monumenta.ch > Boethius > DE ORATIONE. > DE VERBO.
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., , DE NOMINE. <<<     >>> DE ORATIONE.

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., DE VERBO.

1 Verbum autem est, quod consignificat tempus, cuius pars nihil extra significat, et est semper eorum quae de altero praedicantur, nota. 2 Verbum distat a nomine in hoc solo quod nomen sine tempore est, ut supra iam dictum est, verbum vim temporis in significationibus trahit, et esset quidem plena definitio verbi, si alia in eo omnia quae in nomine posita sunt ponerentur, hoc solo discrepante quod verbum consignificat tempus, essetque definitio ita: Verbum est vox significativa secundum placitum, cuius nulla pars extra significativa est; sed quoniam sunt illa nomini verboque communia, proprium autem verbi est consignificare tempus; a proprietate definiti, scilicet verbi, qua a diffinitione nominis segregatur, verbum voluit diffinire.3 Diligenter autem ait, consignificat.4 Nam significat nomina tempus, ut dies, ut annus, haec enim temporum nomina sunt.5 Verbum autem proprie consignificat tempus, principaliter enim aut passionem designat, ut actum, ut cum dico, accuso vel accusor.6 Sed cum ipsa actus passionisque significatione, vim quoque secum temporis trahit, ut ille actus aut passio praeter praesens, aut futurum, aut praeteritum, aut quod inter haec est, esse non possit.7 Et est semper eorum quae de altero praedicantur nota.8 Sensus huiusmodi est: Omne, inquit, verbum significat aliquod accidens, quod accidens semper de altero praedicatur.9 Nam si omne verbum aut actionem aut passionem designat, actio vero et passio in accidentibus numerantur, omne verbum vim significat accidentis; sed accidens semper de eo praedicatur quod sibi subiectum est, ut album de corpore, et durum de ferro.10 Quare omnia verba eiusmodi aliqua designant, quae semper de altero praedicantur, quod per hoc scilicet dixit, quod ait verbum notam esse, id est significationem eorum quae de altero praedicantur, quod idem valet tanquam si diceret: Verbum semper accidentia significat, quorum haec natura est ut semper de altero praedicentur; cuius enim quaelibet res nota est, hanc ipsa quae nota est, designat.11 Dico vero quoniam consignificat tempus, ut cursus quidem nomen est, currit autem verbum, consignificat enim nunc esse. 12 Supra in nominis diffinitione proposuit nomen esse sine tempore, quod nunc quoque hoc monstrat exemplo, et diligentissimo quidem.13 Nam idem praedicamentum ad nomen relatum sine temporis consignificatione monstratur, ad verbum vero, videtur esse cum tempore.14 Cursus enim simpliciter dictus ut nomen et ut res propria, sine tempore est, si vero in actionem, quae verbi semper est, inducatur, mox proprietatem verbi ac temporis in se suscipit significationem.15 Currit enim verbum est, et significat actionem, et cum eadem tempus ostendit, monstrat enim nunc esse, id est praesens tempus.16 Consignificat autem idcirco dictum est, quoniam quod dicimus currit, actum quidem quemdam significat, cum eo vero actu in ipsa significatione verbi praesens tempus inducitur, atque ideo diligenter ait consignificat.17 Et est haec verborum subtilitas in Aristotele mirabilis.18 Et est semper eorum quae de altero dicuntur nota, ut eorum quae de subiecto vel in subiecto sunt. 19 Semper, inquit, verbum ea significat quae de altero praedicentur.20 Quae sint autem haec quanquam brevissima, ipse tamen ostendit.21 Est autem consuetudo Aristotelis ea quae accidentia sunt, in subiecto esse dicere.22 Nec non etiam eadem ipsa accidentia de subiecto praedicari, idcirco quod omnia quaecunque accidentia sunt, vel denominative, vel quolibet alio modo et de subiecto praedicantur, et in subiecto sunt.23 Nunc ergo hoc dicit, tale quiddam significat verbum, quod semper accidens sit, quod accidens vel in subiecto semper, vel de subiecto praedicatur.24 Est alia quoque expositio hoc modo, de subiecto dicitur genus semper ad species.25 Ergo eorum quae sunt accidentia, alia sunt individua, alia generalia, et illa quidem quae sunt individua, in subiecto tantum sunt, ut quodlibet particulari corpori accidens, alia vero sunt generalia accidentia, quae de aliis accidentibus praedicantur, ut de subiectis, ut est color, namque praedicatur de albedine et nigredine et caeteris.26 Ergo nunc omne, inquit, verbum quiddam quod de altero praedicatur, significat.27 Sed hoc huiusmodi erat, quod aut particulare sit, et in subiecto tantum, ut est, currit.28 Cursus enim de nullo alio praedicatur subiecto, nisi tantum in subiecto est, aut generale erit illud accidens et universale, ut de alio rursus accidente praedicetur ut de subiecto, ut si dicam movetur.29 Hoc enim quod dicimus movetur, de subiecto cursu praedicatur, qui currit enim movetur.30 Significat igitur verbum aut particulare accidens, quod est tantum in subiecto, aut universale, quod de alio accidente velut de subiecto praedicatur.31 Hactenus definitionem verbi distribuit.32 Nunc vero sicut fecit in nomine, ea quae in verbum incidere poterant, et verba non esse, a verbi ratione et proprietate disiungit.33 Non currit vero, et non laborat, verbum non dico.34 Consignificat etenim tempus, et semper de aliquo est.35 Differentiae autem huic nomen non est positum, sed fit infinitum verbum. 36 Sicut in nomine fecit, ita quoque in verbo ad integram definitionem verbi proprietatemque contendit Ait enim, non currit, non esse verbum.37 Et idcirco quod verbum omne finitum aliquid designat.38 Non currit autem quemadmodum infinitum sit, paulo post demonstrabitur quod neque oratio est.39 In hoc enim quod dicitur non currit, neque duo verba sunt, neque duo nomina, neque nomen et verbum, quae sola possunt iungere orationem.40 At vero negatio non est, etenim tota imperfecta sententia est, sed neque huic, inquit, antiquiores posuere vocabulum.41 Haec enim differentia quae est non currit, et non laborat, quae a verbo puro et simplici distat, nullo apud antiquiores vocabulo nuncupata est.42 Differentiam autem vocavit id quod dicitur non currit, et non laborat, ab eo quod est currit et laborat.43 Sed quoniam his nullum est nomen ab antiquis impositum, Aristoteles nomen ipse constituit dicens: Sit verbum infinitum.44 Alioqui maximam dubitationem facit huius praedicamenti similitudo, quod ipsum quidem praedicamentum vox est designativa secundum placitum, et de altero praedicatur, et consignificat tempus, idem scilicet quod verbum quod est currit.45 Sed hoc solo differre perspicitur, quod illud finitum verbum est, hoc infinitum.46 Cur autem hoc infinitum est, continua ratione persequitur.47 Quoniam similiter in quolibet est, et quod est, et quod non est. 48 Infinitum, inquit, verbum est, quoniam cum de altero semper praedicetur (non currit enim de altero dicitur), tamen aeque vel de subsistente re, vel de non subsistente praedicari potest, ut in eo quod est, homo non currit, homo res est subsistens.49 Ergo dicitur id, quod est non currit, de homine, id est de re subsistente.50 Rursus dicimus, chimaera non currit, chimaera vero non est, nec omnino subsistit.51 Et potest de ea vere dici, quod omnino non currit.52 Ergo id quod est, non currit, et de ea re quae subsistit atque est in rebus dicitur, et de ea quae neque est, neque esse poterit, praedicatur; quare infinitum dicitur verbum.53 Nec solum hoc, sed illud etiam, quod cui dicit currit, rem quam quisque faciat, definite significat.54 Cum vero dicit, non currit, ipsum quidem cursum videtur auferre, sed utrum sedeat, an iaceat, an ambulet, an aliquid aliud faciat non relinquit.55 Quare quoniam et ea quae sunt, et ea quae non sunt, infinita sunt, et de his omnibus praedicatur, quoniamque id quod tollit finitum est, quod vero ponit infinitum, propter hoc, verbum vocabitur infinitum.56 Similiter autem curret et currebat verbum non est, sed casus verbi.57 Differt autem a verbo quod hoc quidem consignificat praesens tempus, illa vero quae circa sunt. 58 Ut in nomine fecit cum casus a nominibus distinxit, ita quoque casus verborum nunc a verborum ratione disiungit.59 Curret enim quod futurum est, vel currebat quod praeteriti retinet partem, vel cucurrit quod est integrum perfectumque praeteritum, non sunt verba, sed verborum casus, praesens enim aut futurum exspectat, aut praeteritum relinquit.60 Atque ideo futurum tempus ad praesens tendit, praeteritum a praesenti inchoat.61 Unde fit ut principaliter contineat verbum id quod est praesens, ut sit verbum integrum quod praesens designat.62 Haec autem quae praeter praesens in aliqua significatione sunt, non sunt verba, sed verborum casus.63 Hic quoque sicut in nomine fecit, verborum et casuum differentiam prodit.64 Ait enim: Omne verbum praesens significat tempus.65 Casus verborum illud tempus significat, quod circa ipsum praesens est, idque complectitur.66 Complectuntur autem id quod est praesens, circa quod ipsum sunt, futurum et praeteritum tempus; inter utraque enim tempora praesens locatur.67 Quidquid ergo vel futurum tempus, vel praeteritum significat, quae tempora praesens complectuntur et circa sunt, non verba, sed verborum casus dicuntur.68 Est ergo integra definitio verbi.69 Verbum est vox significativa secundum placitum cum tempore, cuius nulla pars extra significativa est separata, definitum aliquid significans, praesentis significationem tenens.70 Quoniam vero pars verbi nihil extra designet, ex eo manifestum est quod ne nominis quidem pars quidquam extra significat.71 Ipsa itaque secundum se dicta verba, nomina sunt, et significant aliquid.72 Constituit enim qui dicit intellectum, et qui audit quiescit. 73 Subtilissimum quidem ingreditur sensum, sed est huiusmodi: Omne, inquit, verbum per se et sine alterius coniunctione prolatum, nominis quodammodo speciem tenet, et vere nomen est.74 Cum enim dico, Homo currit, tunc id quod dixi currit, ad hominem referens integrum feci verbum, quoniam sine dubio semper de altero praedicatur.75 Sin vero per se dixero currit, suum quiddam quodammodo facio ipsum currit, cum nullo alio iungens, et fit mihi nomen.76 Unde Graeci quoque his per se dictis verbis, aliquoties addunt articularia praepositiva, ut est τὸ τρέχειν, τοῦ τρέχειν.77 Si quis enim dicat, velocius est id quod est currere eo quod est ambulare, in illo nominativum iunxit articulum, dicens, id quod est currere; in illo vero ablativum, dicens, eo quod est ambulare.78 Velut si quis in nomine dicat, id quod est scamnum levius est eo quod est ostium, hoc quod diximus, id quod est scamnum, ad ipsum scamnum articulare praepositivum iunximus, tanquam si diceremus, hoc scamnum.79 Et quod rursus diximus, eo quod est ostium, tanquam si diceremus, hoc ostio.80 Ita quoque cum dicimus, velocius est id quod est currere eo quod est ambulare, hoc quod dicimus, id quod est currere, ita ponimus tanquam si dicamus, hoc currere; et rursus, eo quod est ambulare, tanquam si diceremus ablativo modo, ambulare, quasi translatum ad nomen sit, dictumque sit hac ambulatione.81 Quare per se dicta verba nomina sunt.82 Et est huius rei probatio quam ipse Aristoteles ponit.83 Cum enim simplex dicimus nomen, auditoris inchoat intellectus cum nostra prolatione, et dum proferimus, dicentis sequitur vocem, et tunc quiescit, cum illud nomen fuerit expletum.84 Cum enim dico, Hippocentaurus, ingreditur a prima syllaba audientis intellectus, et usque ad finem totius nominis non quiescit.85 Ubi vero extremam audierit syllabam, mox quid dictum sit auditor intelligit, et ad eius intelligentiam conquiescit.86 Sic ergo et in verbo, cum dicimus currere, intellectus quidem audientis per eius syllabas quae sunt, cur, et re, et rursus re, vadit; sed ubi extremam audierit syllabam, mox totius verbi capiens significationem intellectus quiescit.87 Ergo verbum per se dictum nomini simile est, et est quodammodo nomen.88 Sicut enim in nomine is qui dicit, intellectum audientis ultimae syllabae prolatione, et totius nominis perfectione constituit, et is qui audit quiescit, et ultra eius intelligentia non progreditur, ita quoque et verbum, si per se dicatur, audientis constituit intellectum, quod si cum alio coniungatur, nondum tota intelligentia constituitur audientis.89 Ut cum dico, Socrates ambulat, in solo ambulat, quod est verbum, non consistit perfecta sententia, nisi in toto, quod est Socrates ambulat.90 Rursus cum dico, ambulare, moveri est, non in unoquoque horum verbo sententia constituta est, sed in tota oratione conquiescit auditor.91 Idcirco quoniam si verbum de verbo altero subiecto praedicetur, utriusque verbi significationem iungit auditor, et non per se verbum ipsum considerat quod dicitur, sed ad alterum refert, ut ambulare moveri est, ambulationem ad motum, vel Socrates ambulat, ambulationem ad Socratem.92 Tunc ergo fit integrum verbum, cum refertur ad alterum.93 At si simpliciter praedicetur, verbum nomen est, idcirco quod sicut nomen dictum, ita quoque verbum audientis constituit intellectum.94 Sed si est, vel non est, nondum significat, neque enim signum est rei, esse vel non esse. 95 Sed quanquam nomen sit, inquit, verbum, et aliquid definite significet per se dictum, solum tamen non faciet enuntiationem, neque verum aliquid falsumve constituet; hoc est enim quod ait: Sed si est, vel non est, nondum significat.96 Ad affirmationem referens quod dixit, sed si est; ad negationem, quod ait, vel non est.97 Nihil enim horum significat verbi per se praedicta prolatio.98 Cum enim dico, currit, hoc ipsum currit significat quidem aliquid, sed si est aut non est nondum significat.99 Neque enim esse signum est rei, aut non esse.100 Quod tantum valet, tanquam si dicam, id quod dico currit, non significat esse ipsum cursum, aut non esse.101 Si enim significaret, ita diceretur: currere est, vel currere non est.102 Nunc autem currit non designat esse ipsam rem vel non esse.103 Dicitur enim solum, et est intellectus quidam, sed neque affirmationem significat, neque negationem, idcirco quod neque ponit rem esse, nec eam interimit.104 Quod per hoc monstravit quod ait: Neque enim esse signum est rei, vel non esse, id est neque enim quodlibet verbum ita praedicatur, ut signum sit rei illius de qua praedicatur, quoniam est, vel quoniam non est.105 Nec si hoc ipsum, est, purum dixeris, ipsum enim nihil est, consignificat autem quamdam compositionem, quam sine compositis non est intelligere. 106 Est verbum, iunctum cum alio verbo vel nomine, solet facere propositionem, ut, homo est, vel, currere est.107 Ipsum autem est purum si dictum, inquit, fuerit, neque verum est, neque falsum, a quo omnes pene enuntiationes fiunt, quae sunt simplices: ergo nec si hoc ipsum est purum dixeris, esse aliquid, aut non esse significat, id est aut affirmat, aut negat, idcirco quod ipsum est simpliciter dictum nihil est.108 Non quod omnino nihil significet, sed quod nihil veritatis habeat neque falsitatis, id est non nihil est ad significationem, sed ad veritatis falsitatisque significationem, de qua nunc tractabitur.109 Cur autem nihil veri falsique monstret, ostendit: est enim duobus modis dicitur, ut verum falsumque designet, aut cum unam rem quamlibet propria compositione constituit, ut cum dico: homo est, ipsum est cum homine iunctum, atque compositum esse hominem constituit, et fit exinde enuntiatio: aut rursus cum duae res per ipsius verbi compositionem copulationemque iunguntur, ut est, homo animal est.110 Homo namque et animal copulantur atque iunguntur per id quod dicitur, homo animal est.111 Ergo si omnis veri falsique in enuntiatione significatio, eius quod dicitur est, in compositione est, cum aut sua compositione aliquid esse constituit, aut duas res copulat atque componit, vis eius quae in enuntiationibus propositionibusque monstratur, in veri falsique scilicet designatione, praeter ipsas compositiones, in quibus hoc solet efficere, nulla est; atque hoc est quod ait: Consignificat autem quamdam compositionem, quam sine compositis non est intelligere.112 Cum enim dico est, nihil significavi quid sit, aut non sit.113 Quod si faciam enuntiationem, componam necesse est, ut, homo est, aut, homo animal est.114 Quare si omnis eius vis in veri falsique enuntiatione ad compositionem refertur, cum praeter compositionem dicitur, quod in compositione designare potest, id praeter compositionem non designat, potest autem compositione facta verum falsumque in enuntiatione monstrare.115 Haec igitur sine compositis in verbo est, nullus valet advertere.116 Recte igitur dictum est consignificare quamdam compositionem, quae sine compositis intelligi non valeret.
Boethius HOME

bnf11127.10 bnf12949.194 bsb46504.14 csg820.14 ljs101.39 uldBPL25.11

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., , DE NOMINE. <<<     >>> DE ORATIONE.
monumenta.ch > Boethius > DE ORATIONE. > DE VERBO.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik