monumenta.ch > Boethius > DE ORATIONE. > DE VERBO. > DE REGULIS OPPOSITORUM.
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., , DE SUBIECTIS ET PRAEDICATIS ENUNTIATIONUM. <<< >>> DE AFFIRMATIONE ET NEGATIONE UNA.
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., DE REGULIS OPPOSITORUM.
1 Quaecunque igitur contradictiones universalium sunt universaliter, necesse est alteram esse veram vel falsam.2 Et quaecunque in singularibus sunt, ut Socrates albus est, non est Socrates albus. 3 De contradictorie oppositis loquitur, et de singularibus propositionibus, quod unam semper veram, falsam semper alteram necesse est inveniri.4 Hoc enim dicit contradictiones eorum, quae sunt universalium universaliter praedicatorum, una semper vera est, altera falsa.5 Universalium autem universaliter praedicatorum sunt contradictiones universalium particulariter praedicatorum.6 Nam affirmatio universalis, vel negatio universalis, universaliter praedicantur, harum contradictoriae particulares affirmationes vel negationes sunt, si sibi angulariter comparentur.7 Harum igitur contradictionum, quae sunt universalium universaliter praedicatorum, una semper vera est, semper altera falsa reperitur.8 In singularibus quoque idem est.9 Nam si nulla, ut dictum est, varietas aequivocationis impediat, idemque sit praedicatum, idemque subiectum, ad unum idemque tempus, ad unam eamdemque partem, ad unum idemque relatum, uno atque eodem modo, una semper vera est, altera falsa, et veritatis inter se naturam et mendacii partiuntur.10 Quaecunque autem universalium non universaliter, non semper haec quidem vera est, illa vero falsa. 11 Quae vero sunt, inquit, definitae, ut neque universalem habeant, neque particularem determinationem, quod tacuit, non semper una vera est, altera falsa, sed utraeque interdum inveniuntur verae.12 In universalibus autem non universaliter praedicatur aliquid hoc modo, Homo albus est, homo albus non est, in quo uno eodemque tempore utrasque veras esse contingit.13 Hic enim cum universale sit homo, non universaliter praedicatum est nomen.14 At vero nec particulariter.15 Neque enim quidam, aut nullus, aut omnis adiectum est.16 Docet autem huiusmodi propositiones non inter se dividere veritatem atque mendacium, hoc modo: Simul enim verum est dicere quoniam est homo albus, et non est homo albus; et quoniam est homo pulcher, et non est homo pulcher.17 Si enim foedus, et non pulcher, et si fit aliquid, nondum est. 18 Documentum autem est huiusmodi dictum, indefinitam affirmationem negationemque veras utrasque posse inveniri; verum enim dicere est, est homo albus, et non est homo albus, huius autem rei probatio est: nam si verum est dicere, est homo niger, et est homo albus, uno eodemque tempore; qui autem niger est, albus non est, verum est dicere uno eodemque tempore quoniam est homo albus, et non est homo albus.19 Rursus si verum est dicere quoniam est homo pulcher, et est homo foedus uno eodemque tempore, qui autem foedus est, pulcher non est, verum est dicere hominem esse pulchrum et hominem esse foedum, uno eodemque tempore.20 Cum enim Achilles esset pulcher, claudus Thersites erat foedus.21 Rursus si verum est dicere esse hominem album, et rursus uno eodemque tempore fieri hominem album, nec hoc ulla contrarietas vetat ut sit homo albus, et rursus fiat homo albus, sed qui fit albus nondum albus est, verum est igitur dicere quoniam est homo albus, et non est homo albus.22 Hoc est enim quod ait, et si fit aliquid, et non est: cum enim fit, non est, sed potest dici quoniam est homo albus, et fit homo albus, ut utrumque vere dicatur.23 Potest igitur vere utrumque dici, Et est homo albus, et non est homo albus.24 Videbitur autem subito inconveniens esse.25 Idcirco quoniam videtur significare, non est homo albus, simul etiam quoniam nemo homo albus.26 Hoc autem neque idem significat, neque simul necessario. 27 Tacitae hominum dubitationi respondet.28 Quod enim dicimus, est albus homo, et non est albus homo, utrumque verum esse videtur, sed aliquoties inconveniens esse.29 Si enim verum est dicere, est albus homo, quemadmodum fieri potest ut verum sit dicere, non est albus homo.30 Hoc autem videtur quibusdam inconveniens, idcirco quoniam apparet quibusdam id quod dicimus, non est homo albus, hoc significare, tanquam si dicamus, nullus homo albus est, sed hoc verum non est.31 Neque enim idem est dicere, non est albus homo, et nullus homo albus est.32 Et quanquam cum dicimus, nullus homo albus est, simul significamus quoniam non est homo albus, non tamen ex necessitate idem utraque significat.33 Cum enim dicimus, non est homo albus, simul nos dicere, quoniam nullus homo albus est, non oportet intelligi, neque enim semper simul est, non est homo albus, et nullus homo albus est.34 Nam aliquoties simul est, scilicet cum prius dicitur universalis negatio.35 Cum vero indefinita dicitur prius, non est simul negatio universalis coniuncta negationi indefinitae.36 Nam si dicam, nullus homo albus est, simul dixi, quoniam homo albus non est.37 Quod si dicam, homo albus non est, non est simul dicta negatio universalis, quae est, nullus homo albus est, quoniam potest quidam esse non albus de quo dicatur, homo albus non est, neque tamen omnes esse non albi.38 Non igitur simul necessario sunt, non est homo albus, et nullus homo albus est.39 Manifestum est autem quoniam una negatio unius affirmationis est, idem enim oportet negare negationem, quod affirmavit affirmatio, et de eodem, vel de aliquo singularium, vel de aliquo universalium, vel universaliter, vel non universaliter. 40 Hoc quoque argumentum est negationem indefinitam et universalem idem non significare, et eas a se esse diversas.41 Nam si unius affirmationis una negatio est, contra eam quae dicit, non est homo albus, illa est affirmatio quae dicit, est homo albus.42 Et contra eam quae dicit, nullus homo albus est, illa est affirmatio quae dicit, quidam homo albus est; sed hae affirmationes diversae sunt, id est, est homo albus, et quidam homo albus est; diversae igitur illae quoque sunt quae his proportionaliter opponuntur.43 Diversa igitur est negatio quae dicit, nullus homo albus est, et ea quae dicit, non est homo albus.44 Docet autem nos unius affirmationis unam esse negationem, idque hac ratione demonstrat; Oportet enim id praedicatum negare negationem, quod praedicaverit affirmatio, et rursus de eodem subiecto auferre praedicatum negationem oportet id quod affirmatio ante coniunxerat.45 Quod si fit, dubium non est unius esse affirmationis unam negationem, sive autem in universalibus hoc fiat universaliter praedicatis, sive indefinite, et non universaliter, sive in singularibus, una eademque propositionum natura est, ut unius affirmationis sit tantum naturaliter una negatio.46 Hoc autem inductione probat.47 Dico autem, ut est Socrates albus, non est Socrates albus. 48 In hac enim propositione idem subiectum est, idem praedicatum, et in medio exemplorum subiecit Si autem aliud aliquid de eodem vel de alio, idem, non opposita erit, sed ab ea diversa. 49 Sensus huiusmodi est, si autem aliud aliquid praedicaverit negatio quam affirmatio praedicavit, vel si de alio subiecto idem negatio praedicaverit quod in affirmatione fuerit praedicatum, non sunt sibi oppositae, sed a se tantum diversae sunt.50 Si quis enim dicat, Socrates disputat, et alius respondeat, Socrates non ambulat, diversum praedicatum est, et diversae sunt propositiones, et non oppositae, et hoc est quod dixit Si autem aliud aliquid, aliud enim praedicavit, negatio quam affirmatio praedicaverat.51 Quod si quis sic dicat, Socrates disputat, aliusque respondeat, Plato non disputat, de alio subiecto idem praedicavit, et sunt a se diversae propositiones, et non oppositae.52 Et erit id quod ait aliquis, vel de alio idem.53 Quod si utraque sint diversa, multo magis propositiones diversae fiunt, quibus positis ad proposita rursus exempla contendit, et uni affirmationi unam enuntiationem negationis opponit, angularibus angulares, affirmativis negativas, particularibus universales, indefinitis indefinitas opponens et comparans.54 Huic autem quae est, omnis homo albus est, contradicit illa quae est, non omnis homo albus est.55 Illi autem quae est, aliquis homo albus est, illa quae est, nullus homo albus est.56 Illi autem quae est, homo albus est, illa quae est, homo albus non est. 57 Et post haec concludit sententiam dicens: Quod igitur una affirmatio uni negationi opponitur contradictorie, et quae sunt hae, dictum est.58 Et quod sunt aliae contrariae, et quae sint hae, dictum est, et quod non omnis vera vel falsa contradictio, et quare, et quando vera, vel falsa. 59 Revolvit quoque breviter, quoniam aliae sunt contrariae, aliae contradictoriae, dicitque se quae sint hae diligentius in superiori disputatione monstrasse.60 Illud quoque patet non omnem esse veram vel falsam affirmationis et negationis oppositionem, quam nunc communiter et improprie contradictionem vocat.61 Et quando non sint verae vel falsae, vel cur, se exposuisse commemorat.
Boethius HOME
bnf11127.19 bnf12949.194 bsb46504.24 csg820.36 ljs101.83 uldBPL25.19
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., , DE SUBIECTIS ET PRAEDICATIS ENUNTIATIONUM. <<< >>> DE AFFIRMATIONE ET NEGATIONE UNA.
monumenta.ch > Boethius > DE ORATIONE. > DE VERBO. > DE REGULIS OPPOSITORUM.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik