monumenta.ch > Boethius > DE NOMINE. > DE FUTURIS CONTINGENTIBUS. > DE AFFIRMATIONE ET NEGATIONE UNA.
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., , DE REGULIS OPPOSITORUM. <<< >>> DE FUTURIS CONTINGENTIBUS.
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., DE AFFIRMATIONE ET NEGATIONE UNA.
1 Una autem affirmatio et negatio est, quae unum de uno significat, vel cum sit universale universaliter, vel non similiter. 2 Quid sit una affirmatio et supra iam diximus, et nunc quoque idem docere non piget.3 Cum idem Aristoteles revolverit, una enim affirmatio est, quae unam rem de uno significat, id est quae huiusmodi habet praedicatum, et huiusmodi subiectum, ut utrumque singula significet.4 Nam si unum aliquid significet praedicatum, simplex atque unum est.5 Quod si rursus unum aliquid significet subiectum, et non plura, simplex rursus est atque unum.6 Quocirca si unum praedicatum de uno erit subiecto, utraque singula significabunt et non plura.7 Eoque fit, ut non sit simplex propositionis significatio, et quae unum significet, una sit.8 Idem autem oportet esse etiam in universalibus universaliter praedicatis, et in particularibus, quas universalibus opponi necesse est, quorum etiam subdit exempla.9 Ut omnis homo albus est, non omnis homo albus est, est homo albus, non est homo albus, nullus homo albus est, quidam homo albus est. 10 Dicit enim unam esse propositionem.11 Omnis homo albus est, et rursus ei oppositam unam esse, non est omnis homo albus.12 Si album unum significat.13 Sin autem duobus unum nomen positum est, ex quibus non est unum, non est una affirmatio, neque una negatio. 14 Si album, inquit, unum significat, quod si plura designat non est una affirmatio, nec una negatio.15 Hoc autem et in subiecto convenit custodire, scilicet ut subiecti quoque simplex significatio servet.16 Docet autem non esse unam propositionem, si praedicatum vel quodlibet in propositione verbum multa significet hoc modo.17 Sin vero duobus unum nomen est positum ex quibus non est unum, non est una affirmatio, neque negatio. 18 Sunt quaedam res quae plura quidem significent, ex quibus omnibus iunctis unum quiddam valeat effici, hominis quidem nomen significat animal, significat mortale, rationale quoque designat, sed haec iuncta unum quiddam efficiunt, quod est animal rationale mortale.19 Haec namque omnia unum hominem complent.20 Sunt quoque alia quae duas vel plures huiusmodi res designant, ex quibus iunctis unum aliquid esse non possit, ut liber.21 Dicitur namque et Dionysius liber, et ingenuus, sed ingenuus et Dionysius iuncti, nihil efficiunt.22 Quare si quid tale sit, inquit, aut subiectum aut praedicatum quod plura significet, ex quibus unum aliquid esse non possit, non est illa una affirmatio, neque una negatio.23 Et hoc fictitii exempli ratione confirmat.24 Ut si quis ponat hoc nomen tunica, homini et equo, et dicat tunica est alba, haec non est una affirmatio, nec una negatio.25 Nihil enim differt hoc quam dicere, est homo equus albus.26 Hoc autem nihil differt quam dicere, est homo albus, et est equus albus. 27 Dicatur enim, inquit, equus et homo tunica.28 Et habeant, verbi gratia, hoc nomen, si quis enim dicat, et tunica alba quoniam tunica equum atque hominem designat, videtur dicere quoniam est equus et homo albus, sed hoc tale est, tanquam dicat, est equus albus, et est homo albus.29 Sed hae duae propositiones sunt, et non una; duplex igitur illa quoque propositio est, est homo et equus albus; quare duplex illa quoque quae dicit, est tunica alba.30 Etenim subiecti huius, id est tunicae, duplex significatio propositiones fecit esse duplices.31 Quod si quis dicat unum quiddam significare, est tunica alba, quia significat, est homo et equus albus; impossibile est.32 Neque enim ex homine et equo quiddam unum fit, ut haec propositio unum aliquid designet; quare aut haec propositio multa significat, aut si non multa, nihil omnino designat.33 Nihil enim est homo equus, ut simul dicatur atque intelligatur, hoc est enim quod ait: Si ergo hae multa significant, et sunt plures, manifestum est quoniam et prima multa vel nihil significat, neque enim est aliquis homo equus. 34 Si ergo hae multa significant et sunt plures, manifestum est quod et prima, id est ea quae dicit, est tunica alba, multa vel nihil significat.35 Nihil autem id circo quoniam si non multa designet propositio cuius quilibet terminus aequivocus est, cum illa quae nomine aequivoco significantur iuncta fuerint, neque in unam substantiam convenerint, talis iuncturae quae res sibimet incontextas copulant, non erit ullus intellectus: ut in ea quae est, tunica alba est, aliter esse una non potest, si tunica equum hominemque significet, nisi equus atque homo iuncti unum aliquid efficiant; sed hi termini tales sunt, ut necesse sit hanc propositionem vel multiplicem esse, vel nihil significare: nam si iungantur homo et equus, fit nihil.36 Nihil enim est homo equus, quod per hoc monstravit, quod ait: Neque enim est aliquid homo equus, hoc autem cur nunc ab ipso propositum sit, lucidissime demonstravit; cum enim de his propositionibus loqueretur quae verum inter se falsumque dividerent, hoc addidit, quod etiam hae quae habent vel praedicatum aequivocum, vel subiectum, verum falsumque non dividunt, utraeque enim esse verae possunt, ut haec quae dicunt, est liber homo si ad ingenuitatem referas, et non est liber homo, si ad Dionysium.37 Recte igitur dictum est: Quare nec in his necesse est hanc quidem contradictionem veram esse, illam vero falsam. 38 Cum enim multa significat, multiplex significatio in negatione atque affirmatione se invicem non perimit, quod si una sit affirmatio et una negatio, quoniam utraeque in eodem esse non possunt, unam veram semper, falsam alteram esse necesse est.
Boethius HOME
bnf11127.20 bnf12949.194 bsb46504.25 csg820.39 ljs101.86 uldBPL25.20
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., , DE REGULIS OPPOSITORUM. <<< >>> DE FUTURIS CONTINGENTIBUS.
monumenta.ch > Boethius > DE NOMINE. > DE FUTURIS CONTINGENTIBUS. > DE AFFIRMATIONE ET NEGATIONE UNA.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik