monumenta.ch > Boethius > DE NOMINE.
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., , DE SIGNIS. <<<     >>> DE VERBO.

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., DE NOMINE.

1 Nomen igitur est vox significativa secundum placitum sine tempore, cuius nulla pars est significativa, separata. 2 Omnis diffinitio genere et differentiis perficitur.3 Sumpsit ergo ad diffinitionem vocem esse nominis genus.4 Caetera vero quae exsecutus est, pro differentiis aggregavit.5 Est autem huius termini talis expositio: Nomen est, inquit, vox.6 Sed vocum aliae sunt quae significant, aliae quae nihil significant.7 Nomen autem significat id cuius nomen est.8 Nomen igitur est vox significativa.9 Vocum significativarum aliae sunt naturaliter, aliae non naturaliter.10 Naturaliter est vox significativa, ut ea quae dolores naturaliter monstrat aut gaudia.11 Non naturaliter vero significativae voces sunt, quas secundum positionem esse dicimus.12 Secundum positionem vero sunt, quas sibiipsi homines posuerunt, ut cum dixit aliquis: Primus qui rebus nomina condidit, haec substantia dicatur aurum, hic lapis, haec aqua, et alia similia.13 Tales igitur voces secundum positionem sunt.14 Et ita secundum positionem, quemadmodum ipsis hominibus placuit, a quibus nomina illa formata sunt.15 Huiusmodi ergo voces quae secundum positionem sunt, secundum ponentium placitum sunt.16 Sed nomen non naturaliter significat.17 Apud diversas enim gentes, diversa sunt nomina.18 Quae autem apud diversos diversa sunt, ea non sunt naturaliter, sed secundum placitum eorum qui posuerunt, positionemque ponentium.19 Alioqui si naturaliter essent, quemadmodum ea quae dulcia sunt apud Romanos, non eadem sunt apud Scythas amara, nec acida, sed apud ipsos quoque dulcia, et apud omnes gentes sunt eodem modo.20 Ita quoque omnia nomina si naturaliter essent, eisdem omnes homines uterentur.21 Quare quoniam nomina naturaliter non sunt, nec naturaliter significant, secundum placitum sunt, scilicet ponentium atque auctorum, et a quibus nomina ipsa rebus impressa sunt.22 Est ergo nomen vox significativa secundum placitum.23 Secundum placitum autem positionemque significantium vocum, aliae tempus secum ad significationem trahunt, aliae praeter tempus praedicantur.24 Tempus secum trahunt, ut est curro et lego, vel cucurri et legi, et quaecunque sunt verba.25 Omne enim verbum cum tempore est.26 Nomina vero sine tempore sunt.27 Cum enim dico: Socrates, vel Plato, vel albedo, vel aliquid huiusmodi, temporibus carent.28 Nomen ergo vox est significativa secundum placitum sine tempore.29 Vocum significativarum secundum placitum sine tempore, aliae sunt quarum partes aliquid extra significant, aliae quarum partes extra nihil designant.30 Haec namque vox, quae est, Socrates cum Platone aliisque discipulis, quae est oratio, et significativa est, et secundum placitum.31 Partes namque ipsius quae sunt nomina, secundum placitum sunt, et sine tempore.32 Nulla namque in ea ne imaginatio quidem temporis invenitur, sed habet hoc quod partes eius extra significant.33 Tota namque oratio est, Socrates cum Platone aliisque discipulis; sed eius pars Socrates, si a tota oratione disiuncta sit, significat aliquid.34 Nominis autem pars nihil extra significat; ipsius enim nominis quod est Socrates, quod disiunctum a tota connexione significat, partes nihil extra designant.35 Neque enim So, neque cra, neque tes, aliquid praeter totum nomen extra designant.36 Quare rectissime diffinitio constituta est: Nomen esse vocem secundum placitum designativam sine tempore, cuius partes nihil extra significant.37 Hoc autem propositis docet exemplis.38 In nomine enim quod est equiferus, ferus per se nihil significat, quemadmodum in oratione quae est equus ferus. 39 Si enim sit oratio quae dicat equus ferus, duas res significat; equum et ferum.40 Utrumque enim est, unum substantia, alterum quale.41 Qui vero dicit equiferus, unum nomen est, et ei unum quod significat subiectum est; quocirca unum quoque permistio ista significat; quod si unum significat tota permistio, pars inde separata nihil extra designat.42 In toto enim nomine quod est equiferus, consignificat quidem ferus, per se vero nihil significat; quod si per se id quod dicimus ferus aliquid significare; arbitremur, non iam erit pars nominis, sed ipsum erit integrum nomen, et habebit partes fe et rus.43 Quocirca, quoniam nominibus unum subiectum est, et unum significat totum nomen, vel si sit aequivocum, vel si non sit: canis enim cum sit aequivocum, semel totum latrabilem, secundo totum coelestem, et rursus totum marinum significat, quare quoniam quodlibet nomen unum aliquid significat totum, pars eius separata, et velut a tota compositione se iuncta, in qua unum aliquid consignificabat, nihil extra significat.44 Dat autem differentias simplicium nominum et compositorum.45 At vero non quemadmodum in simplicibus nominibus, sic se habet etiam in compositis.46 In illis enim nullo modo pars significativa est, in his autem vult quidem, sed nihil significat separata, ut in eo quod est, equiferus, ferus. 47 Simplicia, inquit, nominis partes, quoniam non constant ex aliis partibus, ne imaginatione quidem significationis aliquid produnt, ut in eo nomine quod est homo, neque ho, neque mo, quidquam significant, neque significare putantur, idcirco quoniam simplex nomen est.48 In his vero quae composita sunt, quoniam ex duobus significativis in unam significantiam rediguntur, vult quidem significare aliquid pars, sed nihil separata designat.49 In eo enim quod est equiferus, dat quidem imaginationem aliquam significationis, et putatur significare ferus.50 Hoc est enim quod dicit: vult quidem, sed nihil extra separatumque significat.51 Si enim hoc ipsum ferus ut pars nominis dicatur, dimidium nomen dicitur eius quod est equiferus, dimidium autem nomen nihil designat.52 Ergo id quod dicimus ferus, cum alia parte nominis quae est equi unum consignificat, id est equiferus, separatum etiam nihil extra designat.53 Quod si rursus ipsum nomen extrinsecus, non in alterius nominis parte ponatur, per se sibi significat velut nomen.54 Ergo non est similis in simplicibus nominibus compositisque partium consignificatio.55 Sed simplicium quidem nominum partes nec ipsae significant, nec significare putantur.56 Compositorum vero volunt quidem partes aliquid significare, et dant significationis imaginationem, et significare aliquid putantur, sed nullius separatim retinent significationem.57 Secundum placitum vero.58 Quoniam naturaliter nomen nullum est, sed quando fit nota. 59 Tunc enim significat nomen secundum placitum, quando fit nota alicuius rei, id est quando significat aliquam rem, ut scindapsus.60 Quandiu enim huic voci nihil subiectum est, scindapsus nomen non est.61 Nam nominis est significare subiectum, scindapsus autem subiectum non significat.62 Non igitur nomen est.63 Ac rursus est huius constituere subiectum, nominis autem significare subiectum est.64 Non enim nomen aliquid diceretur, nisi a subiecti significatione hoc traheret, praecipue cum nomen dicatur quasi notamen.65 Itaque cum scindapsus subiectum significat nomen est.66 Constat igitur nomen esse secundum placitum, sed tunc quando fit nota, id est quando aliquod subiectum significat.67 Nam designant et illitterati soni, ut ferarum, quorum nullus est nomen. 68 Dixerat superius in diffinitione, nomen esse secundum placitum, non natura.69 Hoc autem nunc diligentius monstrat dicens nihil esse nominum naturaliter.70 Atque ideo non illi sufficit ad diffinitionem quod est significativa vox, nisi illud quoque adderet quod secundum placitum vox significativa est.71 Alioqui multi illitterati soni significant, ut sibilus aliquid interdum significat.72 Ferarum quoque mutorumque animalium voces interdum aliqua significatione praeditas esse perspicimus.73 Quaedam enim vox canum iram significat, hinnitus quoque equorum saepe alterius equi consuetudinem quaerit.74 Sed haec naturaliter significant, atque ideo nomina sunt; quod igitur naturaliter significat, nomen non est.75 Atque haec hactenus.76 Nunc quemadmodum facta sit definitio videamus.77 Quod dixit nomen esse vocem, traxit a genere definitionem.78 Quod significativam esse consequenter apposuit, nomen ab non significantibus vocibus separavit.79 Quod secundum placitum, a naturaliter significantibus vocibus natura nominis divisa est.80 Quod sine tempore, ad verborum discrepantiam respicit.81 Quod eius nullam partem extra significare propositum est, idcirco dictum est ut nomen ab orationibus distare videretur.82 Hactenus quidem de tota nominis definitione tractatum est, et quibus differentiis ab aliis vocibus distare possit nomen explicitum est.83 Nunc autem quae videntur in definitionem nominis incurrere, an nomina sint, diligentius quaerit.84 Non homo vero non est nomen.85 At vero nec positum est nomen quo illud oporteat appellare.86 Nam neque oratio, neque negatio est, sed sit nomen infinitum, quoniam similiter in quolibet est, et quod est, et quod non est. 87 Nunc disserit qualia esse arbitrari oportet, quae cum sub definitione nominis quidem cadant, integra tamen nomina non esse videantur.88 Unde fit ut his diligentissime distributis, integerrima nominis definitio concludatur.89 Hoc enim quod dicimus non homo quid sit, ambigitur.90 Oratio enim non est.91 Omnis enim oratio verbis nominibusque coniungitur.92 Hoc autem quod dicimus non homo, duabus quidem partibus constat, sed unum in se retinet nomen, verbum vero non habet.93 Negativa enim particula, quae est non, neque nomen est neque verbum.94 Rursus negatio non est.95 Omnis enim negatio verum falsumve significat.96 Non homo vero quod dicimus, neque verum est neque falsum.97 Nisi enim (ut supra ait) aliquid quod sit proximum ad id quod est esse addatur, nulla veritatis aut falsitatis ratio in qualibet orationis partium compositione perficitur.98 At vero non homo nomen non est.99 Omne enim nomen unam rem significat definitam, ut cum dicimus homo, substantiam significat nec quamlibet, sed rationalem atque mortalem.100 Eodem modo et caetera nomina.101 Qui vero dicit non homo, hominem quidem tollit.102 Quid autem illa significatione velit ostendere, non definit, potest enim quod homo non est, et equus esse, et canis, et lapis, et caetera quaecunque homo non fuerint.103 Quare quoniam id quod definite significare potest, aufert in eo negativa particula, quid vero significare debeat, definite non dicit, sed multa atque infinita unusquisque auditor intelligit.104 Dicatur, inquit, nomen infinitum.105 Hoc enim quod dicimus non homo, tam multa significat quam multa sunt quae a definitione hominis disiunguntur.106 Sed hoc Aristoteles vocabulum, cum infinitum nomen vocaret, primus invenit.107 Apud antiquiores enim ista quidem erat dubitatio, sed huic differentiae qua differt nomen definitum ab huiusmodi nomine quod cum negatione proponitur, impressum vocabulum non erat, quod ipse testatur dicens: At vero nec positum est nomen quo illud oporteat appellari.108 Nullus enim posuit vocabulum quo oporteat appellari id quod dicimus, non homo; sed Aristoteles perspicaciter infinitum nomen huiusmodi praedicamentum censuit appellari.109 Catonis autem vel Catoni, et quaecunque talia sunt, non sunt nomina, sed casus nominis. 110 Omnis, inquit, casus alterius casus est.111 Itaque fit ut quicunque casus sit alterius inflexio videatur.112 Ergo quod dicimus huius Catonis, vel huic Catoni, vel alia huiusmodi, casus nominum sunt.113 Unde fit ut hi casus inflexiones quoque dicantur, sed omnis inflexio alicuius inflexio est.114 Quod autem inflectitur, ab eo quod ipsa inflexio fit prius est, quare cum id quod dicimus Cato nomen sit, et sit primum, distat ab inflexionibus suis.115 Inflexio autem nominativi genitivus est, et caeteri.116 Nullus enim dixerit recte nominativum casum esse.117 Si enim id quod dicimus Cato alicuius casus sit, cuius casus esse possit, oportet ostendi, sed ante id quod dicimus Cato, nullus praedicatur casus: igitur quoniam Cato nomen nullius inflexionis est, nec omnino casus est.118 Caeteri autem casus qui dicuntur nominativi inflexione formantur, Catonis, et Catoni, et Catonem; quare si distant ea quae ab inflexione nascuntur ab his quae inflectuntur, distant quoque hi qui omnes casus, qui sunt Catonis, Catoni, Catonem, ab eo quod est Cato, id est a nomine principali: sed hic Cato nomen est, casus igitur nomina non sunt.119 Aliud enim est ipse casus, aliud cuius est casus.120 Quocirca si nominis haec omnia casus sunt, haec nomina non sunt.121 Atque ideo prudenter veteres omnes casus genitivum, dativum, accusativum, vocativum, ablativum, suis diversisque nominibus vocaverunt.122 Primum vero alias rectum, quasi a nullo inflexum, alias nominis ipsius vocabulo nominativum dixerunt.123 Quare nunc hoc Aristoteles exsequitur, qui casus nominum videantur non esse nomina, sed tantum nominum inflexiones, id est casus.124 Ratio autem eius in aliis quidem eadem est, sed differt.125 Quoniam cum est, vel fuit, vel erit, adiunctum, neque verum neque falsum est; nomen vero semper, ut Catonis est, vel non est, nondum enim aliquid verum dicit aut falsum. 126 Ratio, inquit, id est definitio nominis et casus nominis, eadem est, nam sicut nomen vox significativa est secundum placitum sine tempore, ut eius pars nulla extra significet, sic etiam casus.127 Nam vox est et secundum placitum designativa, et cuius separatae partes nihil extra designant.128 Ergo eadem diffinitio ratioque nominis est et casus nominis, sed his una additur differentia, quod omne nomen cum eo quod dicitur est, aut non est coniunctum, aut affirmativam enuntiationem facit, aut negativam, ut Socrates est, vel Socrates non est.129 Hic enim quoniam veritas aut falsitas incidit, enuntiationem esse necesse est; in casibus vero quamvis addas est, aut non est, nulla inde affirmatio neque negatio fit.130 Neque enim in hos ulla veritas aut falsitas cadit.131 Si quis enim dicat, Socratis est, Socratis non est, vel Catonis est, Catonis non est, quid sit vel non sit non apponens, cum simplici casu, est, aut non est, iungens, imperfectam faciet orationem a falsitate ac veritate disiunctam.132 Quare nulla enuntiatio est.133 Ergo differt nomen a casu, quod nomen quidem cum est, aut non est iunctum, vel verum vel falsum facit.134 Casus vero neque verum dicit neque mentitur.135 Etenim nullo alio addito trunca est atque imperfecta sententia; sed quorsum istuc? ut definitio scilicet nominis integerrima compleretur.136 Etenim iam nunc definitio nominis hoc modo est: Nomen est vox significativa, secundum placitum, sine tempore, cuius nulla pars significativa est separata, definitum aliquid significans, cum est aut non est iuncta faciens enuntiationem.137 Sed de nomine hactenus.138 Nunc verbum diligentissima definitione determinat.
Boethius HOME

bnf11127.8 bnf12949.194 bsb46504.11 csg820.10 ljs101.29 uldBPL25.10

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., , DE SIGNIS. <<<     >>> DE VERBO.
monumenta.ch > Boethius > DE NOMINE.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik