monumenta.ch > Boethius > 1 > 2
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 6, PRAEFATIO. <<<
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 6, QUAE MAGIS APTAE ENUNTIATIONES CONTRARIAE DICANTUR.
1 Utrum autem contraria sit affirmatio negationi, an affirmatio affirmationi, et oratio orationi, ut quae dicit, quoniam omnis homo iustus est, ei quae est, nullus homo iustus est, en omnis homo iustus est, ei quae est, omnis homo iniustus est, ut Callias iustus est, Callias iustus non est, Callias iniustus est, quaenam harum contraria est?3 Post propositionum consequentias pertractatas et eas subtili inquisitione dispositas, illud exoritur inquirendum, quod magnam utilitatem ita praefert, ut quantum in eo utilitatis sit, prima quoque fronte legentium mentibus ingeratur. Nam cum sit manifestum quoniam affirmationem opposita negatio semper oppugnet, maximeque perimat universalem affirmationem universalis negatio, quoniamque non ignoratur quod affirmatio privatoria quae contrarium affirmat ipsius quoque contrarii perimat propositionem, quaeritur quae magis perimat magisque oppugnet affirmativam, utrumne ea quae universalis negatio est, an ea quae contrarii, vel privationis affirmatio.4 Sit enim positum hanc esse affirmationem, quae proponit: omnis homo iustus est. Hanc ergo duae perimunt propositiones, et universalis scilicet negatio quae dicit, quoniam nullus homo iustus est, et ea quae privationem iustitiae praedicat affirmando, ea scilicet quae dicit: omnis homo iniustus est. Affirmatio igitur quae proponit, omnis homo iustus est, perimitur et a negatione propria universali quae dicit, nullus homo iustus est, et ab affirmatione privatoria quae proponit, omnis homo iniustus est.5 Cum igitur ab utrisque perimatur, quae autem perimitur, ei quae eam perimit videtur esse contraria; quoniamque, ut dictum est, a duabus perimitur, et duae unius contrariae esse non possunt quae duarum propositionum quas supra memoravimus, id est negationis universalis et privatoriae affirmativae, contraria sit universali affirmationi superius comprehensae quaerendum est.6 In qua re quam sit utilis quaestio nullus ignorat, qui cogitat, quia nisi hoc ab Aristotele quaesitum enodatumque esset, magna foret dubitatio an illud reciperetur, ut duo unius possent esse contraria, quod manifeste fieri non potest. Nam cum duo unam rem perimant, quis esset qui dubitaret aut unam rem duabus opponi, aut, duabus unam rem perimentibus, quaeri oportere quae magis earum videretur contraria?7 Contrarias autem dicimus, non secundum eum modum quem Aristoteles in Praedicamentis explicuit, sed tantum ad id quod res rem vel propositio perimit propositionem, ut quasi hoc modo quaeratur. Affirmatio universalis secundum quam magis perimitur, utrumne secundum eam quae universalis est negatio, aut secundum eam quae vel privationem praedicat vel quodlibet aliud, quod ex ipsa oppositione vim contrarii repraesentet?8 Unde etiam illud latere non oportet, universale esse dubium inter universalem affirmationem privatoriam, et universalem negationem, quae esset opposita contrariae. Supra enim iam dictum est affirmationi universali negationem universalem esse contrariam. Sed hic, ut dictum est, non hoc dicitur, sed illud potius quae magis perimat rem.9 Nam quae magis perimit ea propemodum videbitur esse magis contraria. Atque ideo non solum de universalibus proposuit, sed ne suspicaretur quis quod illam contrarietatem diceret quam vel in Praedicamentis locutus est, vel rursus supra cum de universali affirmatione et negatione loqueretur, de particularibus adiecit, quibus non erant contrariae affirmatio et negatio. Nam si recte superius comprehensa meminimus, affirmatio universalis et negatio universalis contrariae esse dicebantur.10 Nec solum hoc, sed etiam secundum iustum et iniustum constituit quaestionem, quod habitus et privatio potius est quam ulla contrarietas. Quare, ut diximus, intelligendum est esse nunc in quaestione, quae propositio quam propositionem proxime efficaciusque destruat ac perimat; huius inquirendae rei ratio existet hoc modo.11 Nam si ea quae sunt in voce sequuntur ea quae sunt in anima, illic autem contraria est opinio contrarii, ut omnis homo iustus est, ei quae est, omnis homo iniustus, etiam in his quae sunt in voce affirmationibus, necesse est similiter sese habere. Quod si neque illic contrarii opinatio contraria est, nec affirmatio affirmationi contraria erit, sed ea quae est dicta negatio.12 Quare considerandum est quae opinatio vera, falsae opinationi contraria sit, utrum negationis, an certe ea quae contrariorum esse opinatur. Dico autem hoc modo: Est quaedam opinatio vera boni, quoniam bonum est; alia vero falsa, quoniam bonum non est; alia quod malum est: quaenam ergo harum contraria est verae?13 Et si est una secundum quam contraria?14 Haec est investigatio? quae magis sit universali affirmationi contraria, utrumne privatoria universalis affirmatio, an universalis negatio. Hinc sumitur quod omnis fere proprietas, quam in vocibus necesse evenire est, ex opinionibus venit quas voces ipsae significant. Quod igitur quaerendum in vocibus est, hoc prius est in opinionibus perspiciendum. Neque enim fieri potest ut cum vocum significationes ex opinionibus veniant, quas scilicet voces ipsae significant, non prius proprietates vocum in opinionibus reperiantur.15 Requirendum igitur est quemadmodum se ista in opinionibus posita habeantur, quod in his fuerit repertum, ad voces rationabiliter transferatur. Quaeratur igitur prius in opinionibus hoc modo: Si opinio privatoria universalis affirmationis magis est contraria opinioni simplicis universalis affirmationis quam opinio universalis negationis, manifestum est quoniam privatoria universalis affirmatio magis perimit universalem simplicem affirmationem, quam universalis negatio. Quod si illud magis non repererit, sed quod opinio universalis negationis opinionem universalis affirmationis magis perimat potius quam opinio privatoriae affirmationis, constat quod universalis negatio magis contraria est universali affirmationi potius quam privatoria affirmatio.16 Hoc autem ut inveniatur, ita faciendum est: ponatur opinio quaedam vera; contra eam duae falsae, quarum una affirmatio sit privatoria, altera universalis negatio. De duabus igitur falsis quam mendaciorem ratio invenit, eam dicimus verae opinioni magis esse contrariam. Sint igitur tres opiniones, una vera, duae falsae: et sit quidem vera haec quae id quod bonum est, bonum esse arbitratur, ea scilicet quam dicit Aristoteles opinionem esse boni quoniam bonum est; falsa vero una quae quod bonum est, bonum non esse dicit, ea est quam dicit Aristoteles falsa boni, quoniam non bonum.17 Reliqua quae id quod bonum est, malum esse arbitratur, ea est quae ab Aristotele dicta est opinio boni quoniam malum est. Ex his igitur tribus, una vera, duabus falsis, quaerendum est quae magis sit contraria verae; sed quia contingit saepe et negationem et privationem unum significare in his praesertim contrariis in quibus nulla medietas invenitur, addit: Et si est una, secundum quam contraria?18 Hoc autem huiusmodi est: in his contrariis in quibus nulla medietas est, idem negatio valet quod etiam privatio. In his vero in quibus est quaedam medietas, affirmatio privatoria et negatio non eiusdem significationis sunt. Age enim sint huiusmodi contraria quae sint immediata, genitum esse et ingenitum esse. In contrariis igitur immedietas idem privatoria affirmatio quod negatio valet.19 In his autem quae medietatem habent non idem. Neque enim aequum est dicere quemlibet illum esse malum, et rursus non esse bonum. Nam cum bonum negatur, potest aliquid medium audientis animus suspicari. Cum vero malum ponitur, tota audientis suspicatio in contrarium reiecta est. Atque ideo non idem significant, sed quia saepe (ut dictum est) privatio vel contrarietas negationi consentit, quoties tales quaedam propositiones reperiuntur, in quibus nihil negatione discrepet privatoria affirmatio, quaerendum est, ut Aristoteli videtur, secundum quam potius prolationem vel opinionem verae affirmationi vel opinioni contraria propositio vel opinio fiat.20 Quanquam enim interdum idem significent, alio tamen modo ipsis propositionibus utimur. Nam qui negationem ponit, id quod est dicit esse; qui vero privationem, id quod non est dicit esse. Cum igitur diversum initium et diversa intentio quodammodo sit propositionum sub eadem significatione, et quae earum magis verae propositioni contraria sit, et secundum quem motum animi magis vera propositio perimatur, quaerendum est.21 Hoc est enim quod ait: Et si est una, secundum quam contraria? Non enim dicit quod omnino negatio et privatio unum sunt, sed in his in quibus idem sunt, hoc est in immediatis contrariis; et quando idem significant, quoniam non secundum unum motum animi unam significationem dicunt, qui contrarium vel privationem nonunt, et qui negationem secundum quam contraria magis est propositio, utrumne secundum eam quae privationem ponit, an secundum eam quae negationem. Post haec quemadmodum sit contrarietatis natura designat.23 Nam arbitrari contrarias opiniones definiri in eo quod contrariorum sunt, falsum est. Boni enim quoniam bonum est, et mali quoniam malum est, eadem est fortasse opinio et vera, sive plures, sive una sit. Sunt autem contraria ista, sed non in eo quod contrariorum sunt contraria, sed magis in eo quod contrarie.24 Sensus quidem breviter expeditus, sed summa rationis veritate contextus est. Cum enim de contrariis disputat, quemadmodum contrariae opiniones esse possint prima fronte disponit. Arbitrabantur enim quidam contrarias esse opiniones, quae de contrariis aliquid arbitrarentur, sed hoc falsum esse convincitur. Neque enim si bonum et malum contrarium est, et aliquid de bono et malo opinetur, mox necesse est ut contrarietas subsequatur.25 Age enim quilibet de bono opinetur quoniam bonum est, rursus de malo opinetur quoniam malum est. Cum igitur idem de bono et malo opinetur, illud quoniam bonum est, hoc quoniam malum, tamen contrariae opiniones non sunt. Neque enim contrarium est opinari id quod bonum est, bonum esse, et id quod malum est, malum esse; utraeque enim verae sunt.26 Opinionum autem contrarietas veritate et falsitate agnoscitur. Hoc autem modo huiusmodi opiniones contrariae esse possunt, quae de eadem quodammodo affectione animi proficiscuntur, id est opiniones cognoscentes quidquam quod verum est. Non igitur si quis contrariorum aliquam opinionem habeat, et quidquam de contrariis arbitretur, statim necesse est subsequi in opinionibus contrarietatem.27 Ergo non est contrarietas opinionum in ea arbitratione quae contrariorum est, vel quae de contrariis habetur. Sed potius contrarietas in opinionibus tunc fit, quoties de una eademque re contrarie quis opinatur, ut quaelibet res sit proposita bona, de ea si quis contrario modo opinetur, quoniam bonum est, de eadem rursus quoniam malum est, opinio quae id quod est bonum bonum esse putat vera est, altera vero quae id quod est bonum malum esse arbitratur, falsa est.28 Vera autem et falsa contrariae sunt. Recte igitur has opiniones, quas veritas falsitasque disiungit contrarias esse dicimus, et si non contrariorum sunt, sed de una eademque re per contrarietatem dictae. Recte igitur dictum est non oportere definire contrarias opiniones in eo quod contrariorum sint, sed potius in eo quod de eadem re contrarie suspicentur; ordo vero sermonum talis est. Nam arbitrari, inquit, contrarias opiniones definiri in eo quod contrariorum sint, id est, in eo quod quaedam de contrariis opinentur, falsum est.29 Quomodo autem falsum sit ipse declarat. Boni enim quoniam bonum est, et mali quoniam malum est, eadem fortasse est, id est non sibi sunt contrariae opiniones, sed utraeque idem sunt. Quemadmodum autem idem sint, ipse subiungit dicens et vera. Idcirco enim idem sunt, quia verae sunt. Contrarietas autem in veritate, ut dictum est, et falsitate est posita.30 Quare si consentiunt idem in veritate et in falsitate esse videbuntur. Nec hic numerositas impediet. Sive enim plures sive una sit, in eo quod verae sunt idem sunt. Sunt autem, inquit, ista contraria, id est quae in opinionibus versantur, sed non in eo quod vel contrariorum sunt, vel de contrariis arbitrantur, contrariae opiniones inveniuntur; sed ipsarum contrarietas inde nascitur, quod de una re contrario modo opinantur, hoc est quod ait, sed magis in eo quod contrarie.31 Hic autem contrarie adverbii loco positum est tanquam si diceret: sed magis ea re contrariae sunt quod contrarie opinantur, et subintelligimus de una scilicet re. Si enim non de una re contrarie opinentur, sed de pluribus poterunt non esse contrariae. Quod facile cauteque perspiciens unusquisque reperiet.32 Si ergo est boni quoniam est bonum opinatio, alia vero quoniam non est bonum, est vero et alia quoniam aliquid aliud est, quod non est, neque potest esse. Aliarum quidem nulla ponenda est, neque quaecunque esse quod non est opinantur, neque quaecunque non esse quod est (infinitae enim utraeque sunt, et quae esse opinantur quod non est, et quae non esse quod est), sed in quibus est fallacia.33 Hae autem sunt, ex quibus sunt generationes, ex oppositis vero sunt generationes, quare etiam fallaciae.34 Validam quidem sententiam brevissimis sermonibus clausit, cuius, ut breviter dicendum sit, haec vis est. Qui de contrarietate propositionum nosse quaerebat, debebat primo quae propositionum esset infinitas constituere, atque ad eam vim contrarietatis aptare. In omnibus enim contrariis unum uni contrarium est.35 Si autem sit quaedam in propositionibus infinitas, illa tota infinitas propositionem uni propositioni contraria esse non poterit. Hoc sumendo totum textum argumentationis ingreditur. Atque non solum exspectari oportet in propositionibus quod falsa verae sit contraria, sed quod inter omnes falsas illa falsa sit verae contraria, quae una est et non infinita. Possunt autem esse infinitae propositiones et falsae, potest una finita eadem quoque falsa, quae verae contraria esse rationabiliter ponenda est.36 Volens ergo constituere quoniam negatio potius contraria sit affirmationi, quam ea affirmatio quae contrarium ponit, hoc dicit. Potest, inquit, esse opinatio quaedam quae id quod est de unaquaque re esse opinetur. Est etiam alia quae id quod non est rem illam esse arbitretur. Est autem alia quae id quod secum habet res illa proposita non eam habere putet.37 Est rursus alia quae id quod est res ipsa, non eam id esse arbitretur. Ut autem hoc per vagatum luceat, exemplum sumpsit propositum de quo opinaretur aliquis, id quod est bonum. Si quis igitur hoc bonum bonum esse opinetur, vere opinabitur. Rursus si quis hoc esse bonum quod non est bonum putet, false opinabitur, ut si quis arbitretur quoniam laedit, quoniam inutile est, quoniam bonum iniustum est, is ea de bono opinabitur quae non sunt, et hoc falsum est.38 Rursus qui id quod in se habet bonum non habere arbitratur, is opinabitur hoc modo, bonum non est utile, bonum non est iustum, bonum non est expetendum, et is quoque fallitur. Quod si quis sit qui hoc ipsum quod est bonum, non esse bonum arbitretur, ut non putet bonum neque malum esse id quod non est, neque expetendum esse id quod in se habet, sed id quod est ipsum bonum, id est ipsam boni essentiam, ita arbitretur bonum non esse bonum.39 Caeterae igitur omnes opiniones infinitae sunt. Possumus enim per multa colligere falsa quae cum non sint de unaquaque re, ea tamen esse dicamus, ut in eo ipso bono possum dicere, quoniam malum est, possum quia turpe, quia iniustum, quia vitabile, quia periculosum est, et caetera quaecunque in bono nullus inveniet, et haec sunt infinita. Rursus possum dicere ea quae habet bonum non esse in bono, ut si dicam bonum non esse utile, bonum non esse expetendum, bonum non esse quod auget, atque haec quidem rursus infinita sunt.40 Sed quando id quod est aliqua res aufert opinio, hoc facere nisi semel non potest. Neque enim aliqua per id effici possunt, si quod bonum est non esse bonum arbitratur; ergo caeterae quaecunque aut id quod non est esse arbitrantur, aut id quod habet in se bonum non habere arbitrantur, falsae sunt, sed in infinitum. Bonum autem nunc ita usurpat, tanquam si dicat bonitas. Si quis autem ipsam bonitatem non esse bonum arbitretur, is et falsus est et definito modo falsus est.41 Sed in falsis quae definita sunt et una numero, et magis et proxime veris videntur esse contraria, una enim res semper uni rei est contraria. Quocirca haec recte magis contraria est quae negat id quod est potius quam ea quae negat, vel id quod in se habet, vel affirmat quod in se non habet. Hoc autem ut clauderet non recto sermone usus est, sed ad quiddam aliud orationem detorsit, quae res confusionem non minimam fecit.42 Nam cum dixisset non debere nos illas potius ponere contrarias verae opinioni quae infinitae sunt, subiunxit, illud quod ait, sed in quibus est fallacia, hae autem sunt ex his ex quibus sunt et generationes. Hoc autem talem sententiam claudit: inquit, opiniones veris opinionibus opponendum esse contrarias in quibus principium est fallaciae.43 Fallaciae autem ex his nascuntur ex quibus etiam generationes, generationes autem in oppositis inveniuntur, hoc autem tale est. Omnis generatio ex permutatione eius quod fuit surgit, nisi enim id quod fuit prius esse desierit, non potest esse generatio. Omne enim quod gignitur, in aliam quodammodo formam substantiae permutatur.44 Ergo cum non fuerit id quod fuit tunc gignitur, et est quoddam aliud quam fuerit, et qui fallitur id quod est quaelibet res non esse arbitratur. Nam qui quod bonum est malum esse putat fallitur, sed fieri aliter non potest ut sit malum nisi non sit bonum, et de caeteris eodem modo. Fallacia igitur est, et principium fallaciae, cum quis id quod est aliqua res non eam esse arbitratur.45 Haec autem fallacia ex his est ex quibus sunt generationes. Omnis enim generatio, ut dixit, ex detrimento surgit, ut quod fit dulce non fit ex albo, sed ex non dulci. Et rursus quod fit album non fit ex duro, sed ex non albo, et caeterae generationes ex generationibus potius proficiscuntur, et est prima fallacia. Quod si ibi prima fallacia, ex quibus sunt generationes, ubi integerrima falsitas est, et proxima verae opinioni, non haec autem nisi in oppositis reperiuntur, hoc est in affirmationibus et negationibus, dubium non est quin negationis opinatio magis contraria sit ei opinioni quae contrarium aliquid in arbitratione confirmat.46 Et sensus quidem huiusmodi est, verba autem sese sic habent. Si ergo, inquit, est boni, quoniam bonum est opinatio, quae scilicet vera est; est autem quoniam non bonum est, quae falsa est ac definita. Est vero quoniam aliquid aliud est, quod non est neque potest esse, id est ea quae id esse ascribit quod non est; aliarum quidem omnium nulla ponenda est, neque quaecunque esse quod non est opinatur, id est quae id quod non est res proposita, eam esse putet, neque quaecunque non esse quod est, id est neque ea quae id quod habet res proposita in opinionibus negat. Cur autem ista non opinantur contrariae docet hoc modo: Infinitae enim, inquit, utraeque sunt, et quae esse opinantur quod non est, et quae non esse quod est, sed quae magis ponenda est?47 In quibus est, inquit, fallacia, id est in quibus principium fallaciae est. Principium autem fallaciae unde ducitur? ex his ducitur, ex quibus sunt et generationes; unde autem sunt generationes? ex oppositis. Omnis enim, ut dictum est, generatio ex eo quod non est id quod fuit, quod scilicet ad negationem vergit. Quare, inquit, etiam fallacia et principium fallaciae in oppositis invenitur, ubi etiam generationes, ex quibus est ipsa fallacia.49 Si ergo quod bonum est, et bonum, et non malum est, et hoc quidem secundum se, illud vero secundum accidens. Accidit enim ei malum non esse; magis autem est in unoquoque vera quae secundum se est, et falsa, siquidem et vera. Ergo ea quae est quoniam non est bonum quod bonum est, eius quae secundum se et falsa est.50 Illa vero quae est, quoniam malum est, eius quae est secundum accidens. Quare magis erit falsa de bono ea quae est negationis opinio, quam ea quae est contrarii.51 Licet haec omnia primae editionis commentario diligentissime explicuerimus, ne tamen curta expositio huius libri esse videatur, hic quoque eadem repetens explicabimus. Est namque ingressus huius argumentationis huiusmodi. Si, inquit, vera posita propositione plures sunt quae eam perimunt falsae, illa inter eas verae propositioni magis erit contraria, quaecunque magis est falsa.52 Quaerendum igitur est quae inter plures falsas propositiones magis falsa sit, ut ea verae propositioni magis videatur esse contraria, hoc autem per veritatem dicendum est. Nam cum vere et per se aliquid dici possit, et per accidens, illud tamen maxime veritatis naturam tenet, quod secundum rem ipsam dicitur potius quam quod secundum accidens venit, ut si quis de bono opinetur, quoniam bonum est, hic secundum rem ipsam veram opinionem habet.53 Sin quis vero arbitretur, quoniam bonum utile est, verum quidem opinabitur, sed ista veritas de bono per accidens fit boni. Accidit enim bono ut utile quoque sit. Quare illa quae bonum bonum esse arbitratur per se vera est, id est secundum ipsam rem vera est. Illa vero quae id quod bonum est, utile esse opinatur per accidens boni vera est.54 Quamobrem propinquior naturae bonitatis est ea quae id quod bonum est, bonum esse arbitratur, quam ea quae id quod bonum est, utile: quod si ita est, verior est illa quae secundum ipsam rem vera est, potius quam ea quae secundum accidens vera esse videtur. His igitur ita constitutis et de falsitate idem dicendum est.55 Falsa enim propositio quae illi verae contraria est, quae {0} secundum se est, magis falsa est quam ea quae eam veram perimat, quae secundum accidens est. Nam si verior est ea quae de ipsa natura rei verum aliquid opinatur, illa erit magis falsa quae perimit veriorem; quod si illa, quanquam sit vera, minus tamen quia de rei accidente pronuntiat, minus quoque illa erit falsa quae minus veriorem perimit.56 His igitur ita constitutis, videamus nunc quemadmodum se in his habent opinionibus vel propositionibus, de quibus nunc tractatur. Idem igitur sit exemplum ut supra dictum est: id quod bonum est, et bonum est, et non malum, sed quod bonum est, secundum ipsam rem est, quod vero malum non est, accidit ei: nam id quod bonum est per naturam bonum est; quod vero malum non est, secundo loco et quasi accidenter est.57 Ergo opinio de bono quoniam bonum est, verior est propinquiorque naturae ea opinione quae est de bono, quoniam malum non est. Si igitur ita est, et ea quae veriorem opinionem perimit, magis falsa est quam ea quae veram quanquam vera sit, minus tamen est vera, manifestum est quoniam negatio magis falsior est quam affirmatio, quae contrarium ponit.58 Nam negatio dicit non esse bonum quod bonum est, affirmatio vero malum esse quod bonum est; negatio quae est non esse bonum quod bonum est, illam secundum se opinionem veram perimit quae dicit bonum esse quod bonum est. Illa vero affirmatio contrarii, quae est malum esse quod bonum est, illam opinionem perimit veram quae de bono secundum accidens est, id est non malum esse quod bonum est.59 Constat igitur magis falsam esse opinionem quae dicit non esse bonum quod bonum est, potius quam ea quae opinatur malum esse quod bonum est. Quod si est falsior magis contraria, magis igitur contraria est negationis opinio quam contrariae affirmationis. Expedito igitur sensu, verba ipsa, demonstranda sunt.60 Si ergo, inquit, quod bonum est, sit bonum et non sit malum, et hoc quidem secundum se, id est, ut quod bonum sit, bonum esse dicatur, illud vero secundum accidens, hoc est quod bonum est, ut malum non sit. Accidit enim ei malum non esse, magis autem in unoquoque est vera, quae secundum se est.61 Nam quod secundum uniuscuiusque naturam est, propinquius est ei rei cui est secundum naturam. Quocirca et veritas secundum rem, quia rei proxima est, verior est quam ea quae secundum accidens est, hoc est enim quod ait: Magis autem in unoquoque est vera quae secundum se est; quod si hoc ita est, etiam falsa, id est etiam illa falsitas est magis falsior quae illam perimit opinionem vel propositionem quae secundum se vera est, siquidem illa secundum se vera verior est quam quae secundum accidens rei vera est, hoc est enim quod dicit, siquidem et vera. Hoc igitur exponens exemplo confirmat.62 Ergo ea quae est, quoniam non est bonum quod bonum est, eius quae secundum se est falsa est, hoc est illa quae opponitur illi opinioni quae secundum se vera fuit, hoc enim haec verba demonstrant, cum dixit: Ergo ea quae est, quoniam non est bonum quod bonum est, eius quae secundum se est, falsa est, id est quae ipsum bonum negat bonum esse, per se verae propositionis falsa est, id est opposita, falsitas enim veritati opponitur.63 Illa vero quae est quoniam malum est, eius quae est secundum accidens, hoc est, illa opinio quae id quod bonum est, malum arbitratur esse, falsa est, et apta éi propositioni quae est secundum accidens vera, id est quae opinabatur bonum non esse malum. Quare magis erit falsa de bono ea quae est negationis opinio quam ea quae est contrarii, id est, magis contraria est negatio quam affirmatio contrarii. Siquidem cum sint de bono utraeque praedicatae, falsior tamen negatio reperitur.64 Sed quod dixit bono accidere, ut malum non sit, non ita intelligendum est quemadmodum solemus dicere, subiecto aliquid accidere. Neque enim fieri potest, sed accidere hic intelligendum est secundo loco dici, principaliter enim quod est bonum dicitur bonum. Secundo vero loco dicitur, non est malum; hoc autem tractum est a similitudine substantiae et accidentis. Unaquaeque enim substantia principaliter quidem subiecta est, secundo vero loco vel alba, vel bipeda, vel accidens, vel quidquid substantiis accidere potest.66 Falsus autem est maxime circa singula qui habet contrariam opinionem. Contraria enim eorum sunt quae plurimum circa idem differunt. Quod si harum contraria quidem est altera, magis vero contraria est contradictio, manifestum est quoniam haec erit contraria.67 Vis omnis argumentationis, ut brevissime expediatur, huiusmodi est. Omne verum aut secundum se verum est, aut secundum accidens, quia necesse est etiam falsum, aut secundum se falsum esse, aut per accidens. Verum autem illud esse verius constat quod secundum se est potius quam illud quod per accidens; qui vero contrariam de re alicuius habet opinionem quam res ipsa est, necesse est ut plurimum falsus sit.68 Etenim contrarietas opinionum est, quoties de una eademque re longissime a se absistentes opiniones sunt. Quod igitur magis falsum est, hoc erit etiam contrarium. Illud enim quod magis a veritate abest, hoc magis falsum est. In opinionibus vero quae a se plurimum differunt, ea sunt contraria; illa igitur in opinionibus contraria est quae plurimum falsa est.69 Est autem ut dictum est plurimum falsa, quae secundum se falsa est, id est quae illam perimit propositionem quae secundum se vera est, haec autem negatio est; negatio igitur contraria est affirmationi potius quam ea affirmatio quae contrarium ponit. Talis igitur sensus his verbis includitur: Falsus est autem magis, inquit, circa singula qui habet contrariam opinionem.70 Quanquam enim possit esse quilibet falsus, etiamsi de eadem re contrariam non habeant opinionem, ille tamen magis fallitur qui contrarium aliquid opinatur. Hoc autem cur eveniat dicit: Contraria enim eorum sunt quae plurimum circa idem differunt. Idcirco enim maxime falsa contraria opponuntur, quia contrarietas non nisi in plurimum discrepantibus invenitur.71 Quod si harum contraria est altera, id est quod si harum propositionum vel quae per se falsa est, vel quae per accidens, unam contrariam esse necesse est, magis vero contraria contradictionis, hoc est magis autem falsa negatio (hoc enim quod ait, Magis vero contraria haec, hoc sensit tanquam si dixisset, magis vero falsa contradictionis est, id est magis vero falsa negatio est), concludit, si illa, ut dictum est superius, ita sunt, manifestum esse, quoniam haec, id est contradictionis, erit contraria.73 Illa vero quae est, quoniam malum est, quod bonum est, implicita est. Etenim quoniam non bonum est, necesse est forte idem ipsum opinari.74 Postquam idcirco contrarium potius negationem monstravit esse, quod haec magis esset falsa quam ea quae contrarium affirmaret, et distinctione falsitatis contrariam esse propositionem opinionemque, quae rem propositam, negaret edocuit, nunc ex simplicibus implicitisque propositionibus opinionibusque idem nititur approbare.75 Dicit enim quod ea affirmatio quae contrarium ponit implicita et non sit simplex. Idcirco autem implicita est quod quae arbitratur id quod bonum est malum esse, mox illam quoque opinari necesse est id quod bonum est bonum non esse. Neque enim aliter malum esse potest, nisi bonum non sit, Quare qui quod bonum est malum esse arbitratur, et rem bonam malum putat, et eamdem ipsam non esse bonum.76 Non igitur simplex est haec opinio de bono, quoniam malum est, continet enim intra se illam quoniam non est bonum. Qui vero opinatur non esse bonum quod bonum est, non illi quoque necesse est opinari quoniam malum est. Potest enim et non esse aliquid bonum et malum non esse. Atque hoc quidem in his invenitur rebus in quibus aliqua medietas poterit inveniri, hoc quoque cautissime addidit. His igitur ita positis, quoniam contrarii opinio non est simplex, simplex vero est negationis, necesse est ut contra simplicem opinionem simplex potius videatur esse contrarium.77 Est autem simplex opinio boni, quoniam bonum est, vera. Simplex vero boni, quoniam bonum non est, falsa. Simplici igitur opinioni de bono, quoniam bonum est, simplex erit contraria negationis, quae est boni, quoniam non est bonum. Tota vero vis huius argumentationis hinc tracta est: quoties vera est quaedam propositio, et duae quae eam perimere possint, si una earum nihil indigens alterius veram propositionem perimat, reliqua vero praeter alteram eamdem propositionem perimere non possit, illa magis dicenda contraria est, quae sibi sufficiens nec reliqua indigens propositam propositionem perimere valet; veram autem propositionem de bono quoniam bonum est, sola negatio perimere potest, et ad illius verae interitum est sibi ipsa sufficiens quae dicit, quoniam bonum non est.78 Illa vero quae opinatur malum esse sibi sola non sufficiet, nisi illa quoque ei auxilietur, quae est id quod bonum est bonum non esse. Idcirco enim contraria illam aufert, quia secum negationes trahit, manifestum est hanc quae ad verae propositionis interitum sibi ipsa sufficit, recte magis contrariam videri quam quae sibi ipsa non sufficit, nisi ei vis negativae propositionis addatur.80 Amplius si etiam similiter in aliis oportet se habere, et hic videbitur bene esse dictum. Aut enim ubique ea quae est contradictio, aut nusquam. Quibus vero non est contrarium, de his quidem est falsa ea quae est verae opposita, ut qui hominem non putat hominem, falsus est. Si ergo hae contrariae sunt, etiam aliae quae sunt contradictiones.82 Quod de his, inquit, propositionibus dicimus si hoc in omnibus invenitur, firmum debet esse quod dicimus. Neque enim verisimile est in aliis quidem propositionibus negationes esse contrarias. In aliis vero affirmationes, quae contrarium ponunt. Sed si hoc in omnibus propositionibus invenitur et contradictionibus, ut contradictio potius contraria sit, id est negatio quam quae contrarium habet, nihil est dubium quin haec ratio consistat in omnibus.83 Sin vero in aliis ea quae contrarium ponit magis contraria est quam negatio. Hic quoque ita sese manifestum est non habere, ubi enim inveniri potest contrarietas, in his dubitatio est quaenam sit contraria, utrumne ea quae contrarium affirmat, an ea quae id quod propositum est negat. Ergo in his in quibus dubium non est quemadmodum sit hoc speculandum est.84 Dubium autem non est in his in quibus non est contrarietas, ut in substantiis. Hic enim solae sunt contrariae negationes. Si ergo huic contrariae opinioni quae est de homine quoniam homo est, illa opponitur quae est de homine quoniam homo non est, manifestum est in aliis quoque in quibus contrarietas invenitur, locum contrarietatis negationem potius obtinere.85 Nam si in his in quibus contrarietas est, ut in bono vel malo, manifestum est non potius illam esse contrariam quae bonum negaret, quam illam quae malum obtineret, ei quae id quod bonum est bonum esse arbitretur, nec in his eam contrariam esse oporteret in quibus contrarietas nulla est. Quid enim attinet cum de homine dicimus, quod contrarium non habet ibi esse negationem contrariam, cum vero de bono quod contrarium habet ibi non esse; sed potius eam quae contrarium poneret?86 Quocunque enim vertitur negatio, suam vim in omnibus servare debet. Quod ergo dicitur ab Aristotele, ut breviter explicem, talc est: si in aliis negatio est contraria, hic quoque negationem esse contrariam manifestum est Quod si in aliis minime, in his quoque quae supra posuit, sed in omnibus aliis in quibus contrarietas non invenitur, contradictio contrarietatis locum tenet, et his igitur in quibus est contrarietas eumdem locum neque alium tenebit, quod his verbis explicuit: Amplius, si etiam in aliis similiter oportet se habere, et hic videbitur bene esse dictum.87 Nam si in omnibus aliis ita se habere necesse est, et in his quae supra dicta sunt ita sese habet, et id quod dictum est optime dictum esse videbitur. Aut enim ubique ea quae est contradictionis, aut nusquam alicubi quidem contrariam reperiet. Alicubi vero minime, quibus vero non est contrarium, ut in substantiis in quibus nulla est contrarietas.88 Hoc enim nos, si bene meminimus, praedicamenta docuerunt: de his est quidem falsa ea quae est opposita verae, id est in his invenitur quidem opposita falsa opinio verae opinioni, sed quae sit ista manifestum est. Nam ubi nulla contrarietas est, liquet contradictionis esse contrarietatem, ut qui hominem non putat hominem, falsus est.89 Hoc enim sola contrarietas verae propositionis invenitur. Si ergo hae contrariae sunt, et illae aliae quae sunt contradictionis, id est si in his quae contrarietatem non habent, negationes sunt contrariae (necesse est enim aliquas esse contrarias), in aliis omnibus etiam in quibus est aliqua contrarietas, ut bono et malo, negatio locum obtinet contrarietatis.91 Amplius, similiter se habent boni quoniam bonum est, et non boni quoniam non bonum est, et ad has, boni quoniam non bonum est, et non boni quoniam bonum est. Illi ergo quae non boni quoniam non bonum est, verae opinioni quaenam est contraria? Non enim ea quae dicit quoniam malum est, simul enim aliquando erunt verae. Nunquam autem vera verae contraria est. Est enim quiddam non bonum, malum, quare contingit simul esse veras.92 At vero nec illa quae est quoniam non malum, vera enim et haec, simul enim et hae erunt. Relinquitur ergo ei quae est non bonum, quoniam non bonum est, contraria, ea quae est non boni quoniam bonum est; falsa enim haec. Quare et ea quae est boni quoniam non bonum est, ei quae est boni quoniam bonum est.94 Quaecunque superius dicta sunt, ea rursus validiore per proportionem argumentatione confirmat. Proportio autem est rerum inter se invicem similitudo. Si igitur positae sint res quatuor, quarum duae sint praecedentes, reliquae sequentes, et sic se habeat prima ad secundam quemadmodum tertia ad quartam, necesse est ita se habere primam ad tertiam quemadmodum fuerit secunda ad quartam.95 Hoc enim ipsum breviter facillimeque numeris agnoscimus. Sit enim primus numerus 2, secundus 6 rursus inchoantibus, tertius 4, quartus 12. In his igitur praecedentes quidem sunt duo et quatuor, sequentes vero sex et duodecim. Sicut autem duo ad sex, ita quatuor ad duodecim. Nam sicut duo senarii tertia pars est, ita quaternarius duodenarii tertia pars est.96 Quocirca sicut quaternarius praecedens ad sequentem, ita alius praecedens ad alium sequentem erit, et ut praecedens ad praecedentem, ita sequens ad sequentem; sed ad quatuor qui sunt praecedentes duo medietas est, et sex igitur ad duodecim medietas est. Ergo in omni proportione hoc respicitur, dum est, quod si de quatuor propositis rebus sicut prima est ad secundam, ita tertia ad quartam, erit ut prima ad tertiam, ita secunda ad quartam.97 Ista igitur numerorum proportio ad propositionum vim naturamque transferatur, sintque duae propositiones primae quarum una praecedens, altera sequens, et aliae rursus duae quarum una praecedens, altera similiter sequens, et in his sit aliqua similitudo. Si enim prima boni quoniam bonum est, hanc sequitur boni, quoniam non bonum est.98 Rursus sit praecedens tertia non boni quoniam non bonum est, hanc autem sequens quarta non boni, quoniam bonum est.99 Praecedentes. Sequentes.100 1. Boni quoniam bonum est. 2. Boni quoniam bonum non est.101 3. Non boni quoniam non bonum est. 4.Non boni quoniam bonum est.102 Perspiciatur igitur in his quae sit similitudo proportionum. Est enim ut prima boni, quoniam bonum est ad secundam boni, quoniam bonum non est, ita tertia non boni quoniam bonum non est, ad quartam non boni quoniam bonum est. Nam sicut boni quoniam bonum est vera propositio est, falsa autem boni quoniam non est bonum, ita quoque non boni quoniam non est bonum, vera propositio est, falsa autem non boni quoniam est bonum.103 Quod si ita est et eodem modo sese habet opinio boni quoniam bonum est, ad opinionem quae est boni quoniam bonum non est, quemadmodum etiam opinio non boni quoniam non bonum est, ad opinionem non boni quoniam bonum est, et quemadmodum se habet prima ad tertiam, ita sese habebit secunda ad quartam. Quemadmodum sese habet igitur boni quoniam bonum est, ad eam quae est non boni quoniam non bonum est, cum utraeque sint verae, ita sese habet opinio boni quoniam non est ad opinionem non boni quoniam bonum est, quod ipsae quoque utraeque sunt falsae; nam sicut istae simul verae, ita illae simul falsae, quocirca ut est prima ad tertiam, ita secunda ad quartam. Ostensa igitur hac proportione immutato ordine eaedem disponantur, sed sit prior opinio ea quae est non boni quoniam bonum non est, eaque sequatur boni quoniam bonum est, et sub his praecedens tertia non boni quoniam bonum est, quarta sequens boni quoniam bonum non est.105 Praecedentes. Sequentes.106 Verae: 1. Non boni quoniam bonum non est. 2. Boni quoniam bonum est.107 Falsae: 3. Non boni quoniam bonum est. 4. Boni quoniam bonum non est.108 Ut igitur superius demonstratum est, ita sese habet opinio non boni quoniam non bonum est, ad eam opinionem quae est boni quoniam bonum est, quemadmodum non boni quoniam bonum est, ad eam quae est boni quoniam non bonum est. Ut enim illae simul verae, ita hae simul falsae eademque proportio est. Quocirca erit sicut prima quae est non boni quoniam non bonum est ad tertiam eam quae est non boni quoniam bonum est, ita erit secunda boni quoniam bonum est, ad quartam boni quoniam non est bonum. Requirendum igitur est quemadmodum sit prima ad tertiam, ut ex eo speculemur, quemadmodum sit secunda ad quartam.109 Dico enim quoniam huic opinioni quae arbitratur non esse bonum quod bonum est, quoniam contra illam est quae arbitratur id quod bonum non est bonum esse. Age enim si potius est contra eam opinionem quae id quod bonum non est, bonum putat, sit ea quae id quod bonum non est, malum putat; sed hoc fieri non potest. Contrariae enim opiniones simul nunquam verae sunt, possunt autem simul hae esse verae.110 Si quis enim parricidium quod non est bonum putet non esse bonum, idem quoque parricidium quod per naturam non est bonum malum putet, vere utraque opinione arbitratur. Igitur non est contraria opinio ea quae id quod bonum non est non bonum putet, ei quae id quod bonum non est malum arbitratur. Rursus ponatur eidem opinioni de non bono quoniam non est bonum, contraria ea quae arbitratur id quod non est bonum non esse malum.111 Id quoque contrarium non est. Fieri enim potest ut id quod bonum non est, nec malum sit. Neque enim omnia quaecunque bonum non sunt mala sunt statim, sed est ut bona quidem non sint, tamen nec mala sint. Si quis enim lapidem nequidquam iacentem quod pe se bonum non est, non bonum esse putat, vere arbitretur, idem ipsum lapidem quod per se bonum non est, si non malum putet, nihil eius opinioni falsitatis incurrit. Quare quoniam ea quae est non boni quoniam non bonum est, et cum ea quae est non boni quoniam malum est, et cum ea quae est non boni quoniam non est malum, vera aliquoties invenitur, neutri contraria est.112 Restat igitur ut ei sit contraria opinio non boni quoniam bonum est, quae opinatur id quod non est bonum bonum esse; haec autem est, non boni quoniam bonum est, quoniam opinatur id quod non est bonum bonum esse. Contraria igitur est non boni quoniam non bonum est, ei quae est non boni quoniam bonum est. Sed hic ita sese habet opinio non boni quoniam bonum est, ad opinionem non boni quoniam non bonum est, quemadmodum opinio boni quoniam bonum est, ad eamdem opinionem quae est boni quoniam non bonum est.113 Sed prima tertiaque contrariae. Secunda igitur quartaque secundum similitudinem proportionis sunt sine ulla dubitatione contrariae. Potest vero et simplicius intelligi hoc modo, si boni quoniam bonum est opinio, et non boni quoniam non bonum est opinio, similes secundum veritatem sunt, boni autem quoniam non est bonum, et rursus non boni quoniam bonum est, ipsae quoque similes secundum falsitatem sunt, si una falsarum uni verarum opinionum inventa fuerit, contraria erit reliqua falsa, reliquae verae contraria, quod sola efficit similitudo.114 Ostenditur autem una falsa uni verae, quemadmodum supra exposuimus, contraria, hoc est ea quae dicit id quod non est bonum esse bonum ei quae arbitratur id quod non est bonum non esse bonum. Relinquitur igitur ea quae arbitratur id quod bonum est non esse bonum contraria esse ei quae opinatur id quod bonum est esse bonum. Qua in re colligitur negationem potius quam contrarium ponentem affirmationem verae affirmationi esse contrariam. Perplexa igitur sententia his modis quibus diximus expedita est, sed se sic habet ordo sermonum.115 Amplius, inquit, similiter se habet boni quoniam bonum est, et non boni quoniam non bonum est, quae utraeque verae sunt, et super has boni quoniam non bonum est, et non boni quoniam bonum est, quae sunt utraeque mendaces. Illi ergo quae est non boni quoniam non bonum est verae opinioni quaenam est contraria? (hoc quasi interrogativo modo dictum est.) Non ea quae dicit quoniam malum est, quoniam simul aliquando esse poterunt verae, hoc autem in contrariis non potest inveniri; nunquam enim verae vera contraria est, quemadmodum autem fieri potest ut simul sint verae, quoniam est quiddam non bonum malum, quare contingit simul veras esse.116 At vero nec illa quae est quoniam non malum. Simul enim et hae erunt, id est possunt aliquando simul esse verae, in his praesertim rebus quae inter bonum malumque sunt. Relinquitur ergo ei quae est non boni quoniam non bonum est, quae verae est contraria, ea quae est non boni quoniam bonum est, quae falsa est et simul vera non potest inveniri.117 Quare ad similitudinem superius positam revertitur ut dicat, eam quae est boni quoniam non bonum est, contrariam ei quae est boni quoniam bonum est. Quod si quis ea quae superius dicta sunt, diligentius intuetur, nec in totius sententiae statu nec quidquam in ordine fallitur.118 Manifestum est autem quoniam nihil interest, nec si universaliter ponamus affirmationem; huic enim universalis negatio erit contraria ut opinioni quae opinatur quoniam omne quod est bonum bonum est, ea quae est quoniam nihil horum quae bona sunt bonum est.119 In superiori argumentatione omnia de infinitis explicuit. Sed quoniam fortasse aliquis poterat suspicari non eamdem rationem esse posse in his propositionibus quae sunt definitae, atque in his aliquid interesse utrum eadem demonstratio eis quae definitae sunt, eveniret, hoc addit, nihil interesse utrum eamdem demonstrationem quam ipse superius in propositionibus indefinitis fecit, quisquam faciat in universalibus quae iam sine dubio definitae sunt.120 Si quis enim secundum indefinitarum propositionum superiorem dispositionem definitas disponat, easque secundum praedictum modum speculetur, non aliam universalis affirmationis opinioni contrariam reperiret, quam eam quae universalis negationis opinio. Nihil enim interest inter indefinitas definitasque propositiones, nisi quod indefinitae quidem sine determinatione, definitae vero cum argumento determinationis sunt, vel universalitatis vel part cularitatis: hoc est enim quod ait, nihil interest nec si universaliter ponatur affirmatio, universali namque affirmationi universalis contraria erit negatio, ut opinioni quae opinatur quoniam omne quod est bonum bonum est, quae scilicet est universalis affirmationis, ea fit contraria quae est quoniam nihil eorum quae bona sunt bonum est: hoc est opinio universalis negationis, hoc autem cur fiat ostendit.122 Nam ea quae est boni quoniam bonum est, si universaliter sit bonum, eadem est ei quae opinatur id quod bonum est, quoniam bonum est. Hoc autem nihil differt ab eo quod est, quoniam omne quod est bonum bonum est. Similiter autem et in non bono.123 Gradatim indefinitam propositionem ad similitudinem universalis adduxit, dicit autem quaecunque fuerit indefinita propositio, ei si quod in sermone solemus dicere quidquid addatur universalis fit, ut nihil omnino distet ea quae ad rem in affirmatione omne praedicat, ut ea opinio vel propositio quae est de bono quoniam bonum est, huic si addatur quidquid, ut ita dicamus, quidquid bonum est bonum est, nihil differt ab ea quae opinatur, omne bonum bonum est.124 Quare eadem vis est superioris demonstrationis in propositionibus indefinitis, quae etiam in universalibus quae paululum quiddam distant, sed non ad qualitatem, nec ad vim propositionis, sed ad quantitatem refertur. Universalitas enim quantitati opponitur. Et sensus quidem homini est, verba vero sic sunt.125 Superius proposuerat nihil interesse an indefinita esset propositio an universalis. Cur autem nihil intersit hoc modo dicit. Nam ea quae est boni quoniam bonum est, id est indefinita affirmatio, si universaliter sit bonum, id est si bonum universaliter proferatur, eadem est ei quae opinatur quidquid bonum est quoniam bonum est, id est, nihil discrepat ab ea opinione quae opinatur quidquid bonum est bonum esse; huiusmodi autem opinio nihil differt ab ea quae aperte universaliter proponitur, quae est, omne quod est bonum bonum est.126 Similiter autem et in non bono, id est non bonum eadem ratione dicimus. Ea namque propositio vel opinio quae opinatur non bonum esse, si ei addatur universalitas, nihil differt ab ea quae universaliter aperte proponitur, quae est, omne quod bonum non est non est bonum.127 Quare si in opinione sic se habet: sunt autem hae quae sunt in voce affirmationes et negationes notae eorum quae sunt in anima. Manifestum est quoniam affirmationi contraria quidem negatio est circa idem universalis, ut ei quae est quoniam omne bonum bonum est, vel quoniam omnis homo bonus est, ea quae est quoniam nullum vel nullus.128 Contradictoriae autem quoniam non omne aut non omnis.129 Superius omnes argumentationes ad bonum tollit, redigitque ad conclusionem omnem quaestionis vim. Supra enim negationes et affirmationes earum contrarietates de opinionibus pensare oportere praedixerat. Nunc vero quoniam in opinionibus reperit illam contrariam esse quae esset universalis negatio, idem refert ad propositiones, quas manifestum est quoniam voces sunt et significative animi passiones designare. In principio enim libri significativas voces passiones animae monstrare veraciter docuit, nunc ea velut probaturus quoniam in opinionibus illa contraria universalis affirmationi reperta esset, quae esset universalis negatio potius quam ea quae contrariam universali affirmationi affirmaret, idem quod arbitratur in vocibus provenire, hoc est, affirmationi universali non affirmationem contrariam rem ponentem, sed universalem negationem esse contrariam, contradictorias vero eas quae cum affirmatio universalis esset particularis negatio inveniretur.130 Atque hoc quidem plenissime dictum est, nec aliquis in verbis error est, sed nos ut caetera nihil ambiguum relinquentes, ipsorum quoque verborum sensum eorumque ordinem prosequimur. Ait enim: Quare si in opinione se sic habet, id est quod opinio negationis contraria invenitur opinioni affirmationis, potius quam contrarium ponens affirmatio (Sunt autem hae quae sunt in voce affirmationes et negationes notae earum quae sunt in anima.131 Nam sicut in voce affirmatio et negatio est, ita quoque etiam in opinione, cum ipse animus in cogitatione sua aliquid affirmat, aut aliquid negat, quod nos alio loco diligentius expediemus, ergo quoniam affirmationes et negationes quae sunt voce, notae earum sunt affirmationum vel negationum quae sunt in anima), manifestum est quoniam est affirmationi contraria quidem negatio circa idem universalis, circa idem autem addidit ne disiunctim affirmationes et negationes contrarias diceremus, sed ait affirmationem et negationem esse de una eademque re, et illam quidem universaliter affirmare, illam vero universaliter negare.132 Earum autem haec sunt exempla, ut ei quae est quoniam omne bonum bonum est, vel quoniam omnis homo bonus est, ea quae est quoniam nullum, id est nullum bonum bonum est, contraria est, vel quae, nullus, hoc est nullus homo, bonus est. Contradictoria autem aut, non omnis, id est non omnis homo bonus est, contra eam quae dicit, omnis homo bonus est, aut, non omne, hoc est non omne bonum bonum est, contra eam quae dicit, quoniam omne bonum bonum est.133 Constat igitur in his propositionibus quas supra posuit magis esse contrariam affirmationi quae dicit, omnis homo iustus est, eam quae dicit, nullus homo iustus est, potius quam eam quae dicit, omnis homo iniustus est.134 Manifestum est autem quoniam et veram verae non contingit esse contrariam, nec opinionem, nec contradictionem. Contrariae enim sunt quae circa opposita sunt. Circa eadem autem contingit verum dicere eumdem. Simul autem non contingit eidem inesse contraria.135 Post haec libri terminum expedit in ea speculatione et demonstratione, per quam licet verum sit manifestumque omnibus duas propositiones veras non esse contrarias, tamen id ipsum monstrare conatur. Est autem huius argumentationis ingressus huiusmodi: ea quae sunt contraria; opposita sunt. Opposita vero non possunt eidem simul inesse.136 Contraria igitur eidem simul inesse non possunt. De quibus autem simul aliquid verum dici potest, illa simul eidem inesse possunt. Quae vero simul eidem inesse non possunt, de his simul verae propositiones, affirmatio et negatio esse non possunt. Sed contraria simul eidem inesse non possunt. Quae igitur simul verum dicunt, contrariae non sunt.137 Idcirco quoniam de quibus affirmatio et negatio simul verae esse possunt, illa simul eidem insunt. Quocirca quae simul verae sunt contrariae non sunt. Sensus quidem hic est, verba autem sic constant. Manifestum est autem, inquit, quoniam et veram verae non contingit esse contrariam, id est duas veras propositiones non posse esse contrarias, nec opinionem, nec contradictionem. Si opinio non est vera verae contraria, multo magis nec contradictio quae ex opinionibus venit.138 Contradictionem autem hic pro contrarietate posuit. De ea enim non agebatur. Contrariae enim sunt quae circa opposita sunt, id est omne contrarium est oppositum. Circa autem eadem contingit verum eumdem dicere, idcirco quod de his solis et negatio et affirmatio verae simul esse possunt, quae eidem simul esse contingit, simul autem eidem non contingit inesse contraria, ut concludatur quoniam de quibus et affirmatio et negatio simul verae sunt, ea eidem simul inesse possunt, contraria vero simul eidem inesse non possunt; quae ergo simul verae sunt, non possunt esse contraria.139 Noster quoque labor iam tranquillo constat portu. Nihil enim (ut arbitror) relictum est quod ad plenam huius libri notitiam pertineret. Quare si rem propositam studio diligentiaque perfecimus, erit perutile his qui harum rerum scientia complectendarum cupiditate tenebuntur. Sin vero minus id effecimus, quod nobis propositum fuit, ut obscurissimas huius libri sententias enodaremus, labori nostro nihil ut alii nocituro, et si non oportebit, obloquitur.
Boethius HOME
bnf6398.90 bnf6400.109 bnf6400.120 bnf11128.123 bsb115088.255 csg830.247 sbe295.90
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 6, PRAEFATIO. <<<
monumenta.ch > Boethius > 1 > 2
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik