monumenta.ch > Boethius > DE SUBIECTIS ET PRAEDICATIS ENUNTIATIONUM.
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., , DE ORATIONE. <<<     >>> DE REGULIS OPPOSITORUM.

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., DE SUBIECTIS ET PRAEDICATIS ENUNTIATIONUM.

1 Quoniam autem est enuntiare, et quod est, non esse: et quod non est, esse: et quod est, esse: et quod non est, non esse; et circa ea quae sunt extra praesens tempora, similiter omne contingit quod quis affirmaverit, negare, et quod quis negaverit, affirmare; quare manifestum est quoniam omni affirmationi est negatio opposita, et omni negationi affirmatio.2 Et sit hoc contradictio, affirmatio et negatio oppositae. 3 Nunc dividit enuntiationes, vel quae de his possunt fieri rebus, quae sunt, vel quae de iis quae non sunt, sive in affirmatione, sive in negatione.4 Dicit enim quoniam est enuntiare quod est non esse, ut si quis dicat, Nullus homo animal est.5 Hoc enim quod est, non esse proposuit.6 Haec est falsa negatio.7 Et quod non est esse, ut si quis dicat, Omnis lapis animal est, quod enim non est esse constituit, et haec est falsa affirmatio.8 Et quod est esse, ut si quis dicat, Omnis homo animal est.9 Quod enim est, esse confirmat, et haec est affirmatio vera.10 Et quod non est, non esse, ut si quis dicat, Nullus lapis animal est.11 Quod enim non est, non esse proposuit, et haec est vera negatio.12 Et non solum hoc in praesenti tempore, sed circa ea quoque quae praeter praesens sunt tempora.13 Hoc autem tantum valet ac si diceret, hoc non modo in praesenti tempore ita enuntiari potest, ut sit vera falsaque negatio, et rursus vera falsaque affirmatio, sed etiam in praeteritum et futurum, quae extra praesens tempora sunt.14 Similiter etenim omne contigit quod affirmatur negare, et quod negatur ab alio, alium rursus affirmare.15 Quod si omni veritati falsitas opponitur, omni etiam falsitati veritas; est autem et affirmationis et negationis falsa proferre, constat quod omni negationi affirmatio, et omni affirmationi negatio opponitur.16 Hinc ergo quid sit quod dicitur contradictio, declaratur.17 Est enim contradictio affirmationis et negationis oppositio.18 Cum enim quis affirmat quod alius negat, ipsa utrarumque propositionum pugna contradictio nominatur.19 Atque hoc est quod ait.20 Et sit hoc contradictio, affirmatio et negatio opposita.21 Cum enim affirmatio negationi opponitur, contradictio est.22 Sed quae sit affirmatio opposita negationi, aut quae sit harum propositionum oppositio, in sequentibus prodit.23 Neque enim quaelibet negatio cuilibet affirmationi opposita est, sed tantum hae quas in sequentibus ipse determinat.24 Quocirca erit contradictio, affirmatio et negatio oppositae; quae sint autem oppositae, sequens expositionis ordo contexit.25 Dico autem opponi eiusdem de eodem.26 Non autem aequivoce, et quaecunque caetera talium determinavimus contra sophisticas importunitates. 27 Fieri tunc oppositionem in affirmationibus negationibusque demonstrat, cum idem subiectum idemque praedicatum in negatione sit, quod quilibet in affirmatione proposuit: oportet enim semper, si opposita est affirmatio negationi, unam esse veram, alteram falsam.28 Quod si utraeque falsae sunt, aut utraeque verae, non sunt oppositae.29 Neque enim se perimunt.30 Si autem una sit falsa, alia vera, tunc vera perimit falsam.31 Et si illa fuerit vera, alia mox a veritate discedit.32 Quod si in qualibet affirmatione aut subiectum, aut praedicatum fuerit aequivocum, non sunt oppositae.33 Si quis enim dicat: Alexander Helenam rapuit, et hoc aliquis neget dicens: Alexander Helenam non rapuit, quoniam Alexander aequivocum nomen est, potest utrumque esse verum, et negatio, si de Alexandro Magno loquatur, et affirmatio, si de Alexandro Troiano proponat.34 Quare non sunt hae oppositae.35 Illas autem esse dicit oppositas, quaecunque eiusdem praedicati habent oppositionem de eodem subiecto, ut ibi nulla aequivocatio diversitatis causa sit; hoc enim est quod ait: Dico autem opponi eiusdem de eodem.36 Non autem aequivoce, ut eiusdem praedicati sit oppositio in negatione, qui fuit in affirmatione, et de eo subiecto fiat negatio, de quo ante facta est affirmatio.37 Sed diligentius haec in libro quem Περὶ σοφιστικῶν ἐλέγχων inscribit edisserit; illic enim sophistarum, quos fallaces argumentatores Latine possumus dicere, qui per huiusmodi propositiones quae verum inter se falsumque non dividunt, mendaces colligunt syllogismos, argumenta distinxit, quibus capere respondentem atque innectere consueverunt.38 Ergo nunc hoc dicit etiam illa esse observanda quae contra argumentorum importunitatem determinata sunt.39 Quae vero sint illa, dicenda a me secundae editionis textus exspectet.40 Quoniam autem sunt haec quidem rerum universalia, illa vero singularia.41 Dico autem universale, quod de pluribus natum est praedicari, singulare vero quod non, ut, homo quidem universale est, Plato vero eorum quae singularia sunt. 42 Omnis propositio quemadmodum fiat ostendit.43 Secundum enim res quae significantur, propositionis natura perficitur.44 Rerum autem alia sunt universalia, alia particularia.45 Universale est quod de pluribus praedicatur, ut homo de pluribus dicitur, et est universalis.46 Singulare vero est, ut quaelibet res individua, cuius nulla praedicatio ad sibimet subiecta perveniat, ut Plato vel Socrates; horum autem naturam docet exemplis, ait enim: Ut homo quidem universale, Plato vero eorum quae sunt singularia.47 Nam si hoc est universale quod de pluribus praedicatur, homo universale est, de pluribus enim individuis dicitur.48 Quod si hoc rursus est singulare, quod de nullo alio praedicatur, Plato singulare est.49 Individua namque de nullis aliis praedicantur.50 Quoniam ergo sunt quaedam rerum universalia, alia vero singularia, manifestum est quoniam omnis affirmatio aut negatio per haec constituitur.51 Necesse est autem enuntiare quoniam inest aliquid, aut non.52 Aliquoties quidem eorum alicui quae universalia sunt, aliquoties autem alicui eorum quae sunt singularia. 53 Omnis namque propositio, aut singulare habet, aut universale subiectum, sive affirmatione annuat, sive abnuat negatione.54 Si quis enim dicat, Homo animal est, Homo animal non est, universalem rem, id est hominem, animal aut esse aut non esse proposuit.55 Atque hoc est quod ait, Necesse est autem enuntiare quod inest aliquid, aut non, aliquoties quidem eorum alicui quae sunt universalia.56 Homo enim cum sit universale, animal illi inesse affirmatio proposuit.57 Quae dixit, Homo animal est, et non inesse negatio quae ait, Homo animal non est.58 Si vero aliquis sic dicat: Socrates disputat, Socrates non disputat, alicui eorum quae sunt singularia e se et non esse coniunxit.59 Et hoc est quod ait: Aliquoties autem eorum quae sunt singularia.60 Nam cum Socrates singulare quiddam sit, disputatio ei ab affirmatione iuncta est, sed a negatione seiuncta.61 Si ergo universaliter enuntiet de universali, quoniam est, aut non, erunt hae contrariae enuntiationes.62 Dico autem de universali enuntiationem universalem, ut omnis homo albus est, nullus homo albus est.63 Quando autem de universalibus, non universaliter, non sunt hae contrariae, quae autem significantur est esse aliquando contraria. 64 Omnis affirmatio omnisque negatio aut universalis est, aut particularis, aut indefinita.65 Universalis est affirmatio, ut si quis dicat, Omnis homo animal est.66 Cum sit enim universale subiectum homo (de multis enim praedicari aliis potest), universaliter praedicatum est.67 Diximus enim, Omnis homo est animal.68 Nec solum hominem, quod est universale, posuimus, sed etiam omne et universale, id est omne adiecimus universali, id est homini, et haec est affirmatio universalis; sin vero dicat aliquis, Nullus homo animal est, rursus homini, universali rei determinationem universalem, id quod dicitur nullus, adiecit.69 Sive ergo in affirmatione, sive in negatione, si eas universaliter aliquis proferat, universale universali proponit.70 Non proponit autem universale universali quoties ita dicit: Homo animal est, homo animal non est.71 Cum enim homo sit res universalis, nulla adiectio universalitatis, quae est nullus, aut omnis, affirmationem vel negationem fecit.72 Quocirca repetendum est, affirmatio universalis est, in qua universale universaliter praedicatur affirmative.73 Et negatio universalis, in qua rursus universale universaliter praedicatur negative.74 Et hae huiusmodi contrariae sunt.75 Fieri enim non potest ut ubi vera affirmatio universalis, illic universalis negatio vera sit, et econtrario, fieri tamen potest ut utraeque falsae inveniri possint, ut Omnis homo iustus est, nullus homo iustus est; hic enim utraeque sunt falsae, sed una quidem vera, altera falsa reperitur, ut in eo quod est, Omnis homo animal est, nullus homo animal est.76 Hic una vera est, altera falsa, ut vero utraeque verae sint, fieri non potest, quocirca quoniam utraeque falsae inveniuntur, oppositae non sunt, sed sunt contrariae.77 Cur autem contrariae dicantur, alio loco nobis erit dicendum.78 Particulares vero propositiones sunt huiusmodi, Quidam homo animal est, quidam homo animal non est; hae dicuntur subalternae, affirmatio enim particularis, sub affirmatione universali, subalterna est.79 Rursus eodem modo particularis negatio, sub universali negatione, subalterna est.80 Sed hae ut utraeque verae sint, aut una vera, alia falsa fieri potest, ut utraeque falsae sint, non potest inveniri, ut in eo quod est, Quidam homo iustus est, quidam homo iustus non est, utraeque sunt verae.81 Cum vero dicimus, Quidam homo animal est, quidam homo animal non est, una vera est, altera falsa, et dicuntur affirmatio et negatio particulares, subcontrariae.82 Quare nec istae etiam vocantur oppositae, idcirco quia utraeque verae inveniuntur interdum; sit autem harum talis descriptio: Ergo neque superiores universales, neque inferiores particulares oppositae sunt, idcirco quod inferiores quidem utraeque verae, superiores autem utraeque falsae esse possunt.83 Sunt autem oppositae contradictoriae (ut ipse ait) si quis aspiciat angulares, ut affirmationem universalem particulari comparet negationi, ut est Omnis homo iustus est, quidam homo iustus non est; hae enim neque verae possunt inveniri, neque falsae, sed in omnibus una vera est, altera falsa.84 Et rursus si universalis negatio particulari affirmationi comparetur, reperiuntur oppositae: ut est, Nullus homo iustus est, quidam homo iustus est.85 Semper enim una vera est, altera falsa.86 Et hoc in quibuslibet terminis si despexeris, oratio nostra non discrepabit.87 Sit autem plenissima hoc modo descriptio.88 Sunt ergo determinationes, universalium quidem omnis et nullus, particularium vero, quidam.89 Illae autem propositiones quae neque universale habent additum, neque particulare, indefinitae vocantur, et particularibus similes sunt, ut est, Homo iustus est, homo iustus non est.90 Possunt enim utraeque esse verae, ut in hoc ipso exemplo quod dicimus, et potest una esse vera, altera falsa, ut, Homo animal est, homo animal non est; utraeque vero ut falsae sunt, non potest inveniri, et hae (ut dictum est) vocantur indefinitae.91 Praeter has autem omnes singulares sunt, in quibus contradictio potest inveniri, ut in eo quod est, Socrates animal est, Socrates animal non est, Socrates iustus est, Socrates iustus non est.92 Nam si nulla eas aequivocatio vel praedicati, vel subiecti, vel alterius temporis, vel aliquid eorum quae singulas determinant, impediat, semper una vera est, altera falsa.93 Quare, quoniam de omnibus in commune speculati sumus, et quid quaeque esset, quantum brevitas patiebatur, expressimus; ad textum nunc, quoniam tempus est, revertamur.94 Si ergo, inquit, universaliter enuntiet in universali, quoniam est, aut non, erunt contrariae enuntiationes, universaliter enim enuntiat aliquis in universali, quoties universalem affirmationem, aut universalem fecerit negationem.95 Cum enim dicit, Omnis homo animal est, universalem hominem universaliter enuntiavit per id quod addidit omnis; quod si rursus dicat, nullus homo animal est, eodem modo universalem hominem universaliter enuntiat per id quod ait, Nullus, et sunt contrariae.96 Quas autem dicat esse contrarias, subiecto declarat exemplo.97 Dico autem in universali enuntiationem universalem, ut, Omnis homo albus est, nullus homo albus est; una siquidem est affirmatio universalis, altera negatio universalis, quas contrarias esse supra in descriptione docuimus.98 Quando autem in universalibus non universaliter, non sunt contrariae.99 Quoties autem, inquit, indefinitae sunt propositiones, et universaliter universale non proponitur, contrariae non sunt, ea enim affirmatio quae dicit, homo iustus est, et quae dicit, homo iustus non est, contraria non est.100 Possunt enim utraeque simul esse verae, et in eodem, id est homine, quod in contrariis fieri impossibile est.101 Quod vero addidit, quae autem significantur est esse contraria, tale est: ipsae quidem propositiones contrariae non sunt, significant tamen aliquando contraria.102 Si quis enim dicat, homo albus est, et alius neget, homo albus non est, ipsae quidem contrariae non sunt.103 Quod autem dicitur, homo albus non est, potest quiddam significare contrarium.104 Nam designat hoc quod dicitur, homo albus non est, et rubri coloris esse et pallidi, et fusci, designat etiam nigri, quod est albo contrarium.105 Potest igitur id quod non est album esse nigrum.106 Ergo quanquam ipsae contrariae non sunt, tamen potest aliquando quod dixit contrarium significare, priori affirmationi, ut in eo quod diximus.107 Nam si id quod dicitur, non est homo albus, nigrum esse designet, quoniam is qui niger est albus non est, contrariae quidem propositiones non sunt, quoniam possunt esse utraeque verae.108 Quae autem significantur, interdum contraria reperiuntur; quae autem sint huiusmodi propositiones exemplorum subiectione monstravit.109 Dico autem non universaliter enuntiare de his quae sunt universalia, ut est albus homo, non est albus homo. 110 Et quod dicat esse universale, non universaliter praedicare, planissime demonstravit dicens: Cum enim universale sit homo, non universaliter utitur enuntiatione.111 Omnis namque non universale significat, sed quoniam universaliter. 112 Nam id quod dicitur omnis, illud ad quod praedicatur colligit, atque in unum corpus adducit, ut cum dicitur, omnis homo iustus est, nullum excipit hominem.113 Sed totam colligit humanitatem, et fit de re universali, homine, praedicatio universalis, cum dicimus, omnis homo.114 Nam cum sit universale homo, huic universali universalitatem consignificat; id quod additur omnis, et res universalis, universaliter praedicatur.115 In eo vero quod universale praedicatur, id quod est universaliter praedicare, non est verum. 116 Hac nos sententia quem ad locum universalitatis determinationem recte ponamus, instituit.117 Docet enim semper istam universalitatem, quam determinationem universalem vocamus, ad subiectum poni debere terminum, nunquam ad praedicatum.118 Si quis enim sic dicat, omnis homo animal est, recte dixerit, omnis ad subiectum, id est ad hominem ponens.119 Quod si sic dicat, omnis homo omne animal est, falsum dixerit.120 Ergo hoc non dicit, in eo vero quod universale praedicatur, ut animal de homine.121 Animal enim universale est.122 De omni enim homine praedicatur, non est verum, hoc ipsum universale, quod est animal, universaliter praedicare, ut dicatur, omne animal esse hominem, nec solum in his, sed in nulla recte fieri affirmatione concedit; ait enim: Nulla enim affirmatio vera erit, in qua universale praedicatum universaliter praedicetur, ut omnis homo est omne animal. 123 Hoc autem cur eveniat, paucis absolvam.124 Praedicatum semper maius est subiecto vel aequum, maius: ut cum dico, homo animal est, animal praedicatur, homo subiicitur.125 Sed maius est animal homine.126 De pluribus enim quam ipse homo praedicatur.127 Rursus aequale est, cum sic dicimus, homo risibilis est, homo subiectum est, risibile praedicatum.128 Sed homo atque risibile aequalia sunt, proprium namque est hominis, quod est risibile, ut autem minus praedicatum inveniatur, quam subiectum fieri non potest.129 Sive ergo maius sit praedicatum, falsum est universale adiicere praedicato, ut in eo quod ipse posuit exemplo, Omnis homo omne animal est, sive aequale sit, superfluum est, ut si quis sic dicat, omnis homo, omne risibile est, quare universale praedicatum praedicare universaliter non oportet.130 Opponi itaque dico affirmationem negationi contradictorie, quae universaliter significat ei quae non universaliter, ut omnis homo albus est, non omnis homo albus est, nullus homo albus est, quidam homo albus est. 131 Quid sit proprie contradictio consequenter exponit: ait enim opponi contradictorie propositiones, quoties universalem affirmationem particularis abnuit negatio, et quoties universalem negationem particularis affirmatio destruxerit.132 Cum enim dicitur, omnis homo albus est, illa negatio quae dicit, non omnis homo albus est, de eodem homine universaliter tollit, quod universaliter affirmatio constituerat.133 Illa enim omnem hominem esse album ponit.134 Ista dicit non omnem, tanquam si concedat aliquem, sed ei tantum auferat universalitatem.135 Hoc est enim quod ait, quae universale significat eidem quoniam non universaliter.136 Nam sicut universale significat affirmatio dicens hominem, ita quoque negatio universale significat, habet enim et ipsa hominem.137 Sed idem ipsum universale docet non esse universaliter, id est non omne esse album, quod affirmatio universaliter esse posuerat, omnem hominem esse album proponens.138 Eodem modo etiam in negatione, quas nos supra angulares posuimus, et contradictorias in descriptione.139 Hic nunc easdem oppositas contradictorie vocat.140 Quod autem universali affirmationi, quae est, omnis homo albus est, particularem negationem opposuit, quae est, non omnis homo albus est, tantumdem est tanquam si diceret, quidam homo albus non est.141 Nam si non omnis homo albus est, et quidam homo albus non est.142 Contrarie vero universalem affirmationem et universalem negationem, ut, omnis homo iustus est.143 Quocirca has quidem impossibile est simul esse veras.144 His vero oppositas, contingit aliquando in eodem, ut, non omnis homo albus est, et, quidam homo albus est. 145 Plenissime omnes exsequitur dicitque contrarias universalem affirmationem, et universalem negationem.146 Has enim nos quoque supra descripsimus.147 Hic vero nunc easdem contrarie demonstrat opponi.148 Illud quoque addidit, quod eas impossibile sit in eodem veras aliquando cognosci.149 Nam sicut contrariorum natura in eodem non potest inveniri, neque enim uno eodemque tempore aliquid nigrum est atque album, sic quoque nec contrarie, ut utraeque simul sint verae fieri potest.150 Quod autem adiecit, his vero oppositas, contingit aliquando in eodem, particularem affirmationem et particularem negationem designat.151 Particularis namque affirmatio universali negationi opposita est contradictorie, particularis vero negatio universali affirmationi.152 Contrariarum igitur oppositae possunt in eodem verae aliquoties inveniri, id est particularis affirmatio et particularis negatio, verae ut sint aliquoties fieri potest, ut est, quidam homo albus est, quidam homo albus non est, utraeque sunt verae.
Boethius HOME

bnf11127.15 bnf12949.194 bsb46504.20 csg820.30 ljs101.68 uldBPL25.16

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., , DE ORATIONE. <<<     >>> DE REGULIS OPPOSITORUM.
monumenta.ch > Boethius > DE SUBIECTIS ET PRAEDICATIS ENUNTIATIONUM.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik