monumenta.ch > Boethius > DE SIGNIS.
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., , . . . <<< >>> DE NOMINE.
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., DE SIGNIS.
1 Primum oportet constituere quid sit nomen, et quid verbum, postea quid est negatio, et affirmatio, et enuntiatio, et oratio. 2 In principio, inquit, huius sermonis de enuntiatione instituitur, constituere, id est definire, oportet quid nomen sit, quid verbum.3 Haec enim (ut dictum est) omnem coniungere orationem valent.4 Quae oratio genus est aliarum orationum.5 Sunt enim principales quinque orationum differentiae: Est autem prima oratio deprecativa, ut: Iupiter omnipotens precibus si flecteris ullis.6 Secunda imperativa, ut: Suggere tela mihi.7 Tertia interrogativa, ut: Quo te, Moeri, pedes? Quarta vocativa, ut: Huc ades, o Meliboee? Quinta enuntiativa, in qua verum inesse falsumque perspicitur.8 Huius autem duae sunt species, una affirmatio, altera negatio.9 Affirmatio est, ut: Homo animal est.10 Negatio, ut: Homo animal non est.11 Ergo orationem verba nominaque constituunt.12 Enuntiationis autem oratio genus est.13 Enuntiatio vero affirmationis et negationis.14 Quare elementa quaedam sunt quae coniungunt orationem, nomina et verba, et de his disputat primum, dehinc propositionis duas ultimas species sumit, et dicit se de affirmatione et negatione dicturum.15 Post has harum genus proponit, id est enuntiationem.16 Ultimum vero, quod horum maximum est, orationem.17 Est vero quodammodo conversus ordo ab speciebus usque ad earum genera prima perveniens.18 Proponendo enim ab affirmatione et negatione ad enuntiationem, quod est genus, ascensum est.19 Ab enuntiatione ad enuntiationis genus, quod est oratio, propositionem operis levavit, diverso tamen modo de cunctis disputat.20 Prius enim de oratione, post de enuntiatione, deinde de affirmatione, postremo de diffinitione negationis edisserit, converso scilicet ordine.21 Sed hoc posterius liquebit.22 Quod autem prius negationem, postea proposuit affirmationem, nihil interest, cum omnes species aequeve sibimet sint, et uni generi aequaliter supponantur.23 Quocirca si affirmatio et negatio enuntiationis species sunt, rectum est quamlibet earum prius indiscrete proponere.24 Quemadmodum autem affirmatio et negatio species enuntiationis sint, et haec earum genus, secunda editione monstrandum est.25 Sunt ergo ea quae sunt in voce, earum quae sunt in anima passionum, notae, et ea quae scribuntur, eorum quae sunt in voce.26 Ac quemadmodum nec litterae eaedem omnibus, sic nec eaedem voces.27 Quorum autem hae primo notae, eaedem omnibus passiones animae sunt, et quorum hae similitudines, res iam eaedem.28 De his itaque dictum est in his quae dicta sunt de anima.29 Alterius est enim negotii. 30 Quoniam nomen et verbum in definitionibus suis, significativa paulo post propositurus est, primum explicat quorum sint significativa quaecunque significant, id est, quae designent ipsum nomen et verbum.31 Tota autem ratio sensus huiusmodi est: Tria sunt ex quibus omnis collocutio disputatioque perficitur, res, intellectus, voces.32 Res sunt quas animi ratione percipimus, intellectuque discernimus.33 Intellectus vero quibus res ipsas addiscimus.34 Voces quibus id quod intellectu capimus, significamus.35 Praeter haec autem tria est aliud quiddam quod significat voces, hae sunt litterae, harum enim scriptio vocum significatio est.36 Cum rigitur haec sint quatuor, res, intellectus,, vox littera; rem concipit intellectus, intellectum vero voces designant, ipsas vero voces litterae significant.37 Intellectus vero animae quaedam passio est.38 Nisi enim quamdam similitudinem rei quam quis intelligit in animae ratione patiatur, nullus est intellectus.39 Cum enim video orbem vel quadratum, figuram eius mente concipio, et eius mihi similitudo in animae ratione formatur, patiturque anima rei intellectae similitudinem, unde fit ut intellectus, et similitudo sit rei, et animae passio.40 Horum autem rursus quatuor, duae sunt naturales, duae secundum hominum positionem.41 Voces namque et litterae secundum hominum positionem sunt.42 Intellectus autem et res naturaliter.43 Hoc illo approbatur, quod apud diversas gentes diversis vocibus utuntur et litteris.44 Idcirco quoniam ipsi sibi voces, quibus uterentur, et litteras quibus scriberent, composuerunt.45 Intellectus autem et res nullus posuit, sed naturaliter sunt.46 Neque enim quod apud Romanos est equus, apud barbaros cervus est, sed apud diversas gentes eadem rerum natura est.47 Praeterea neque quod nos intelligimus esse equum, canem barbari putant.48 Sed eadem apud diversissimas gentes substantiarum intellectuumque ratio est constituta.49 Quare duae harum sunt secundum hominum positionem, id est voces et litterae, duae secundum naturam, res et intellectus.50 Nunc ergo hoc dicit, quoniam voces quidem significant intellectum, ipsas etiam voces litterae significant.51 Sunt autem intellectus animae passiones, et voces quidem et litterae naturales non sunt.52 Quemadmodum enim vox non eadem apud omnes gentes, ita nec litterae.53 Sed intellectus et res easdem apud omnes quamlibet diversissimas gentes invenies.54 Atque hoc est quod ait: Sunt ergo ea quae sunt in voce, earum quae sunt in anima passionum notae, id est, ipsae, inquit, voces intellectus qui sunt animae passiones significant, eorumque sunt significativae; ergo ea quae sunt in voce significant illas, et earum sunt notae quae sunt animae passiones.55 Animae autem passiones intellectus sunt.56 Igitur ea quae sunt in voce, intellectuum qui sunt in anima passiones, notae sunt eosque significant.57 Quoniam his, id est vocibus, omnis significatur intelligentia mentisque conceptio.58 At vero quod addidit: Et ea quae scribuntur, eorum quae sunt in voce, tantumdem valet quantum si diceret: Notae sunt litterae quae scribuntur verborum et nominum quae sunt in voce.59 Monstravit igitur voces intellectuum esse significativas, et litteras vocum; nunc de eorum natura pertractat, dicens: Et quemadmodum nec litterae omnibus eaedem, sic nec eaedem voces.60 Hoc ad monstrandum valet voces et litteras positione constitui, non natura.61 Etenim diversae apud diversos sunt voces et litterae, et quemadmodum litterae eaedem apud omnes homines non inveniuntur, ita quoque nec voces.62 Quare hae secundum positionem sunt, quod ipse reticuit velut planum.63 Manifestum enim est, quod per gentes singulas permutatur, hoc non natura constitutum esse, sed positione.64 Quod vero addidit: Quorum autem hae primum notae sunt, eaedem omnibus passiones animae sunt, et quorum hae similitudines, res etiam eaedem, ad hoc pertinet, ut naturales esse res intellectusque declaret. Idem namque (ut dictum est) intellectus passiones animae sunt, rerum vero similitudines.65 Ergo nunc quidem hoc dicit: Quorum hae, id est voces, de quibus supra dixerat, notae sunt, eaedem sunt animae passiones, et ut nec litterae sunt eaedem, sic nec eaedem voces.66 Quorum ergo hae voces significativae sunt, id est passionum animae, hae sunt apud omnes eaedem significant autem voces illa quae sunt intellectus: intellectus igitur animae passio est, apud omnes homines non diversa.67 Ergo naturalis apud omnes homines est animi conceptio atque animae passio.68 Quorum sunt notae ea quae versantur in vocibus.69 Docet autem et res quarum sunt similitudines intellectus et animae passiones, esse non positione, sed naturaliter constitutas.70 Idcirco quod hae res quarum similitudines sunt intellectus, qui intellectus animae passiones sunt, apud omnes eaedem sunt.71 Hoc est enim quod ait, Et quorum hae similitudines, scilicet animae passiones, quae sunt similitudines rerum, res etiam eaedem.72 Ac si diceret: Quorum intellectus sunt similitudines.73 Qui intellectus animae passiones sunt, id est res apud omnes eaedem sunt.74 Quod autem ita posuit: Quorum autem hae primum notae, hoc sentit: de vocibus enim dicit, quoniam quorum voces primum notae sunt, apud omnes eaedem sunt animae passiones.75 Vox enim etiam intellectum rei significat, et ipsam rem.76 Ut cum dico lapis, et intellectum lapides et ipsum lapidem, id est ipsam substantiam designat.77 Sed prius intellectum, secundo vero loco rem significat.78 Ergo non omnia quae vox significat passiones animae sunt, sed illa sola quae prima; primo enim significatur intellectus, secundo vero loco res.79 Sed intellectus passiones animae sunt; quorum ergo primum notae sunt voces, eaedem sunt apud omnes homines animae passiones.80 Est alia quoque scriptura hoc modo se habens: Quorum autem hae primum notae, hae omnibus passiones animae sunt, et quorum hae similitudines, res etiam hae.81 Quod si ita scriptum est, hoc dicere videtur: Ostendit enim quorum sint notae voces, et quorum sint rursus animae passiones; tanquam si diceret: Voces quod significant, et quorum notae sunt, illae sunt animae passiones, et rursus quorum similitudines sunt hae quae sunt animae passiones, hae sunt res; tanquam rursus si diceret: Quorum sunt similitudines ea quae in intellectibus atque animae passionibus sunt, illae res sunt.82 Sed de his disputationes trahere longius non vult.83 Ait enim: De his quidem dictum est, in his quae sunt dicta de anima.84 Alterius est enim negotii.85 Etenim aliud est principaliter de intellectibus animae disputare, aliud tantum sibi ad disputationem sumere, quantum ad logicae possit pertinere peritiam.86 Quare alterius negotii est principaliter de animae passionibus disputare.87 Est autem, quemadmodum in anima, aliquoties quidem intellectus sine vero vel falso, aliquoties autem cui iam necesse est horum alterum inesse, sic etiam in voce.88 Circa compositionem enim et divisionem est falsitas et veritas. 89 De enuntiatione dicturus in qua veritas et falsitas invenitur, recte prius monstrare proponit, in qua prolatione vocum horum alterum, id est aut veritas aut falsitas inveniri queat.90 Sed omnis vox animi sensa significat, quare ex animi intellectibus quidquid evenerit vocibus indicatur.91 Ergo nunc hoc dicit: Similitudo est, inquit, quaedam inter se intellectuum atque vocum: quemadmodum enim sunt quaedam simplicia quae ratione animi concipiuntur, et constituuntur intelligentia mentis, in quibus neque veritas ulla, neque falsitas invenitur, ita quoque in vocibus est.92 Simplex enim intellectus, ut, verbi gratia, hominis vel equi, neque falsitatem ullam retinet neque veritatem; cum enim intelligo simpliciter hominem et substantiam ipsam, nihil veri vel falsi in cogitatione retineo.93 Quod si cursum rursus animi cogitatione perspexero, cogitatio ipsa, quoniam simplicis rei tenet intuitum, veritate et falsitate seclusa est.94 Sed quando cursum et hominem iunxero, et ex his aliquid intelligentia mea fecero, id quoque si voce proferam, huiusmodi erit: Homo currit.95 Tunc ex hac substantiae et accidentis compositione et coniunctione huiusmodi intellectus fit, in quo vel falsitas possit esse vel veritas.96 Ergo quemadmodum in intellectu sunt quaedam aliquoties simplicia vero falsoque carentia, aliquoties autem cum iam necesse est aut veritatem inesse intellectui aut falsitatem, sic est etiam in voce.97 Nam si simplicem intellectum vero falsoque carentem vox praeferat, ipsa quoque vox a veritate et falsitate relinquitur.98 Quod si huiusmodi proferat intellectum, qui in se verum falsumve contineat, ipsa quoque veri falsique retinet significationem.99 Docuit autem per hoc quod ait: Circa compositionem enim et divisionem est veritas falsitasque, in qua prolatione vocis enuntiationes possumus invenire.100 Quoties enim substantiam cum accidente coniungimus atque componimus, vel intellectum intellectui copulamus, ut fieri propositio possit in cogitatione, tunc fit idem in voce.101 Et est nunc affirmatio, ut: Homo currit.102 Hominem quippe cursumque composuit atque coniunxit, et inde affirmatio nata est veritatem continens vel mendacium.103 Nunc vero negatio, si huic adverbium negativum non iunxero, et substantiam ab accidente divisero atque disiunxero, ut est: Homo non currit, id non quod est adverbium negativum, hominem a cursu divisit atque disiunxit, factaque est inde negatio rursus veritatem falsitatemve significans.104 Recte igitur dictum est circa compositionem quod est affirmatio, vel divisionem quod est negatio, veritatis falsitatisque constare naturam.105 Nomina igitur ipsa et verba consimilia sunt, sine compositione vel divisione intellectui, ut homo, vel album, quando non additur aliquid, neque enim verum aut falsum est. 106 Nunc quid sit intellectus sine vero vel falso continuata oratione prosequitur.107 Ea enim, inquit, quae simplicia dicuntur, similia sunt simplicibus intellectibus, qui sine ulla compositione vel divisione, animi puro capiuntur intuitu.108 Cum enim homo vel album, ipsa quidem simplicia sint, et significent aliquid, nihil tamen neque verum neque falsum designant.109 Omne enim simplex nomen vel verbum a veritate et falsitate secluditur. Atque ideo (quoniam ut dictum est) quaecunque sunt in vocibus, significant animae passiones, simplices voces, et sine compositione vel divisione, similes sunt his intellectibus quos sine compositione et divisione simplex intelligentia concipit.110 In his enim atque in huiusmodi nulla neque veritas, neque falsitas invenitur; nisi enim aliquid addatur, ut id quod simplex intelligis, vel per se constituas esse, vel ei aliquid secundum esse coniungas, in his veritas et falsitas non erit.111 Cum enim simpliciter dico homo, si non aliquid addidero, ut verbum Est, et fiat huiusmodi compositio: Homo est, vel huiusmodi aliquid, ut: Homo vivit, quod idem valet, tanquam si dicam: Homo vivens est; ergo nisi aliquid huiusmodi fuerit adiunctum, quod intellectam rem vel per se esse constituat, ut: Homo est, cum dico, per se hominem esse designavi, vel iuncto accidente tale aliquid apponatur, quod idem ei quod est esse significet, ut est: Homo vivit.112 Vita enim homini iuncta est, et vivit idem significat quod vivens est, nulla veritas nec falsitas valet intelligi.113 Hoc autem convenientissimo monstrat exemplo.114 Signum autem huius est, etenim hircocervus significat quidem aliquid, sed quod nondum verum vel falsum, si non esse, vel non esse, addatur, vel simpliciter, vel secundum tempus. 115 Magnam vim habet exempli huius subtilitas.116 Non enim sola illa nomina vel verba falsitate ac mendacio separata sunt, quaecunque simplicia sunt, sed etiam illa quaecunque sunt composita, si sint dicta simpliciter.117 Hircocervus enim compositum nomen est, significans hircum et cervum.118 Sed nisi aut esse aut non esse addatur, ut dicamus hircocervus est, vel hircocervus non est, nullus inde veri falsive intellectus poterit provenire.119 Ipsum enim quanquam sit compositum, tamen simpliciter dictum, veritati vel falsitati proximum non est.120 Si quis enim dicat tantum hircocervus, nihil enuntiat.121 Quod si nihil enuntiat praeter veritatem falsitatemque, quoddam compositum designans nomen auditor intelligit.122 Quod vero ait vel simpliciter vel secundum tempus, ad hoc valet, ne putaremus tunc fieri solum de nomine enuntiationem.123 Cum ei praesens tempus adiicitur, ut cum dicimus: Hircocervus est, vel hircocervus non est, in his iam veritas est aut falsitas.124 Sed non solum si praesens tempus designet propositio, sed etiam si praeteritum, ut si quis dicat: Hircocervus fuit; vel futurum, ut si quis dicat: Hircocervus erit, enuntiationem facit.125 Ergo hoc est quod ait vel simpliciter vel secundum tempus, huiusmodi enim simpliciter facta enuntiatio secundum praesens est.126 Etenim quod praesens dicimus, tempus non est, sed confinium temporum.127 Tempus autem est aut futurum aut praeteritum; ergo non potest in eo quod est hircocervus veritas aut falsitas inveniri, nisi ei aut esse aut non esse addatur, vel praesens significans, quod est simpliciter, vel tempus quod est praeteritum aut futurum.128 Si quis enim sic dicat: Hircocervus est, simpliciter dixit, id est secundum praesens.129 Si quis autem, Hircocervus erit vel fuit, secundum tempus, futurum scilicet et praeteritum.130 Haec igitur quae erant utilia praelocutus, ad definitionem nominis, disputationis cursu accedit.
Boethius HOME
bnf11127.5 bnf12949.194 bsb46504.8 csg820.4 ljs101.12 uldBPL25.8
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., , . . . <<< >>> DE NOMINE.
monumenta.ch > Boethius > DE SIGNIS.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik