monumenta.ch > Boethius > DE ORATIONE.
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., , DE VERBO. <<<     >>> DE SUBIECTIS ET PRAEDICATIS ENUNTIATIONUM.

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., DE ORATIONE.

1 Oratio autem est vox significativa, cuius partium aliquid significativum est separatum, ut dictio, non ut affirmatio, vel negatio. 2 Omne quod compositum est, eorum suscipit naturam ex quibus totum compositi ipsius corpus efficitur.3 Quare quoniam oratio verbis constat atque nominibus, quae significativa sunt, recte quoque oratio significativa esse definitur.4 Sed distat oratio ab his ex quibus ipsa effecta est, id est nominibus atque verbis, quod eorum partes nihil extra designant, orationis vero pars aliquid separata significat.5 Nam si nomen et verbum partes orationis sunt, haec autem per se significant, non est dubium separatas orationis partes significare.6 Quid autem designent, sequenti determinatione monstrabit.7 Significant igitur partes orationum, ut dictio semper, non ut affirmatio semper vel negatio.8 Nunc autem dictionem dicit simplicem verbi aut nominis nuncupationem: sunt enim quaedam orationes, quarum partes ita significant quasi affirmatio, ut in ea oratione quae est, si dies est, lux est, id quod dicimus lux est, totius orationis pars est, et ita est significativa ut quaedam affirmatio.9 Sed non omnis oratio affirmationem habet in parte, haec enim ipsa quae dicit lux est, habet in partibus id quod dicimus lux, et rursus id quod dicimus est, sed neutra ipsarum affirmatio est, sed tantum simplex dictio.10 Omnis ergo oratio dictionem quidem habet in parte, non vero omnis oratio affirmationem.11 Recte igitur dictum est partes orationis significare, ut dictionem, non ut affirmationem.12 Quid autem sit dictio, ipse paulo post clarius demonstrabit.13 Dico autem, ut homo, significat enim aliquid, sed non quoniam est, aut non est, sed erit affirmatio vel negatio si aliquid addatur.14 Sed non una hominis syllaba. 15 Quod supra posuit dicens, orationis partes ut dictionem significare, non ut affirmationem, hoc convenienti monstravit exemplo: Homo, inquit, dictio est, et est pars orationis, si in tota oratione ponatur, ut est, homo animal est.16 Ergo id quod dicimus homo, dictio quaedam est, sed affirmatio non est.17 Cum ergo nomen hoc, id est homo, pars orationis sit, et affirmatio non sit, docet verum esse quod dicitur, orationis partes significare, ut dictionem, non ut affirmationem.18 Docet autem illa res nomen hoc affirmationem non esse, quod in affirmatione semper veritas aut falsitas invenitur, nomen vero simpliciter dictum, neque verum neque falsum est.19 Quare nomen hoc, id est homo, ut affirmatio non significat, sed designat aliquid simplex, significat igitur aliquid, ut dictio.20 Haec autem dictio si ei addatur aliquid, ut verbum est, aut quodlibet verbum aliud quod enuntiationem possit efficere, erit affirmatio.21 Si enim quis dicat, homo est, vel homo vivit, fit affirmatio, atque hoc est quod ait, sed erit affirmatio, vel negatio, si quid addatur.22 Si enim aliquid ita apponatur vel appositum ita negetur, ut enuntiatio constitui possit, affirmatio negatione perficitur.23 Si quis enim dicat, homo vivit, affirmatio est; homo non vivit, negatio.24 Docet autem dictionem esse vocem secundum positionem per se significantem per hoc quod ait, sed non una hominis syllaba.25 Una enim hominis syllaba dictio non est, idcirco quod nihil per se separata significat, ut ho, et mo, et in caeteris, ut supra ostendimus.26 Omnis enim huiusmodi pars quae per se nihil significat, non est dictio, sed tantum in toto nomine quiddam positum designat et consignificat, ut in eo quod ipse ponit exemplo: Neque enim in eo quod est sorex, rex significat, sed vox nunc est sola.27 In duplicibus vero significat quidem aliquid, sed non secundum se, quemadmodum dictum est. 28 In eo, inquit, quod est sorex, rex videtur quidem aliquid significare; sed cum toto nomine consignificat potius quam quidquam per seipsum designet, quemadmodum supra iam dictum est.29 Docuit enim supra partes nominis nihil omnino significare separatas.30 Quod ergo dicit, sed non secundum se, id est in eo quod est sorex, rex per se nihil significat, sed tantum quiddam consignificat, quod cum tota nominis compositione designat, cum et so syllaba et rex iuncta in unum, id quod est sorex, in tota syllabarum coniunctione designet.31 Est autem oratio omnis quidem significativa, non sicut instrumentum, sed quemadmodum dictum est, secundum placitum. 32 Plato nomina naturalia esse constituit, et hoc hinc probare contendit quod quaedam supellex, et quodammodo instrumentum sit, invicem sensa prodendi.33 Naturalium vero supellectiles sunt naturales, ut oculi instrumenta quidem sunt videndi, qui visus res naturalis est.34 Quare oculos quoque naturales esse necesse est, ita etiam oratio rerum naturalium supellex est, atque instrumentum, id est sententiarum.35 Quare ipsa quoque oratio est naturalis.36 Aristoteles autem dicit, non secundum naturam esse orationem, sed secundum placitum.37 Quocirca nec orationem esse supellectilem naturalem.38 Quod enim dicit, non sicut instrumentum, non dicit non per hoc instrumentum sensa proferri, sed tantum rem esse orationem secundum positionem, per quas proprias sententias demonstremus.39 Cuius enim rei partes ad placitum sunt, ipsa quoque ad placitum est.40 Sed orationis partes nomen et verbum sunt, haec autem sunt ad placitum, non natura.41 Oratio igitur ipsa secundum placitum positionemque est, sed non est naturaliter constituta.42 Est autem integra definitio orationis: haec: Oratio est vox significativa secundum placitum, cuius partes aliquid extra signficant.43 Enuntiativa vero non omnis, sed illa in qua verum vel falsum est, non autem omnibus inest, ut deprecatio, oratio quidem est, sed neque vera, neque falsa. 44 Orationis (ut supra iam diximus) multae sunt species: est enim oratio prima optativa, ut.45 Utinam tibi istam mentem dii immortales dent! Secunda, vocativa, ut Heus tu.46 Tertia, imperativa, ut Cape, da hoc, Portio.47 Quarta, deprecativa, ut, Iupiter omnipotens: precibus si flecteris ullis.48 Quinta, enuntiativa, ut dies est, dies non est.49 Sed in hac sola specie orationis veritas et falsitas inest, in illis vero caeteris minime.50 Volens autem Aristoteles ostendere multas esse orationes, et non omnem orationem esse enuntiativam, hoc addidit: Deprecatio oratio quidem est, sed neque vera neque falsa.51 Etenim deprecatio in orationis speciebus ponitur, sed nulla in ea veritatis natura falsitatisque cognoscitur.52 Caeterae igitur relinquantur.53 Rhetoricae enim vel poeticae convenientior est consideratio.54 Enuntiativa vero, praesentis est speculationis. 55 Deprecativam, inquit, et optativam, et vocativam, et imperativam, poetis atque oratoribus relinquamus.56 Illis enim vel ad immittendos vel ad movendos affectus caeterae orationis species assumuntur.57 Nos vero philosophi, quibus veritatis falsitatisque discretio est curae, de illa sola oratione tractamus in qua utrumlibet horum possit agnosci.58 In enuntiatione vero aut veritas inest aut falsitas, quocirca nos quoque de enuntiatione tractemus.59 Est autem una prima oratio enuntiativa, affirmatio, deinde negatio; aliae vero omnes coniunctione unae. 60 Enuntiativarum orationum aliae sunt per se unae, ut est, homo animal est; aliae coniunctione unae, ut est, si homo est, animal est.61 Homo est enim et animal est, duae sunt, sed addita coniunctione quae est si, una redditur.62 Earum autem quae unae per se sunt prima est affirmatio, secunda negatio.63 Hoc enim tollit negatio quod affirmatio ante constituit, et hoc negatio dividit quod illa coniunxit.64 Enuntiativarum igitur orationum earum quae sunt per se unae, prima est affirmatio, deinde negatio.65 Aliae vero sunt non per se unae, sed cum plures sint naturaliter, unae fiunt coniunctione.66 Necesse est autem omnem orationem enuntiativam ex verbo esse, vel casu verbi.67 Etenim hominis ratio, si non est, aut erit, aut fuit, aut aliquid huiusmodi addatur, nondum est oratio enuntiativa. 68 Aristotelis in Graeco textus non habet ita ut nos supra posuimus, sed hoc modo: Etenim hominis si non aut est, aut erit, aut fuit, et caetera.69 Subintelligendum relinquente philosopho, quod de ratione diceret, id est de diffinitione quam Graeci λόγον dicunt.70 Sed cum supra de oratione tractasset, quae apud illos similiter λόγος vocatur, dum de hominis ratione, id est definitione vellet dicere, quoniam non significat verum vel falsum, nisi ei aut est, aut erit, aut fuit, addatur, communione vocabuli usus, ad λόγον de quo superius tractabat, retulit, ut non orationem intelligeremus, sed potius rationem.71 De qua re nunc illis satisfacimus qui Graecae orationis periti nos forte culpabunt, cur quod illic non fuit, nostrae translationi adiecerimus.72 Nos enim ad faciliorem intellectum Latinae orationi famulantes hoc apposuimus, quia de oratione loquentibus intellectus ad rationem, nisi id esset adiectum, transferri non poterat.73 Totum vero quod dicit tale est: enuntiativae orationes si sunt simplices, has verba constituunt.74 Ex duobus enim nominibus solis enuntiatio non fit, ex nomine autem et verbo fit, ut est, homo vivit.75 Fit quoque ex solis verbis ut est, ambulare moveri est.76 Fit etiam ex casu verbi, ut, Socrates fuit, vel etiam, dies erit.77 Erit enim et fuit verbi casus sunt.78 Quocirca enuntiativam orationem simplicem sola maxime verba constituunt.79 Eorumque ponit exemplum, in quo cum plura sint nomina, nisi addito tamen verbo in enuntiationis proprietatem et significantiam non venit, ut est definitio hominis. (Ratio enim hominis est speciei definitio.) Cui si non aut est, aut non est, aut aliquid huiusmodi addatur, enuntiatio esse non poterit.80 Nam si quis dicat, Animal rationale mortale, nulla in eo adhuc falsitas aut veritas intelligitur.81 Si vero addatur est, ut sit, Animal rationale mortale est, enuntiatio sine ulla dubitatione perficitur.82 Solum igitur verbum enuntiativam simplicem continet orationem.83 Quare autem unum quiddam est et non multa, animal gressibile bipes, neque enim eo quod propinque dicuntur, unum erit.84 Est autem alterius hoc tractare negotii. 85 Cum de simplicibus atque unis orationibus loqueretur, definitionem hominis interposuit, de qua nunc hoc dicit.86 Ita quidem interposita est definitio hominis, tanquam si una esset oratio.87 Cur autem una sit oratio nunc, inquit, dicere intermittemus.88 Neque enim idcirco una esse putanda est, quia continue dicitur et sibimet propinque, animal gressibile bipes.89 Posset enim videri horum continua, et sub una prolatione dicta, unam facere enuntiationem; sed hoc Aristoteles negat.90 Nam non idcirco una oratio est, quia propinque et continue dicitur.91 Cur autem una sit, alterius est hoc tractare negotii, et de eo disputat in his libris quos Metaphysica inscripsit, quod est primi opus philosophi.92 Nobis autem hoc in secunda editione monstrandum est.93 Est autem una oratio enuntiativa vel quae unum significat, vel coniunctione una.94 Plures autem, quae plura, et non unum, vel inconiunctae. 95 Duplicem modum unarum multarumque orationum esse denuntiat.96 Est namque una oratio vel cum unam rem significat, vel cum coniunctione una est, ut est ea quae dicit, animal rationale mortale homo est: hanc enim huius orationis sententiam nullus in multas significationes diducere poterit, sed unum quoddam significat, et est praeter coniunctionem.97 Alia vero oratio est una, quae per coniunctionem una est, ut, Si dies est, lux est.98 Est ergo una oratio quae vel unam rem significat, vel coniunctione iungitur.99 Plures autem sunt quae plura significant, ut est, canis movetur.100 Hanc enim potest et ad latrabilem et ad marinum et ad coelestem auditor advertere, atque ideo quoniam multa significat, non est una oratio, sed plures.101 Sunt quoque orationes per se plures et numero et significatione, quae nulla coniunctione copulantur, ut si quis dicat, sol est, pax erit, nox est, coelum volvitur.102 Haec enim cum plura significent, nulla tamen coniunctione iunguntur, atque ideo plures orationes vocantur.103 In summa igitur orationum unarum, aliae sunt significatione unae, aliae coniunctione; non unarum vero orationum aliae sunt significatione plures, aliae eo quoniam nulla coniunctione copulantur.104 Nomen ergo et verbum dictio sit sola, quoniam non est dicere, sic aliquid significantem voce enuntiare, vel aliquo interrogante, vel non, sed ipso proferente. 105 Per hanc sententiam simplex dictio quid sit exponit.106 Dicit enim verbum nomenque dictiones videri solum, non etiam affirmationes, atque huius sententiae causam subnectit.107 Idcirco enim verba et nomina dictiones solum sunt, quoniam cum dicta fuerint simplicia, sive aliquo proferente, id est sponte dicente, sive ad alterius interrogationem aliquo respondente, neque verum ex his neque falsum valet intelligi.108 Si quis enim per se dicat: Socrates, vel rursus per se solum simplexque, ambulat, neque verum efficit, neque falsum.109 Si vero alio interrogante, Socratesne ambulat? ille respondeat, Ambulat, si huic ipsi verbo per se quisquam velit advertere quod dixit ambulat, enuntiatio nulla est, quod et cum superiore interrogatione coniungat, tunc ex interrogationis et responsionis coniunctione nascitur enuntiatio.110 Solum autem nomen vel verbum neque dicente aliquo, et sponte proferente, nec respondente, potest quisquam dicere, quoniam enuntiatio facta est.111 Et sensus quidem huiusmodi est.112 Ordo autem verborum talis est.113 Nomen ergo et verbum dictio sit sola, quoniam sic aliquid significantem voce, id est nomen aut verbum simpliciter proferentem, non est dicere enuntiare.114 Non enim possumus dicere quod aliquid enuntiet is qui simplex nomen aut simplex protulit verbum, sive alio interrogante, sive non interrogante, sed ipso sponte proferente.115 Harum autem, haec quidem simplex est enuntiatio, ut aliquid de aliquo, vel aliquid ab aliquo.116 Haec autem ex his coniuncta, velut oratio quaedam iam composita. 117 Nunc quid oratio sit simplex compositaque declarat.118 Est enim simplex oratio quae duobus terminis constat.119 Termini autem sunt nomina et verba, quae in simplici propositione praedicamus, ut in eo quod est, Socrates disputat, Socrates et disputat termini sunt, et qui minor terminus in enuntiatione proponitur, ut Socrates, subiectus dicitur, et ponitur prior; qui vero maior, praedicatur, et locatur posterior, ut disputat.120 Quaecunque propositio ex uno subiecto et uno praedicato facta est, illa simplex enuntiatio nuncupatur, atque hoc est quod ait.121 Harum autem, id est enuntiativarum, simplex est enuntiatio, ut aliquid de aliquo, ut unum praedicatum quod est aliquid de uno subiecto quod est de aliquo praedicetur.122 Hoc autem pertinet ad affirmationem, ut aliquid de aliquo praedices.123 Ad negationem vero, ut unum aliquid ab uno aliquo praedicando disiungas, ut in eo quod est, Socrates non disputat, disputare unum terminum, a non Socrate alio termino, praedicando disiunxi.124 Aliae vero sunt orationes enuntiativae, quae compositae nominantur, quae ex simplicibus orationibus componuntur, ut est, si dies est, lux est; dies est et lux est, duae sunt simplices enuntiativae orationes, idcirco quod binis terminis constant, ex duabus autem simplicibus orationibus tota haec oratio est, quae dicit, si dies est, lux est; hoc est enim quod ait.125 Haec autem ex his coniuncta, id est ex simplicibus orationibus enuntiativis, velut oratio quaedam iam composita, quippe cuius totum corpus ex his iungitur, quas simplices esse iam supra docui.126 Est autem simplex enuntiatio, vox significativa de eo quod est aliquid, vel non est, quemadmodum tempora divisa sunt. 127 Postquam de compositis orationibus simplicibusque tractavit, diffinitionem enuntiationis per affirmationem et negationem ingreditur; ait enim: Enuntiatio est vox significans affirmationem vel negationem, vel in praeteritum, vel in praesens, vel in futurum tempus.128 Quod enim dixit, de eo quod est, ad affirmationem retulit; quod addidit, vel non est, ad negationem; quod vero secutus est, quemadmodum tempora divisa sunt, ad singulorum temporum retulit rationem; sive enim aliquis dicat: Socrates vivit, Socrates non vivit, sive Socrates vixit, Socrates non vixit, vel sic: Socrates victurus est, Socrates victurus non est, quoniam affirmatio est aut negatio, et quoniam quaelibet ipsarum in aliquo temporum est, quae dividuntur in futurum, praesens ac praeteritum, plenam retinet simplicis enuntiationis naturam.129 Affirmatio vero est enuntiatio alicuius de aliquo.130 Negatio vero enuntiatio alicuius ab aliquo. 131 Ad affirmationis et negationis determinationem enuntiationis nomen sumpsit, ut generis; est autem affirmatio quoties aliquid de aliquo cum eo quod est esse praedicamus, ut cum dicimus, Homo animal est, animal de homine praedicamus; quoties autem aliquid ab aliquo praedicando disiungimus, negatio est, ut homo lapis non est, lapidem enim ab homine disiungimus.132 Quare recta affirmationis et negationis facta est diffinitio.
Boethius HOME

bnf11127.13 bnf12949.194 bsb46504.17 csg820.22 ljs101.54 uldBPL25.14

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., , DE VERBO. <<<     >>> DE SUBIECTIS ET PRAEDICATIS ENUNTIATIONUM.
monumenta.ch > Boethius > DE ORATIONE.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik