero sunt necessariae, ut si quis dicat, Necesse est solem annis omnibus in Arietem rursus redire.18 Rem namque necessariam et ex necessitate evenientem praedicans, totam fecit necessariam propositionem.19 Aliae autem sunt contingentes, quae cum non sint, eas tamen in futurum evenire possibile est, ut si quis dicat: Hodie Alexander pransurus est, hodie Alexander pransurus non est.20 Etenim cum ista dicantur, quoniam illi adhuc prandere non inest, inesse tamen contingit, et potest fieri ut hodie prandeat, idcirco dicimus eas contingentes, contingit enim fieri, quoniam adhuc nondum facta est.21 Sed hae non insunt quidem, ut dictum est.22 Sunt enim futuri temporis.23 Quae autem non insunt, sed inesse possunt, necessariae non sunt, quoniam huiusmodi retinent naturam, ut eas et esse, et non esse possibile sit, potest enim fieri ut hodie Alexander prandeat, et rursus fieri ut hodie non prandeat.24 Et hanc eveniendi vel non eveniendi possibilitatem, utrumlibet vocamus.25 In huiusmodi enim rebus utrumlibet contingit, aut affirmatio, aut negatio, et non est necesse aut affirmationem fieri, aut negationem.26 Nam cum non sit affirmatio necessaria, non interclusum est contingere negationem.27 Rursus cum negatio necessaria non sit, interdum accidit, ut affirmatio contingat.28 Quare haec huiusmodi eveniendi et non eveniendi potentia, utrumlibet vocatur.29 Quod in his utrumlibet, id est vel affirmationes vel negationes, evenire conceditur.30 Nunc ergo Aristoteles hoc validissima argumentatione contendit astruere, quod quemadmodum in praeteritis, et in his quae sunt praesentia, non modo in affirmatione et negatione, unam veram, alteram falsam esse necesse est, sed definite una vera est, definite altera suscipit falsitatem, non ita in his quae contingentes vocantur.31 Necesse enim est ut aut affirmatio vera sit, aut negatio, sed non ut definite quaelibet earum vera sit, altera falsa definite.32 Nam quod dicimus Alexander lavandus est, id si alius neget, dicatque: Alexander lavandus non est, totum quidem hoc necesse est evenire, ut aut lavetur, aut non lavetur, et necesse est unam esse veram, alteram falsam, aut affirmationem, si lotus fuerit, aut si lotus non fuerit, negationem.33 Sed non est necesse ut definite affirmatio vera sit, idcirco quod in huiusmodi rebus poterit evenire negatio.34 Sed nec unquam definitum est, ut negatio vera sit, falsa affirmatio, idcirco quoniam potest non evenire negatio.35 Quare in tota contradictione, unam quidem veram, falsam alteram esse necesse est.36 Ut autem definite una vera sit, altera falsa definite, sicut in his quae sunt praeterita quaeque praesentia, nulla ratione rerum possibile est.37 Sed hoc prius Aristoteles in singularium praedicamentorum propositionibus probat.38 Post autem idem debere in universalibus docet intelligi.39 Idcirco enim ait, in singularibus vero et futuris non similiter.40 Id est in singularibus propositionibus, et de quibus prius tractat, et in futuris, id est in contingentibus, non idem modus est verarum falsarumque propositionum, qui est in praeteritis atque praesentibus.41 Quoniam in praeteritis atque praesentibus, et totum contradictionis corpus in veritatem falsitatemque dividitur, et vera est una definite, ut possit ex his certus aliquis ac sciens dicere quoniam affirmatio vera sit, vel rursus, quoniam negatio; vel si id nullus dixerit, certa iam praeteriti temporis vel praesentis secundum sui naturam ratio, certusque eventus est, in his vero in quibus contingens est et futurum, id est variabile et instabile, totum quidem corpus contradictionis veritatem falsitatemque partitur, sed haec veritas atque falsitas indiscreta est atque volubilis.42 Nullus enim potest dicere quoniam affirmatio vera est.43 Non est enim necesse veram esse affirmationem, idcirco quoniam negationem fieri possibile est.44 nec rursus negationem, quoniam non est impossibile affirmationem contingere, et postremo quoniam utrumlibet ipsorum contingit, idcirco una earum, vera esse definite et certa, naturaliter non potest, quibus autem id argumentationibus exsequatur, manifestum erit hoc modo: Nam si omnis affirmatio vel negatio, vera vel falsa est, et omne necesse est vel esse vel non esse.45 Quare si hic quidem dicat futurum aliquid, ille vero non dicat hoc idem ipsum, manifestum est quoniam necesse est verum dicere alterum ipsorum, si omnis affirmatio vel negatio vera vel falsa est.46 Utraeque enim non erunt simul in talibus. 47 Si quidquid in affirmationibus negationibusque proponitur, verum vel falsum est definite, sequitur ut quod illae negationes affirmationesque significant, aut evenire, aut non evenire necesse sit; hoc est enim quod dicit: Nam si omnis affirmatio vel negatio vera vel falsa est definite; idcirco enim addit omnis.48 In his enim quae sunt futura vel contingentia, non esse affirmationes et negationes veras vel falsas definite probare contendit.49 Nam si unus dicat aliquid futurum, alius neget, ut utraque eveniant, fieri non potest; quis enim dixerit, dicente aliquo Socrates coenaturus est, alioque negante.50 Socrates coenaturus non est, utrasque veras in uno eodemque contingere? Hoc igitur fieri non potest; unus ergo eorum verum dicturus, est alius mentietur; ponatur enim una eorum definite vera esse, vel falsa, si ergo omnis affirmatio et negatio vera vel falsa est definite, et uterque negans affirmansque veri in contradictionibus esse non possunt, necesse est unum verum dicere, alterum falsum, et unum definite verum, alterum definite falsum.51 Hoc si est in omnibus affirmationibus atque negationibus, ut una definite falsa sit, altera vera definite, quidquid vera dicit eventurum evenire necesse est, quidquid non eventurum non evenire necesse est, hoc est enim quod ait: Manifestum est quoniam necesse est verum dicere alterum ipsorum; neque enim potest fieri ut affirmatio negatioque consentiant in talibus, id est in contradictionis propositionibus.52 Necesse est autem evenire quaecunque vera definite affirmatio loquitur, et non evenire quod profert definite vera negatio, quod sic probat.53 Nam si verum est dicere, quoniam est album vel non album, necesse est esse album vel non album.54 Et si est album vel non album, verum est affirmare vel negare, et si non est, mentitur, et si mentitur, non est.55 Quare necesse est aut affirmationem, aut negationem veram esse vel falsam Quod de futuro possit esse iudicium, a praesentibus trahit exemplum: ait enim hanc esse rerum consequentiam, ut rem subsistentem propositionis veritas consequatur, veritatem propositionis rei, de qua loquitur propositio, essentia comitetur.56 Nam si hic lapis vel quodlibet aliud album est, verum est de eo dicere quoniam album est, et hoc convertitur.57 Nam si verum est dicere de eo quoniam album est, sine dubio album est, et album esse necesse est, itaque fit ut res veritatem, et veritas rem, de qua proponitur, subsequatur.58 Rursus si hic lapis albus non est, verum est de eo dicere quoniam non est albus, et si de eo verum est dicere quoniam non est albus, ut sit albus fieri non potest, cum vere dicatur quoniam non est albus.59 Idem quoque etiam in mendaciis valet.60 Nam si quid non est, cum hoc aliquis esse proposuit, mentietur.61 Et si quis de alio mentietur, illud de quo fit mendacium non est, ut si quam rem cum alba non sit dicat, aliquis esse albam mentitus est, quocirca necesse est illud quoque non esse de quo mentitus est.62 Ita igitur veritas quidem rei quae est, et res quae est veritati, falsitas vero rei quae non est, et res quae non est, falsitati convertitur, quod si hoc est in omnibus rebus, quidquid dicitur cum veritate vel falsitate, ad rem quae est vel non est convertitur, sive negatio sit, sive affirmatio, et unam veram semper, alteram falsam esse necesse est; si una definite vera est, impossibile quiddam ex hac positione continget.63 Evenient namque omnia, quaecunque sunt vel fiunt ex necessitate fieri, et nihil a casu, nihilque esse possibile quod sit, et non esse possibile.64 Nihil etiam in liberi arbitrii moderamine relinquetur, sed totum erit ex necessitate, quidquid evenerit.65 Nam si verum est definite de qualibet re dicere quoniam erit, illam rem sine dubio futuram esse necesse est, et ut non fiat non potest evenire.66 Verum enim est dicere de ea quoniam futura est, nec verum de ea quoniam futura est poterat dici, nisi eam fore esset necesse: quare si in omni affirmatione et negatione, aut affirmatio aut negatio in futurum definite, vera vel falsa est, necesse est vel quod ab affirmatione vera definite, vel quod a negatione dicitur falsum evenire.67 In falsitate quoque similis causa est.68 Nam quod non erit, falsum est dicere quoniam erit.69 Et quod falsum est dicere quoniam erit, ex necessitate non erit.70 Item quod erit, falsum est dicere quoniam non erit, et quod falsum est dicere quoniam non erit necessario erit.71 Ut igitur veras propositiones necessarius sequitur eventus ut fiat, quod dicitur, ita et falsas propositiones necessarius sequitur eventus, ut non fiat, quod dicitur a falsa propositione.72 Quod si in futurum omnis affirmatio vel negatio definite semper dividunt veritatem et falsitatem, erit rerum quae praedicantur necessarius eventus, et omnia ex necessitate contingent, vel non contingent emaque et casus, et possibilitas, et liberum perit arbitrium.73 Syllogismus aut huiusmodi est: si omnis affirmatio vera est aut falsa definite, et eodem modo negatio eveniet, ut omnia inevitabili necessitatis ratione contingant, quod si hoc est, liberum perit arbitrium.74 Sed hoc impossibile est; non igitur verum est omnem affirmationem vel negationem veram esse definite vel falsam.75 Omnia autem ex necessitate contingere, si illae definite verae vel falsae sunt, talis syllogismus ostendit: omnis in futurum definita veritas vel falsitas eventum rei vel futurum vel non futurum ex necessitate constituit, sed omnes propositiones futurae definite verae vel falsae sunt.76 In omnibus igitur eveniendi, vel non eveniendi necessitas erit, pro qua conclusione illud Aristoteles intulit, quod ait: Nihil igitur neque est, neque fit, nec a casu, nec utrumlibet, nec erit, nec non erit, sed ex necessitate omnia et non utrumlibet, aut enim qui dicit; verus est, aut qui negat. 77 Casus namque, et id quod est utrumlibet exstinguitur, libera etiam voluntas adimitur, si omnia quaecunque fient; ex necessitate futura sunt; et probat superiorem conclusionem, quae dicit omnia ex necessitate contingere, per hoc quod ait: aut enim qui dicit verus est, aut qui negat; si ergo veritas rerum necessitati convertitur, aut qui negat verus est, aut qui affirmat omnia fieri ex necessitate necesse est.78 Nam si non erunt ex necessitate, non erunt verae definite, id quod ipse subiunxit: Similiter enim, vel fieret, vel non fieret, utrumlibet enim nihil magis sic vel non sic se habet, aut habebit. 79 Exponit enim quae sit contingentis natura, cum quid sit utrumlibet exponit, utrumlibet est id cuius indiscretus eventus est, id est, quod aequaliter esse vel non esse contingit.80 Hoc est enim quod ait, similiter enim fieret vel non fieret.81 Neque enim directam viam necessariamque habet unam vel affirmationem vel negationem, sed nihil se magis sic habet, vel sic non habet, et est utrumlibet quod aequalem cursum et ad evenire retinet, et ad non evenire.82 Nihil enim se magis vel sic habet, vel sic non habet, id est aequaliter se habet ad esse, et ad non esse.83 Nihil enim magis sese habet, ut fiat quam ut non fiat.84 Amplius si est album nunc, verum erat dicere prius quoniam erit album, quare semper verum fuit dicere quodlibet eorum quae facta sunt, quoniam est vel erit. 85 Validam sibi ipsi vim argumentationis opponit, qua possit ostendere affirmationes negationesque veras vel falsas esse definite, et ait providendum esse ne forte necesse sit suspicari id quod iam factum est vere dici potuisse antequam fieret, esse faciendum, ut si Socrates hesterna nocte coenavit, verum fuit hesterna matutina dicere, quoniam coenaturus est; quocirca definite quoque verum fuisset, si de eo praediceretur.86 Omnia igitur ea quae fiunt definite poterant vera praedicari.87 Hoc est enim quod dicit, si est album nunc, verum erat dicere prius quoniam erit album.88 Nam si qua res nunc alba est, verum erat ante dicere quoniam erit alba, quare definite quoque fuit quodlibet eorum quae facta sunt vere praedicere.89 Hoc enim rei ipsius exitus comprobavit.90 Huic oppositioni per eadem rursus occurrit.91 Non enim qui haec dicit, licet ei laqueum superioris argumentationis effugere, rursus enim eadem illum cuncta circumveniunt, et eisdem iterum urgetur incommodis.92 Quod si semper verum fuit dicere quoniam est vel erit, non potest hoc non esse vel non futurum esse.93 Quod autem non potest non fieri, impossibile est non fieri; et quod impossibile est non fieri, necesse est fieri.94 Omnia ergo quae futura sunt, necesse est fieri, nihil igitur utrumlibet, neque casu erit; nam si casu, non ex necessitate. 95 Mira ratione superiorem argumentationem dicentis ad idem reduxit incommodum dicens: Si verum est omnia quaecunque facta sunt, definite vere potuisse praedici, quoniam veritatem propositionis rei necessitas sequitur, quod vere definite praedicatum erat non evenire non poterat; sed si non evenire non poterat, ut non eveniret erat impossibile.96 Quod autem non fieri impossibile est, fieri necesse est.97 Eventus igitur eius ex necessitate consequitur.98 Nihil ergo utrumlibet, neque a casu erit.99 Nam si a casu esse poterit, non ex necessitate futurum est; quod si non est ex necessitate futurum, non est impossibile non fieri; si non est impossibile non fieri, potest non fieri; si potest non fieri, non potest definite vere praedici.100 Quod enim vere definite praedicitur, ex necessitate futurum est, quod autem a casu est, ex necessitate non evenit.101 At vero nec quoniam neutrum verum est, contingit atcere ut quoniam neque erit, neque non erit; primum enim cum sit affirmatio falsa, erit negatio non vera, et cum haec sit falsa, contingit affirmationem esse non veram. 102 Quatuor differentiis contingentium futurorum diversitas constat.103 Aut enim id quod affirmatur et negatur in futurum, utrumque erit verum aut utrumque falsum; aut unum verum, falsum alterum definite; aut unum verum, falsum alterum indefinite.104 Non enim esse quidem et affirmationem et negationem veram in his propositionibus, quae de rebus contingentibus in futurum proponuntur, per hoc demonstravit superius quod ait: Manifestum est quoniam necesse est verum dicere, alterum ipsorum, si omnis affirmatio vera vel falsa est.105 Utraque enim non erunt simul in talibus.106 Neque enim fieri potest ut in contradictoria propositionum oppositione, utrasque veras quisquam valeat invenire.107 Nunc autem monstratur quoniam ne hoc quidem fieri potest ut utraeque sint falsae, ait enim: At vero, ne hoc quidem nobis contingit dicere quoniam neutrum verum est, id est nec affirmatio, nec negatio; contingeret autem utraque esse falsam affirmationem scilicet et negationem, si nec quod diceret affirmatio, futurum esset, nec quod non esse negatio diceret, non esset.108 Ita enim fieret, ut nec esset, quod affirmatio esse praedicavit, nec non esset, quod negatio non esse proposuit.109 Si quis ergo hoc ita dicat, primum, inquit, illud inconveniens atque impossibile est, quod in contradictoria propositione, cum affirmatio falsa sit non est vera negatio, et rursus cum negatio falsa sit, falsa quoque affirmatio sit.110 Hoc enim in solis contrariis contingebat, non etiam in contradictoria oppositione.111 In hac enim unam semper veram esse necesse est, semper alteram falsam.112 Ad haec si verum est dicere quoniam album est et magnum, oportet esse utrumque.113 Si vero erit cras, oportet esse cras.114 Si autem neque erit, neque non erit cras, non erit utrumlibet, ut navale bellum.115 Oportebit enim neque fieri navale bellum, neque non fieri.116 Quae ergo contingunt inconvenientia haec sunt, et huiusmodi alia, si omnis affirmationis et negationis, vel in his quae de universalibus dicuntur universaliter, vel in his quae sunt singularia, necesse est oppositarum hanc quidem veram esse, illam vero falsam.117 Nihil autem utrumlibet esse in his quae fiunt, sed omnia esse et fieri ex necessitate.118 Quare non oportebit neque consulere, neque negotiari, ut si hoc facimus, erit hoc, si vero non hoc, non erit hoc.119 Nihil enim prohibet in millesimum annum hunc quidem dicere hoc futurum esse, illum vero non dicere.120 Quare ex necessitate erit quodlibet eorum, quod tunc ab eo verum erat dicere.121 At vero neque hoc differt, si aliquis dixerit contradictionem, vel non dixerit.122 Manifestum est enim quoniam sic se habent res, etiamsi non hic quidem affirmaverit ille vero negaverit.123 Non enim propter negare vel affirmare erit vel non erit, nec in millesimum annum magis quam in quantolibet tempore.124 Quare si in omni tempore sic se habebat, ut unum diceretur vere, necesse erat hoc fieri, et unumquodque eorum quae fiunt sic semper se habebat, ut ex necessitate fieret.125 Quando enim vere dicit quis quoniam erit, non potest non fieri; et quod factum est, verum erat dicere semper quoniam erit. 126 Addidit quoque aliud, quo magis id quod dicitur videatur incongruum.127 Omne enim id quod praedicitur in futurum, si vere praedicitur, erit.128 Si quis enim dicat in praesenti tempore, hoc animal quodlibet album est, vel magni corporis, et hoc vere pronuntiet, album et magnum illud animal esse necesse est.129 Ita etiam in futuro si quis vere dicat quoniam hoc animal cras album fiet, et corporis vastioris, necesse est cras utraque contingere, ut et album fiat et corporis vastioris.130 Sin vero falso aliquid praedicatur, necesse est non esse quod dicitur, si sit affirmatio: ut si quis affirmet falso futurum navale bellum, necesse est non fieri quod a falsa affirmatione praedicitur.131 At si sit falsa negatio, necesse est fieri quod falsa negatio futurum non esse praedixit; sin vero utraque falsa sunt, non erit ex necessitate quod dicitur, quia definite affirmatio falsa est, nec non erit ex necessitate quod dicitur, quia definite est falsa negatio.132 Unde fit ut utrumlibet quod est in rebus omnino perimatur, utraque enim necessario sunt et ex necessitate contingunt, et est necessitas illa impossibilis.133 Nam si quis dicat cras futurum navale bellum, aliusque neget, et pronuntiet non futurum, si utraque sint falsa, necesse quidem erit non esse cras navale bellum, quoniam affirmatio, quae illud dicit futurum, falsa est.134 Rursus necesse est esse cras navale bellum, quoniam negatio quae dicit cras non futurum, ipsa quoque mentitur.135 Quare necesse erit et esse navale bellum, et non esse, quod est impossibile, et praeter communem cogitationis naturam.136 Non est igitur verum utrasque et simul, id est affirmationem negationemque mentiri.137 Quae ergo, inquit, contingunt inconvenientia, haec sunt, et huiusmodi, si quis dicat vel in his quae universalia sunt et universaliter praedicantur, vel in his quae singularia in propositionibus enuntiantur, unam necessario definite esse veram, definite esse alteram falsam, talia illum, inquit, inconvenientia consequentur, et alia similia.138 Hoc scilicet dicens de superioribus argumentis, in quibus ostendebat omnia ex necessitate contingere, si quis unam veram definite, alteram diceret definite mendacem.139 Quaenam vero asserat alia inconvenientia impossibiliaque concurrere his qui unam definite veram proponunt, haec sunt: si quis enim proponat unam esse veram, alteram esse falsam, tollit (ut supra dictum est) id quod est utrumlibet in rebus, et omnia esse vel fieri ex necessitate constituit, nihil a casu, nihilque a propria voluntate.140 Unde fit ut neque negotiari sit utile, nec inire actum, quae omnia consilii ratione tractantur, ipsum enim consilium supervacuum est, cum omnia quaecunque futura sint necesse sit evenire.141 Quid enim unusquisque dicat, Si hoc faciam, illud mihi eveniet atque continget, si vero haec, illa res eveniet? etenim nihil prohibet quemvis illum affirmare aliquid esse faciendum, alium vero negare, cum omnia vi necessitatis eveniant.142 Nam si omnia quae fiunt nunc, ante aliquis vere praediceret, quis dubitat quin illa quae facta sunt, immutabili violentia necessitatis evenerint? Hoc est enim quod ait: Quare ex necessitate erit quodlibet eorum quod tunc verum erat dicere.143 Sed ne illud videatur incongruum quod rerum eventum non ex ipsa rerum natura, sed ex propositionum veritate et falsitate iudicamus, scrupulum ipse dissolvit dicens.144 At vero nec hoc differt, si aliqui dixerint contradictionem, vel non dixerint: ad tollendum enim perimendumque consilium, quod nihil omnino homines oporteat consiliari, parum valet aliquid ante praedici; sive enim dicatur aliquid, sive non, quidquid vere praedici potest, illud etiam si non praedicatur evenire necesse est; idcirco enim vere praedicitur, quia vere praedici potest; idcirco vere praedici potest, quia immutabiliter futurum est.145 Quare futurum est, si praedicitur vere, nec tantum si praedicitur, sed etiam si praedici vere potest; sive enim praedicatur, sive non praedicatur, quidquid vere praedici potest, hoc ex necessitate futurum est.146 Manifestum est enim, inquit, quod si sic se habeat res, sive unus eam affirmet et alius neget, si eventura est, nihil illi negatio officit; si eventura non est, nihil affirmatio prodest.147 Non enim, inquit, propter negare et affirmare erit vel non erit, nec hanc vim naturae tempus mutabit.148 Eodem modo enim evenient, ea quae post millesimum annum eventura creduntur, his quae post quantumlibet tempus ex necessitate futura sunt: unde fit, ut si in omni tempore omnia sic se habeant, ut unum definite verum dici possit, definite alterum falsum, omnia quaecunque facta sunt, vel fient, immutabili rerum ratione contingant.149 Hoc est enim quod ait, necesse esse fieri unumquodque eorum quae fiunt; id est, si sic se haberet, ut ex necessitate fierent omnia, et hoc superiori argumentatione confirmat dicens: Quando enim vere dicit quis quoniam erit, non potest non fieri, eventus enim necessitatem, necessitas sequitur veritatem, et quod factum est, verum erat dicere semper quoniam erit, veritas namque propositionis ex rerum necessariis venit eventibus.150 Quod si haec non sunt possibilia.151 Videmus enim esse principium futurorum, et ab eo quod consultamus, atque agimus aliquid, et quoniam est omnino in his, quae non semper actu sunt, possibile esse et non esse, similiter, in quibus utrumque contingit et esse et non esse, quare fieri et non fieri.152 Ac multa nobis manifesta sunt sic se habentia, ut quoniam hanc vestem possibile est incidi, et non incidetur, sed prius exteretur.153 Similiter autem et non incidi possibile est.154 Non enim esset eam prius exteri, nisi possibile esset non incidi.155 Quare et in aliis fiendis, quaecunque secundum potentiam huiusmodi dicuntur.156 Manifestum igitur est quoniam non omnia ex necessitate vel sunt, vel fiunt, sed alia quidem utrumlibet, et non magis vel affirmatio, vel negatio vera est, alia vero magis quidem, et in pluribus alterum, sed contingit fieri et alterum, alterum vero minime. 157 Longum hyperbaton est, quod nos prius exponimus, postea continuamus.158 Liquet enim aliquarum rerum nos esse principium, ut actuum nostrorum.159 Si quis enim aliquid consilio faciat, quidquid consiliatione peregerit, eius rei ipse principium est.160 A consiliante enim incipit, quidquid consilii solertia ministratur.161 Sunt enim quaedam quae actu non sunt, sed potestate, quae potestas non fit ex necessitate, id est, ut possit quidem fieri, non tamen necesse sit, ut hanc vel quamlibet tunicam possibile est quidem ferro incidi, sed non est necesse.162 Fortasse enim utendo vetustabitur, et ipso quotidiano solvetur attritu.163 Ergo potest quidem incidi, sed forte non incidetur, sed antequam incidi possit exteritur.164 Rursus potest fieri ut non dividatur, neque enim exteri eam possibile esset, nisi prius esset possibile non incidi, quare possunt quidem quaedam fieri, sed ita contingit fortasse ut non fiant.165 Sunt igitur quaedam possibilia non necessaria, et in aliis quoque quae fiunt eadem ratio est.166 Omne enim quod fit a quolibet consilio, ipse qui consiliatur illius rei principium est, non necessitas, et quaecunque sunt possibilia, mutabiliter evenient.167 Quae enim secundum aliquam possibilitatem dicuntur, non eveniunt secundum necessitatem, unde fit ut manifestum sit quoniam non omnia ex necessitate vel fiunt, vel fiunt, sed quaedam sunt quae aequali modo, vel fiunt, vel non fiunt, et hoc est utrumlibet fieri, alia vero in pluribus quidem fiunt, in paucioribus vero non fiunt, et aequaliter quidem fiunt, ut egredientem domo amicum videre, fit enim hoc et fit aequaliter; quaedam vero frequentius fiunt; quam non fiunt, ut sexagenarium canescere frequentius fit, quam non fit.168 Et tamen ita hoc potest fieri, ut non fieri impossibile non sit.169 Hoc enim est quod ait: Alia vero magis quidem et in pluribus alterum, ut canescere in pluribus sexagenarii quam non canescere.170 Sed contingit fieri alterum, scilicet ut non canescat, alterum vero minime, scilicet ut canescat.171 Est autem hyperbaton hoc modo.172 Quod si haec impossibilia videmus, quod sumus enim aliquibus ipsi principium, et quaecunque possibilia sunt, fieri possunt, et non fieri.173 Si igitur possibile est et ut sint et non sint, manifestum est non omnia ex necessitate contingere, sed alia aequaliter, alia vero evenire quidem in pluribus, in paucioribus vero non evenire, sed ut non eveniant necesse non est.174 Igitur esse quod est, quando est, et non esse, quoa non est, quando non est, necesse est.175 Sed non omne quod est, necesse est esse, nec omne quod non est, necesse est non esse.176 Non enim idem est omne quod est, necessario esse, quando est, et simpliciter esse ex necessitate.177 Similiter autem et in eo quod non est.178 Et in contradictione eadem ratio est, esse quidem vel non esse omne, necesse est, et futurum esse, vel non.179 Non tamen dividentem dicere alterum necessarium.180 Dico autem ut necesse est quidem esse futurum bellum navale cras, vel non futurum esse.181 Sed non necesse est futurum esse cras bellum navale, vel non futurum esse.182 Futurum autem vel esse, vel non esse necesse est. 183 Nunc quid sit necessarium temporale describit.184 Ait enim omnis res quando est, eam sine dubio esse necesse est.185 Non enim fieri potest ut cum est, non sit, et rursus res quae non est, quando non est, eam non esse necesse est, neque enim fieri potest, ut quando non est, sit; sed si quando est, eam esse necesse est, id est, non simplex necessarium, sicut solem oriri simpliciter, sed temporaliter necessarium, ut sedeo, non idcirco simpliciter, et sine temporis praesentis descriptione ex necessitate est.186 Quando enim sedeo, non potest fieri ut non sedeam, et necesse est mihi tunc sedere cum sedeo, sed ipsum sedere mihi non ex necessitate inest, possum enim surgere.187 Rursus cum non sedeo, tunc mihi necesse est non sedere, sed ipsum non sedere, mihi ex necessitate non inest, possum enim sedere; ergo quod est, quando est, ex necessitate est, et quod non est, tunc cum non est, fieri ut non sit non potest.188 Non tamen omnia quaecunque sunt aut non sunt, aut ex necessitate sunt, praeter temporis praesentis nuncupationem, aut ex necessitate non sunt, nulla mentione praesentis temporis facta.189 Quare non est, inquit, idem temporaliter necessarium esse, ut est mihi cum sedeo, et simpliciter ex necessitate esse, ut homini mortalitas, nec idem est, cum non est necessario non esse, ut mihi cum non sedeo non inest sedere, et quod simpliciter ex necessitate non habeo, ut tres oculos vel immortalitatem, atque hoc est quod ait, similiter autem et in eo quod non est.190 Hoc autem cur dixerit sequitur, et in contradictione eadem ratio est, esse quidem vel non esse omne necesse est, et futurum esse vel non esse.191 Similis est, inquit, ratio in contradictionibus contingentibus, et in his quae, cum sunt, secundum tempus necessaria sunt, simpliciter autem necessaria non sunt.192 Nam in futuris et in contingentibus contradictionibus, totam quidem contradictionem necesse est unam veram habere partem, alteram falsam, ut si quis affirmet cras bellum navale futurum; id ergo non est necesse: et rursus si quis neget non futurum, est quidem aut esse, aut non esse necesse, sed non est necesse esse, nec rursus necesse est non esse, sed tantum aut esse aut non esse; idcirco tota quidem contradictio, unam habebit partem veram, alteram falsam, sed non erit ipsorum una definite vera, falsa altera definite.193 In praeteritis enim sic dicimus: Romulus Romam condidit, Romulus Romam non condidit; una quidem vera est, altera falsa, sed in his definite vera est affirmatio, definite falsa negatio.194 Nam quia quod factum est, fieri ut factum non sit, non potest, ideo definite in praeterito contradictio vera vel falsa est.195 In futuris vero propositionibus non idem est in his scilicet quae contingentia significant ut si dicam Philoxenus coenaturus est, Philoxenus coenaturus non est.196 In tota quidem contradictione, una vera est, altera falsa, sed nullus potest dividere, ut dicat aut affirmationem constitute et definite veram esse aut negationem.197 Ante enim quam coenet, indefinitum est et variabile an coenet.198 Postquam vero coenaverit praeteritum definitur, igitur aut esse aut non esse aliquid in futuris contradictionibus necesse est.199 Ut autem unum fiat, et unum non fiat, non est necesse, in quo igitur similitudo est contingentis contradictionis et temporalis, neque simplicis necessitatis? in eo scilicet, quia sicut necesse est esse quod est, quando est, non tamen simpliciter necesse est esse, quod est praeter temporis adiectionem: ita in contradictione contingenti, affirmationem quidem vel negationem veram esse necesse est, non tamen vel affirmationem simpliciter ac definite veram, vel negationem, sed utramlibet et quam certae veritatis constituerit eventus.200 Quare quoniam similiter orationes verae sunt, quemadmodum et res, manifestum est, quoniam quaecunque sic se habent, ut utrumlibet sint, et contraria ipsorum contingant, necesse est similiter se habere et contradictionem, quod contingit in his quae non semper sunt, et non semper non sunt.201 Horum enim necesse est alteram partem contradictionis veram esse vel falsam.202 Non tamen hoc vel illud, sed utrumlibet, et magis quidem alteram veram, non tamen iam veram vel falsam.203 Quare manifestum est, quoniam non est necesse omnis affirmationis et negationis oppositarum hanc quidem veram, illam vero falsam esse.204 Neque enim quemadmodum in his quae sunt, sic se res habet etiam in his quae non sunt, possibilibus tamen esse, vel non esse, sed quemadmodum dictum est. 205 Habent, inquit, quamdam cognationem res, et illa quae res ipsas propria significatione designant.206 Quare et oratio quae designat atque significat rem, sic se habebit, quemadmodum res ipsa est.207 Ergo si res non fuerit, falsa oratio est; si res fuerit, vera oratio est; et si vera vel falsa oratio est, erit id quod dicitur vel non erit, ut sibi res et oratio convertantur.208 Ergo si res constituta non est, nec definita necessitate proveniens, nec illa oratio, quae rem ipsam designat, definitae est veritatis.209 Ergo in quibus rebus possibile est non modo esse, sed etiam non esse contingere, in his affirmatio et negatio utrumlibet sese habet, et quemadmodum rem ipsam, et esse et non esse contingit, ita quoque contradictionem et veram et falsam esse indefinite proveniet.210 Hoc autem in quibus fiat, ipse declarat, ait enim: In his quae non semper sunt, et non semper non sunt, sola enim sunt quae et esse et non esse contingunt, quae non semper sunt, et non semper non sunt; si enim semper essent, status eorum mutari non posset, atque ideo ex necessitate essent; si autem semper non essent, eas non esse, necesse esset.211 Etenim sicut ipsa natura rerum evenientium est varia, ita quoque altera pars contradictionis habet variabilem veritatem, et semper quidem vera vel falsa est, non tamen una definite, ut hoc verum sit determinate, aut illud, sed utrumlibet.212 Et sicut status ipse rerum mutabilis est, ita quoque veritas aut falsitas propositionum dubitabilis sit, et eveniet quidem, ut in aliquibus frequentius una sit vera, non tamen semper, et ut una rarius vera, non tamen eam falsam esse necesse sit semper, quod per hoc demonstravit quod dixit, et magis quidem veram alteram, non tantum iam semper veram vel falsam.213 Concludit totam de futuris contingentibus propositionibus quaestionem, et ait: Manifestum est, non necesse esse omnes affirmationes et negationes definite veras esse, sed deest definite, atque ideo subaudiendum est.214 Illarum enim quae contingentes et futurae sunt, nunquam definite una vera est, altera falsa.215 Neque enim, inquit, quemadmodum in his quae sunt, sic se habet in his quae non sunt, possibilibus tamen esse, aut non esse, sed quemadmodum dictum est.216 Illa etenim quae sunt praesentis temporis, sicut ipsorum esse definitum est, ita quoque de his definita est propositionum veritas falsitasque.217 Illa vero quae non sunt quidem, possunt tamen esse, et non esse: et ita futura sunt, ut non ex necessitate proveniant, sed possunt ita esse, ut etiam possint et non esse, in his hoc modo se habebit contradictio quemadmodum dictum est.218 Dictum autem est quoniam esse quidem vel non esse: omne necesse est, et futurum esse vel non necesse est.219 Non tamen iam divise ac definite alterum eorum esse necesse est.220 Erant autem quatuor diversitates, ut aut utraeque verae essent, quod sustulit per hoc quod ait, utraeque enim non erunt simul in talibus; aut ut utraeque falsae essent, quod per hoc evertit quod ait: At vero nec quoniam neutrum verum est contingit dicere; aut ut una vera definite, altera falsa definite esset, quod illa argumentatione destruxit, per quam omnia ex necessitate docuit evenire, si hoc admitteretur.221 Quod si res illae minime sunt, constat unam quidem veram esse, aliam vero in contradictione mendacem; sed sicut res ipsae mutabiliter et indefinite futurae sunt, ita quoque enuntiationes variabili nec definita veritate et falsitate proferuntur.
Boethius HOME
bnf11127.21 bnf12949.194 bsb46504.26 csg820.41 ljs101.89 uldBPL25.21
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., , DE AFFIRMATIONE ET NEGATIONE UNA. <<<
monumenta.ch > Boethius > DE NOMINE. > DE FUTURIS CONTINGENTIBUS.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik