monumenta.ch > Boethius > . . .
>>> Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., DE SIGNIS.

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., . . .

1 Magna quidem libri huius apud Peripateticam sectam probatur auctoritas.2 Hic namque Aristoteles simplicium propositionum naturam diligenter examinat, sed eius series scrupulosa impeditur semita, et sublimibus pressa sententiis, aditum intelligentiae facilem non relinquit.3 Quocirca nos libri huius enodationem duplici commentatione supplevimus, et quantum simplices quidem intellectus sententiarum oratio brevis obscuraque complectitur, tantum hac operis huius tractatione digressimus.4 Quod vero altius acumen considerationis exposcit, secundae series editionis expediet.5 Nunc a me tantum lector exspectet quantum pedetentim minutatimque secundum orationis ordinem textumque sermonis id quod angustia brevitatis latet intelligat.6 Et prius quae sit huius operis intentio breviter demonstrandum est.7 Inscribitur etenim Graece liber hic Περὶ ἑρμενείας, quod Latine de interpretatione significat.8 Quid ergo sit interpretatio paucis absolvam.9 Interpretatio est vox significativa per seipsam aliquid significans.10 Sive enim nomen sit, quod per se significet, ut est homo.11 Sive verbum, ut est curro.12 Sive quod grammatici participium vocant.13 Sive pronomen.14 Sive ex his iuncta oratio, ut est, Homo currit.15 Sive quolibet alio modo, vel nomen, vel verbum, vel ex his oratio iuncta, per se aliquid significet, interpretatio nominatur.16 Quare cum sint quaedam in orationis partibus quae per se nihil significant, aliis tamen iunctae designant, ut sunt coniunctiones vel praepositiones, haec interpretationes esse non dicimus.17 Interpretatio enim sive simplex est, ut nomen et verbum, sive composita, ut ex his iuncta copulataque oratio, vel per seipsam significare debet, si simplex est, vel ex his quae per se significant iuncta esse, si composita est.18 Quare interpretatio est vox aliquid per seipsam significans.19 Sed quoniam verba nominaque interpretationes sunt, oratio quoque omnis quae ex significantibus per se praedicamentis iungitur interpretatio nuncupatur, et quoniam plurimae sunt interpretationes, inter quas illa quoque est oratio, in qua verum falsumve inveniri potest, id est enuntiativa, de qua hoc in libro tractandum est, idcirco Aristoteles de communi nomine et continenti, libro titulum inscripsit.20 Interpretatio namque est nomen et verbum, et interpretatio etiam est huiusmodi: Omnis homo animal est.21 Sed in hac verum falsumque auditor intelligit.22 Haec enim oratio quae dicit omnis homo animal est, vera vel falsa est.23 Interpretatio quoque est etiam huiusmodi oratio: Da mihi codicem.24 In qua verum falsumque nullus inveniat.25 Etenim da mihi codicem, neque verum esse poterit neque falsum.26 Quocirca quoniam de his solis orationibus in quibus verum falsumque reperitur, quas enuntiationes, et propositiones vocamus, quae interpretationes sunt, disputaturus est, quoniamque de nominibus illis verbisque dicendum est, quid sint, quamve vim in significatione retineant, recte librum de interpretatione signavit.27 Nec nos hoc turbet, quod sunt quaedam interpretationes de quibus in hoc libro non tractet.28 Tanquam enim si quis de homine disputans, titulum operis de animali posuisset, quanquam non de omni animali, tamen quoniam de aliquo disputaturus esset, recte de animali libro nomen imponeret.29 Ita nunc licet non de omni interpretatione pertractet, tamen quoniam de una quae est enuntiatio, et de nominibus et verbis, quae interpretationes simplices sunt, dicendum erat, de communi et generali vocabulum libro de interpretatione imposuit.30 Est autem intentio libri huius de simplici enuntiativa oratione disserere.31 Simplex autem enuntiativa oratio est, in qua cum verum falsumve sit, illud tamen est ut sine coniunctione totus orationis ordo proponatur, ut est: Homo est, homo animal est, homo currit, homo pavidus currit.32 Hae enim propositiones sine coniunctione propositae sunt, et hae dicuntur praedicativae, quae sunt cum nomine et verbo.33 Illa vero quae sunt huiusmodi: Si sol est super terram dies est, duplices atque hypotheticae, nec non etiam conditionales vocantur.34 Ponitur enim si hoc sit, hoc esse, id est, si sol est, esse diem.35 Quare hae simplices non sunt, sol est enim, et dies est, duae propositiones sunt, quas una coniunctio si, copulat atque componit.36 Sed de his nullus hoc libro tractatus habebitur.37 Quare quoniam de simplicibus enuntiativis orationibus tractaturus est, id est de simplici affirmatione et simplici negatione, quoniamque affirmationes et negationes verbis ac nominibus coniunguntur, ut in ea quae est: Homo currit, affirmatione, est homo nomen, currit verbum.38 Et rursum: Homo non currit, negatio eodem nomine verboque coniungitur.39 Recte prius de simplici affirmatione et de simplici negatione, omninoque de enuntiatione simplici disputaturus est.40 Quoniam omnis enuntiatio simplex, verbis nominibusque coniungitur, primam disputationem de nominibus et verbis instituit.41 His enim prius ad scientiam venientibus, tota facillime natura orationis aperitur.42 De quibus autem ei in toto dicendum est libro, inchoans ipse sic proponit.
Boethius HOME

bnf11127.107 bnf12949.147 bsb46504.255

>>> Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Minor, LIBER PRIMUS., DE SIGNIS.
monumenta.ch > Boethius > . . .

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik