monumenta.ch > Boethius > . . . > 1
>>> Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 6, QUAE MAGIS APTAE ENUNTIATIONES CONTRARIAE DICANTUR.

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 6, PRAEFATIO.

1 Sextus hic liber longae commentationi terminum ponit, quae quodam magno labore constiterit ac temporis mora. Nam et plurimorum sunt in unum coacervatae sententiae, et duorum ferme annorum spatium continuo commentandi sudore consumpsimus. Neque ego arbitror quibusdam sinistre interpretantibus gloriose factum videri, ut quod dici breviter posset, id nos ostentatione doctrinae, non ad lectorum scientiam potius quam prolixitate ad fastidium tenderemus.2 Quibus responsum velim non hoc tam mendaciter esse sensuros, si prioris commenti perlegerint brevitatem, nam neque brevius explicari potuit angustissimorum obscuritas impedita sermonum, et quam multa ad plenam huius libri intelligentiam desint, agnoscent. Quid autem utrumque opus legentibus utilitatis exhibeat, hinc facillime mihi videtur posse perpendi, quod cum hanc secundam editionem in manus quisquam primum sumpserit, ipsarum rerum spatiosa varietate confunditur, ut qui in maioribus mentem intendere nequit, editionis primae brevitatem simplicitatemque desideret.3 Quod si quis ad prioris editionis duos libros lector accesserit, sumpsisse sibi ad scientiam quiddam fortasse videbitur. Sed cum postremo hanc secundam cognoverit editionem, quam multa in prima ignoraret agnoscit, nec homines a legendo longum opus labore deterreat, cum nos non impedierit ad scribendum. Sed ne ipsum quoque prooemium tendi longius videatur, ad Aristotelis seriem, et ad ea quae de consequentia propositionum diligenter exsequitur, revertamur. Ea quae communiter universaliterque de propositionibus, et de earum ad se invicem consequentiis speculanda fuerant, in superiori ipsarum propositionum descriptione disposuit.4 Nunc vero quae sigillatim singulis accidunt diligentissimo tractatu persequitur. Ait enim ita:5 Ergo impossibile et non impossibile, ad illud quod est, contingens et possibile, et non contingens et non possibile sequuntur quidem contradictoriae, sed conversim. Illud enim quod est possibile esse, negatio sequitur impossibilis, negationem vero affirmatio. Ad enim quod est, non possibile esse sequitur illud quod est, impossibile esse.6 Affirmatio enim est impossibile esse, non impossibile vero negatio.7 Consequentia propositionum (ut superior descriptio docet) secundum possibile et necessarium facta est. Quam rem illa quoque secuta est, ut ex contingentibus et impossibilibus propositionibus consequentiisque diceret. Nam cum contingens recto modo possibili consentiat, impossibile converso ordine necessarium est, ut paulo post docebimus.8 Speculatur ergo de possibili et contingenti et impossibili, quemadmodum ad se invicem, vel quas habeant consequentias, idque constituit hoc modo dicens, Impossibile et non impossibile sequuntur quidem possibile et non possibile contradictoriae quidem, sed conversim. Hoc autem huiusmodi est. Scimus affirmationem privatoriam esse eam quae dicit impossibile esse.9 Huius vero negationem non impossibile esse. Rursus affirmationem possibilem eam quae dicit possibile esse, huius negationem quae proponit non possibile esse. Sequitur ergo affirmationem possibilem negatio impossibilis. Nam quod possibile est, idem est non impossibile. Alioquin si ea quae dicit, non impossibile esse non sequitur possibilitatem, sequitur eius affirmatio, id est impossibile esse.10 Erit ergo quod possibile est impossibile, quod fieri potest. Quod si impossibilitas possibilitatem non sequitur, non impossibile esse sequitur possibilitatem. At vero negationem possibilitatis sequitur affirmatio impossibilitatis. Nam quod non possibile est, impossibile est. Eamdem enim vim obtinet negatio in propositionibus quam et privatio. Et de contingenti hoc modo.11 Nam quod contingens est esse, illud est non possibile. Nam si contingens et possibile sequuntur se, possibile vero et non impossibile consentiunt, contingens etiam et non impossibile idem designant. Rursus non contingens et impossibile idem videri poterit perspicienti, quod non contingens quidem et non possibile idem sentiunt. Sed non possibile impossibili consentit.12 Quocirca et non contingens quoque impossibile aliquid esse denuntiat. Fit ergo ut affirmatio impossibilitatis contradictionem possibilitatis sequatur. Sed non ut affirmatio affirmationem, nec ut negatio negationem sed conversim, id est ut affirmatio negationi, negatio vero affirmationi consentiat. Affirmationem namque quae est possibile esse, sequitur negatio impossibilitatis quae dicit non impossibile esse, negationem vero possibilitatis quae est non possibile esse sequitur impossibilitatis affirmatio quae proponit impossibile esse.13 Idem quoque et de contingenti dicendum est. Affirmationem namque contingentis sequitur negatio impossibilitatis. Negationem vero contingentis sequitur affirmatio impossibilitatis. Omnino enim quidquid de possibilitate proponitur, idem de contingentibus iudicatur. Disponantur ergo hoc modo: primum affirmatio impossibilis, contra eam negatio impossibilis.14 Et sub affirmatione impossibili ponantur ex contingentibus et possibilibus, quas ipsa sequitur impossibilitas. Sub negatione vero impossibilitatis illae possibilis et contingentis propositiones, quibus ipsa impossibilitatis negatio consentit,15 hoc modo:16 Impossibile esse. Non impossibile esse.17 Non possibile esse. Possibile esse.18 Non contingens esse. Contingens esse.19 Patet ergo ut contradictiones quidem aliis contradictionibus consentiant. Qua in re illud quoque manifestum est, quod affirmationes negationibus, negationes vero affirmationibus consentiant. Sensus ergo totus talis. Sermonum vero ratio haec est. Impossibile, inquit, et non impossibile, scilicet quae est contradictio duas contradictiones, id est illud quod est contingens et possibile et non contingens et non possibile, sequitur quidem contradictorie.20 Nam una contradictio, impossibilis et non impossibilis, duas sequitur contradictiones, id est contingens et non contingens, possibile et non possibile. Sed quanquam contradictiones sequatur alia contradictio, conversim tamen sibi consentiunt. Nam quod est possibile esse sequitur negatio impossibilis, ut superior descriptio docet.21 Negationem vero possibilis sequitur affirmatio impossibilis, nam quod est non possibile consentit ei quod impossibile. Est autem affirmatio impossibilis ea quae dicit impossibile esse. Et quanquam involuta sit sermonum ratio, tamen si quis secundum superiorem expositionem ad ipsius Aristotelis sermones superiores redeat, et quod illis deest ex nostra expositione compenset, sensus plenissimus a ratione non deviat.23 Necessarium vero quemadmodum fit, considerandum est. Manifestum est autem quoniam non eodem modo, sed contrariae sequuntur. Contradictoriae autem sunt extra. Non enim est negatio eius quod est, necesse non esse, non necesse est esse. Contingit enim esse veras utrasque in eodem. Quod enim est, necessarium non esse, non est necessarium esse.25 Possibilis atque impossibilis dudum comparatione didicimus, quod affirmationem possibilem impossibilis negatio sequeretur, rursus negationi possibilis affirmatio impossibilis consentiret. Quaerens ergo nunc quemadmodum possibilium et necessariarum propositionum fiant consequentiae, dicit non eodem modo in his evenire quemadmodum in illis evenit quae ex possibilis comparationibus nascebantur.26 In illis enim contradictiones oppositae, contradictiones rursus oppositas sequebantur, ut affirmationem negatio, negationem affirmatio sequeretur. In his autem hoc est impossibilibus et necessariis non eodem modo est, sed contrariae quidem consequuntur, contradictoriae vero et oppositae extra sunt et non sequuntur. Et prius quidem quae sint contrariae, quae contradictoriae disponamus.27 Propositionis enim quae dicit necesse esse ea quae proponit, non necesse esse contradictoria est. Ea vero quae dicit necesse non esse contraria, ut si quis dicat solem esse necesse moveri, huic est opposita contradictoriae solem non necesse esse moveri. Contraria vero solem necesse esse non moveri. Possibilem ergo propositionem sequitur contradictio necessaria.28 Contradictionem vero possibilis non sequitur necessitas. Quod eveniret si in his sese oppositae sequerentur. Sed potius ea quae est contraria necessitati. Age enim oppositioni quae dicit possibile esse videamus quae ex necessariis consentiant. Illa quidem quae dicit necesse esse non ei poterit consentire. Quod enim possibile est esse, potest et non esse.29 Quod autem necesse est esse, non poterit non esse. Ergo si possibilitatem necessitas non sequitur, sequitur eam necessitatis contradictio, non sequitur ergo propositionem possibilem ea quae proponit necesse esse. Sed contradictio necessitatis quae proponit non necesse esse. Sed contradictioni possibilis necessitas non consentit. Neque enim dicere possumus, quoniam eam propositionem quae dicit, non possibile esse, sequitur ea quae proponit necesse esse.30 Sed potius contraria necessariae illa quae dicit necesse esse non esse. Nam cum non possibile est, necesse est non esse. Disponantur enim hae scilicet quae sequuntur et sub his necessariae et quae sit contradictio, quae contrarietas ascribatur.31 Possibile esse. Non possibile esse.32 Non necesse esse. Necesse esse non esse.33 Contradictoriae Necesse esse. Contrariae34 Nulli ergo dubium est quin affirmationem possibilis sequatur necessarii negatio, negationem vero possibilis non sequatur necessarium, sed potius contrarietas necessarii. Nam cum possibile esse sequatur contradictio necessitatis, quae est non necesse esse, contradictionem possibilis quae dicit, non possibile esse, non sequitur necessitas ipsa.35 Sed potius contraria illa scilicet quae proponit necesse esse non esse. Sensus ergo huiusmodi est. Talis vero est ordo sermonum, necessarium vero, inquit, quemadmodum sit, id est, quas habeat consequentias considerandum est. Primo quidem definit dicens: Manifestum est quoniam non eodem modo. Quo loco subaudiendum est, quemadmodum in his quae possibiles sunt et impossibiles, sed contrariae sequuntur, contradictoriae vero extra sunt, et non sequuntur.36 Namque contradictionem possibilis non necessarii contradictio, sed (ut supra docuimus) contrarietas sequebatur. Non enim contradictio contradictioni in hac necessarii consequentia consentiebat. Sequebatur namque possibilitatem illud quod est non necessarium, non possibile autem sequebatur ea propositio quae dicit necesse esse non esse, non autem necesse esse.37 Sed rursus necesse esse non esse, et non necesse esse non sunt contradictiones. Sed non necesse esse quidem negatio necessarii est, illa vero quae dicit, necesse esse non esse contraria necessarii. Contra se autem non sunt contradictoriae. Possunt namque in uno eodemque simul inveniri. Quod per hoc ait quod dixit: Contingit enim veras esse in eodem utrasque. Nam quod necessarium non esse non est necessarium esse, ut quoniam necesse est hominem quadrupedem non esse, non est necessarium hominem quadrupedem esse.38 Nam si hoc falsum est, necesse erit hominem esse quadrupedem, cum necesse sit non esse. Quocirca manifestum est quoniam simul aliquando inveniri possunt non necesse esse, et rursus necesse esse non esse propositiones quae cum contra se sunt, contradictiones non sunt. Causam vero reddens cur cum secundum possibilis comparationem ad contradictiones sit reddita consequentia, non eodem modo in necessariis potuerit evenire sic dicit:39 Causa autem cur non sequantur similiter caeteris est, quoniam contrariae impossibile necessario redditur idem valens. Nam quod impossibile est esse, necesse est hoc, non quidem esse, sed potius non esse. Quod vero impossibile est non esse, hoc necessarium est esse. Quare si illa similiter sequuntur possibile, et non possibile haec e contrario.40 Quoniam non significant idem necessarium et impossibile, sed (quemadmodum dictum est) conversim.41 Causa est, inquit, cur consequentia in necessariis ita redditur, quod necessarium semper impossibili contraria ratione consentit. Nam quod impossibile est esse necessarium est non esse. Et rursus quod necesse est esse, hoc impossibile est non esse. Fit igitur contrarietas quaedam. Nam cum impossibilitas esse habet, necessitas non esse, et cum necessitas esse, impossibilitas non esse, ergo idem valet impossibilitas et necessitas, non eodem modo reddita. Sed si necessitas secundum esse, impossibilitas secundum non esse redditur, et si impossibilitas secundum esse, secundum non esse necessitas, quare idcirco evenit ista contrario modo conversio, nam ubi est impossibile esse, ibi est necesse non esse, sed impossibile esse et non possibile esse consentiunt. Igitur non possibile esse et necesse non esse consentiunt.42 Nulli ergo dubium est idcirco necesse non esse sequi possibilis negationem, quoniam impossibilitas quae sequitur, possibilis negationem consentit ei quae dicit, necesse non esse. Hoc autem ideo quia impossibilitas et necessitas idem valent (ut dixi) si contrariae proponantur. Quare quod dicitur hoc modo est. Causa autem est, inquit, cur non sequantur similiter caeteris, id est quae secundum possibile et impossibile factae sunt, quoniam contrariae impossibile necessario redditur idem valens, id est contrario modo reddita et pronuntiata impossibilitas necessitati idem valet.43 Nam si impossibile est esse, necesse est hoc non esse. Sed si est necesse non esse, hoc non est possibile esse. Nullus ergo dixerit quoniam necesse est esse, sed potius quoniam necesse est non esse, tanquam si ita dixisset. Nam si impossibile est esse, necesse est hoc non esse. Sed non putandum est quoniam impossibile est esse hoc est quod necesse est esse.44 Quod si rursus impossibile est non esse, hoc necesse est esse. Conversim igitur et contrarie impossibilitas necessitati redditur idem valens, id est contrario modo reddita et pronuntiata impossibilitas necessitati. Quod si impossibilitas ad possibile simili contradictione, et contradictionum conversione consequentiam reddit, idem autem valet impossibilitas et necessitas contrariae praedicata, nulli dubium est quin recte hic contraria et non opposita fuerit consequentia: an certe ita exponendum est, quoniam in consequentia impossibilis et non impossibilis ad eas quae proponebant possibile et non possibile eam quae est non possibile ea quae dicit aliquid esse impossibile sequebatur, contrarie vero impossibile, idem valet quod necessarium manifestum est, quoniam similiter se habet, id est eo modo quo dictum est impossibile ad consequentiam possibilis et non possibilis.45 Impossibile vero ei quod est non possibile, consentaneum sit id quod econtrario idem valet, id est necessarium non esse, id sequi eam propositionem quam etiam impossibilitas sequebatur. Est autem contrariae idem valens impossibilitati ea quae est necessarium non esse, sequiturque impossibilitas eam propositionem quae est non possibile esse, necessarium non esse igitur sequitur eam quae est non possibile esse, ut sit sensus hic, quoniam impossibile necessario idem potest econtrario.46 Similiter vero sese habet, id est eodem modo quo dictum est impossibilis consequentia ad eas quas dixi possibile et non possibile.47 An certe impossibile est sic poni necessarii contradictiones. Nam quod est necessarium esse, possibile est esse. Nam si non, negatio sequetur. Necesse enim est aut affirmare aut negare. Quare si non possibile est esse, impossibile est esse. Igitur impossibile est esse, quod necesse est esse, quod est inconveniens. At vero illud quod est possibile esse, non impossibile esse sequitur. Hoc vero illud quod est non necessarium est esse. Quare contingit quod est necessarium esse, non necessarium esse, quod sane est inconveniens.48 At vero neque necessarium esse sequitur ad possibile esse, neque necessarium non esse. Illi enim utraque contingit accidere, horum autem utrumlibet verum fuerit, nondum erunt illa vera. Simul enim possibile est esse, et non esse. Si vero necesse est esse, vel non esse, non erit possibile utrumque. Relinquitur ergo non necessarium non esse, sequi ad possibile esse.49 Hoc enim verum est, et de necesse esse, haec enim fit contradictio eius quae sequitur ad non possibile esse. Illud enim sequitur hoc quod est, impossibile esse, et necesse non esse. Cuius negatio est, non necesse non esse. Sequuntur igitur et hae contradictiones secundum praedictum modum. Et nihil impossibile contingit sic positis.51 Superius quidem propositionum facta conversio ita est, ut possibilem propositionem necessarii negatio sequeretur. Atque his ita positis non evenit ut contradictio contradictionem sequeretur, nec ut converso modo sequeretur quod in illis scilicet eveniebat in quibus possibilium et impossibilium consequentia considerabatur, quoniam contradictio necessarii, quod est scilicet non necessarium esse, sequebatur possibilem propositionem.52 Possibilis vero contradictionem non consecuta est necessitas, sed contrarium necessitatis. Hoc permutare volens intendit ita constituere consequentias, ut simili modo contradictio quidem contradictioni consentiat, sed conversim. Hoc autem hac ratione disponit. Dicit enim, erravi fortasse quod necessarii et possibilis consequentiam ex possibili inchoavi, et non ex necessario, ut hac eius consensione mentiretur, posuit enim praecedens possibile esse, eique fuit consentiens non necessarium esse.53 Et hoc quidem superius. Nunc autem convertit et dicit: An fortasse, inquit, errore lapsi ita has consequentias constituimus, ut primo poneremus possibile esse, huic autem adiungeremus velut consequens necessarii negationem quae diceret non necesse esse? An potius illud verum est, ut posito prius necessario necessitati possibilitas consentiens subsequatur?54 Videtur enim omnem necessariam propositionem possibilitas consequi. Quod si quis negat, illi confitendum est, quoniam negatio possibilis sequitur necessitatem. In omnibus enim aut affirmatio aut negatio est. Ergo si necessariam propositionem non sequitur possibilitas, possibilitatis negatio consequitur, ut ita dicatur. Ergo recta consequentia ita dici, quod necesse est esse non possibile est esse.55 Sed dudum dictum est, quod ei propositioni quae proponeret non possibile esse impossibilitas consentiret. Sed non possibile esse consequitur necessitatem, et impossibilitas igitur consequetur necessitatem. Erit itaque recta propositionum consequentia, si necesse est esse impossibile est esse. Sed hoc fieri non potest. Si igitur impossibilitas non sequitur necessitarem, sequitur autem propositio quae aliquid non posse esse denuntiat impossibilem propositionem, necessariae propositioni possibilitatis negatio quae est non possibile esse non consentit; quod si haec necessariae enuntiationi non consentit, consentiet affirmatio.56 Necessitatem igitur possibilitas consequitur. Erit ergo recta propositionum consequentia hoc modo: Si necesse est esse, possibile est esse. Sed rursus alia nobis ex his impedimenta nascuntur. Nam si quis necessitati dicat propositionem possibilem consentire, quoniam possibilitati ea propositio quae dicit, non impossibile esse, et rursus ea quae enuntiat non necesse esse consentit, quod superior ordo praedocuit, erit ut necessariae propositioni consentiat ea quae dicit, non necesse esse, erit igitur recta consequentia si necesse est esse, non necesse est esse.57 Sed hoc rursus est impossibile, quod si ita est, aliquid impossibile consequentiis propositionum permutandum est, ut possit ipsa sibi ratio consentire. Aut igitur illud primo inconvenienter dictum est, quod necessarii negatio affirmationem possibilem sequeretur, ut ea quae est non necesse esse, sequatur eam quae dicit possibile esse, vel certe illud non recte sensimus possibilem propositionem ad necessariam consentire, quod quia perabsurdum est. Nullus enim dixerit necessitati possibilitatem esse contrariam, evenit enim quod necesse est, hoc fieri non posse rectaque est haec consequentia.58 Si necesse est esse, possibile est esse, sicut potius contradictio necessarii propositionem possibilem non sequatur. Sed cum haec dicuntur, illud intelligi placet, quod necessitatem possibilitas sequatur, ut id quod est necesse, hoc possibile esse dicatur. Istud altius perspicientibus propositum est.59 Nam aliud est rem dicere esse necesse, aliud esse possibile. Illud autem quod per se possibile est, non modis omnibus fit necesse. Nam si necesse est, fieri non potest ut non sit. Quod vero possibile est, et non esse potest, igitur quod possibile est non erit necesse. Dico autem quia neque ea propositio sequitur possibilitatem quae necessitati omnino contraria est.60 Est namque necessariae propositioni contraria ea quae dicit, necesse est non esse. Hanc possibilitati consentire nullus impellet. Nam quod necesse est non esse, illud non potest esse. Quod autem possibile est, illud esse et non esse potest. Necessitas ergo propositionis quae secundum esse praedicatur, idcirco non sequitur possibilitatem quod possibilitas quidem et non esse potest.61 Necessitas vero, quae secundum esse est, non potest non esse. Rursus necessitas quae secundum non esse praedicatur, a possibilitate differt, eamque non sequitur, quod necessitas ea quae secundum non esse dicitur non potest esse. Possibile vero et esse et non esse potest. Quod igitur ut neque opposita negatio necessarii possibilitatem sequatur, quae non necesse esse proponit, nec ipsa necessitas affirmandi quae dicit necesse esse, neque huic contraria quae dicit necesse esse non esse.62 Sed in his quatuor videbuntur, est enim necessaria affirmatio quae dicit, necesse est esse, huic opposita est ea quae praedicatur non necesse esse. Rursus contraria necessitati affirmatio est quae dicit necesse est non esse. Huic opponitur ea quae proponit non necesse est non esse, quod subiecta descriptio docet:63 Necesse est esse. Non necesse est esse.64 Necesse est non esse. Non necesse est non esse.65 Si igitur neque ea quae dicit necesse est esse, neque huic opposita quae proponit non necesse est esse, nec necessitati contraria, cuius sententia est: Quoniam necesse est non esse possibilitati consentit, restat ut ei consentiat, quarta quae dicit, non necesse est esse, quae scilicet quarta aliquatenus etiam ipsi necessitati consentit, necessitas vero ipsi possibilitati minime. Omne enim quod necesse est esse et possibile est esse, et ut non sit non est necesse.66 Idcirco autem haec propositio quae dicit, non necesse est non esse, necessitati consentit, quia necessitati quidem contraria est ea quae dicit, necesse est non esse, huic vero opposita est ea quae proponit non necesse est non esse. Quare consentiet ei propositio quae contradictoria est sibimet oppositae affirmationi. Quod si quis attentius inspicit, et ad supra scriptum omnino revertitur, facile cognoscit.67 Si igitur possibile esse (ut dictum est) sequitur ea propositio quae dicit, non necesse est non esse, negationem possibilem sequitur huic opposita quae dicit, necesse est non esse. Erit itaque huiusmodi consequentia, si possibile est esse, non necesse est non esse. Rursus si non possibile est esse, necesse est non esse.68 Reversa est igitur illa consequentia quae contradictoriae quidem fiebat, sed conversim sicut supra de impossibilibus dictum est, hic namque affirmationem possibilem negatio sequitur quae necessarium quidem destruit, sed id quod ad non esse ponitur ea scilicet quae dicit, non necesse est non esse, rursus negationem possibilem affirmatio sequitur necessaria quae secundum non esse ponitur.69 Est igitur hic quoque eadem conversio, ut contradictio quidem contradictionem sequatur, sed conversim, ut affirmatio negationi, negatio vero affirmationi conveniat. Melius vero hoc si sub oculis cadet liquere credimus, atque ideo apertissime sententiam rei subiectae dispositionis nos ordo commoneat.70 Possibile est esse. Non possibile est esse.71 Non necesse est non esse. Necesse est non esse.72 Omnis quidem sententia talis est. Ordo autem sermonum huiusmodi est: Postquam dixit de possibilium et impossibilium consequentia, quod contradictiones quidem contradictionibus convenirent, sed conversim, id est quod affirmatio negationi, negatio vero consentiret affirmationi. Haec eadem, inquit, consequentia quemadmodum in necessariis eveniat, videndum est.73 Speculatus igitur et de necessariis idem non reperit, nam cum dixisset necessarii negationem possibilitati consentire, affirmatio necessaria negationi possibilitatis non consentit. Eiusdem rei reddens causas illud arguit, quod impossibilitas necessitati idem valeret contrariae reddita. Quam rem emendare volens ita dixit: An certe, inquit, impossibile est sic poni necessarii contradictiones, ut negationem scilicet necessarii possibilitati consentire diceremus.74 Addidit autem dubitationem quamdam, quae ita sese habet. Nam quod est, inquit, necessarium esse, illud sine dubio possibile est esse. Nam si non, id est si quod necessarium est, possibile non est, negatio possibilitatis consequitur. Necesse enim in omnibus rebus aut dicere, id est affirmare, aut certe negare, in omnibus namque rebus, aut affirmatio vera est, aut negatio, quare si non possibile est esse, id est, si hoc est non possibile esse, quod impossibile est, fiet id quod necessarium est esse. Sequitur autem propositionem quae dicit, non possibile est esse illa quae proponit, impossibile est esse, et fit aliquid impossibile ut dicatur, igitur impossibile est esse, id quod necesse est esse.75 Sed hoc inconveniens est, ergo id docuit quod necessitatem possibilitas sequeretur. Nunc autem aliud addit, quoniam supra dixit possibili propositioni necessariae affirmationis negationem consentire, nunc de eadem re dubitationem profert dicens: At vero illud quod possibile est esse, non impossibile esse sequitur. Nam quod possibile est, hoc non est impossibile, sed quod non est impossibile esse, non necesse est esse; ergo si non impossibile est esse, sequitur possibilitatem, non impossibilitatem autem sequitur id quod dicitur non necessarium esse, sequiturque possibilem propositionem id quod dicimus non necessarium esse, nulli dubium quin si necessitatem possibilitas sequitur, sequatur affirmationem necessariam negatio necessarii.76 Quare contingit quod necessarium est esse, idipsum non necessarium esse, quod est inconveniens. Constat ergo quoniam affirmationem possibilem non sequitur opposita negatio necessariae affirmationi, idcirco quod illud removendum est, ut supra diximus, ne sequatur possibilem affirmationem negatio necessariae, ut necessitatem possibilitas sequatur.77 Quod quia fieri nullo modo potest, illud est removendum, ne possibilitatem necessitati opposita negatio subsequatur. Igitur ea quae dicit, non necesse est esse, non sequitur possibilitatem. Et quia haec omnia in medio tacuerat, supra dictis addidit: At vero neque necessarium sequitur possibile esse, hoc scilicet sententiae includens possibilitati non consentire necessarium.78 Nec hoc solum, sed neque illud quod dicimus necessarium non esse, hoc ut tractatum sit ipse planius monstrat. Illi enim, id est possibili utraque contingit accidere et esse scilicet, et non esse. Horum autem, id est necessarii secundum esse, et necessarii secundum non esse, si utrumlibet verum fuerit, non erunt illa vera, et hoc ipse exponit, de possibili enim utroque ita dicit.79 Simul enim est possibile et esse et non esse, hoc est ergo quod ait. Illi enim utraque contingit accidere. Sin vero, inquit, necesse est esse et non esse, id est, si non potest non esse, et non poterit esse, non erit possibile utrumque, ut si esse necesse est, non poterit non esse, vel si non esse necesse sit, non poterit esse; tres igitur propositiones, non necesse esse, necesse esse, necesse esse non esse, possibilitatem non sequuntur.80 Relinquitur ergo hoc, id est ut quarta propositio quae opponitur necessariae secundum non esse affirmationi, possibilitatem sequatur, id est non necessarium non esse sequi possibile esse; sed quia possibile consentit necessario, haec quoque cosentit necessario. Namque hoc est quod dixit, Hoc enim verum est et de necessitate esse.81 Nam quod necesse est esse, non necesse est ut non sit; haec igitur propositio quae dicit, non necesse est non esse, contradictio eius affirmationis est quae sequitur negationem possibilitatis, eam scilicet quae dicit non possibile esse. Nam cum affirmationem eam quae est scilicet possibile esse sequetur necessarii secundum non esse negatio ea quae proponit non necesse est non esse.82 Negationem possibilem, eam scilicet quae proponit non possibile esse, sequitur affirmatio necessaria secundum non esse, quae dicit, necesse est non esse, quam eamdem quae proponit non possibile est esse, quae est scilicet negatio possibilitatis, impossibilis affirmatio sequitur quae proponit impossibile est esse; hoc est ergo quod ait, Haec enim sit contradictio eius quae sequitur id quod est non possibile esse.83 Nam cum possibilem affirmationem sequatur necessariae secundum non esse negatio quae dicit, non necesse est non esse, haec necessaria secundum non esse negatio contradictio est eius quae sequitur negationem possibilitatis. Illud enim, id est negationem possibilitatis, sequitur id quod est impossibile. Nam cum negatio possibilitatis sit quae dicit non possibile esse, hanc sequitur ea quae dicit impossibile est esse, cui consentit ea quae dicit necesse esse non esse.84 Sequitur igitur possibilis propositionis negationem ea quae dicit necesse esse non esse, cuius est contradictio ea quae dicit non necesse est non esse. Fit ergo id quoque ut contradictio contradictionem sequatur, sed conversim. Quod ait per hoc cum dixit, Sequuntur igitur et hae contradictiones secundum praedictum modum, eum scilicet, ut affirmatio negationem, negatio vero sequatur affirmationem, et nihil quidem erit vel inconveniens vel impossibile ita positis consequentiis, ut affirmationem quidem possibilem negatio necessarii secundum non esse sequatur, negationi vero possibilis affirmatio necessaria secundum non esse consentiat; quibus explicatis alias rursus adiicit dubitationes.86 Dubitabit autem aliquis si ad illud quod est necessarium esse, possibile esse sequatur. Nam si non sequitur, contradictio sequetur, non possibile esse, et si quis dicat non hanc esse contradictionem, necesse est ipsum dicere possibile non esse, sed utraeque falsae sunt de necesse esse.87 At vero rursus idem videtur esse possibile incidi, et non incidi, et esse, et non esse. Quare erit necesse esse, contingens non esse, hoc autem falsum est.88 Supra consequentias ita disposuit, ut praecedens necessarium possibilitas sequeretur, nunc de eodem ipse ambigit. Sive enim disponat consentire necessario possibile, sive quis neget, utrumque videtur incongruum. Nam si quis neget possibilitatem necessitati congruere, id dicit quoniam possibilitatis negatio necessariae propositioni conveniet.89 Si quis enim abnuat propositioni quae dicit aliquid necesse esse consentire eam quae proponit possibile esse, is illud abnuere non potest quin negatio possibilitatis necessitati consentiat, eritque integra consequentia, quae dicit si necesse est esse non possibile est esse, quandoquidem illa falsa est consequentia quae dicit, si necesse est esse, possibile est esse.90 Quod si hoc fieri non potest, ut possibilitatis negatio necessariae consentiat affirmationi, illud verum est affirmationem possibilem necessariae convenire. Sed in hoc quoque maior inerit difficultas. Omne namque quod possibile est esse, possibile est et non esse. Sed si possibilitas necessitatem sequitur, erit id quod necesse est, ut possit esse et possit non esse secundum naturam scilicet possibilitatis, quae ipsi convenit necessitati; sed hoc impossibile est.91 Non igitur possibilitas sequitur necessitatem; quod si possibilitas necessitatem non sequitur, negatio possibilitatis sequitur ea scilicet quae est non possibile esse, evenientque ea rursus incommoda, quae dudum cum eum locum tractaremus expressimus; quod si quis possibilitatis non velit esse negationem eam quae dicit non possibile esse, sed potius eam quae dicit possibile esse non esse.92 Quanquam ille non recto ordine affirmationi negationem accommodet, dictum supra fit quoties cum modo propositiones dicuntur ad modos ipsos potius negationem poni oportere quam ad verba, dandae tamen manus sunt, ut cum eo quoque concesso quod ad defensionem utile aliquibus videri possit, argumentationis falsam sententiam fregerimus, penitus atque altius sit veritas constituta.93 Sit ergo negatio possibilitatis quam ipsi volant, id est ea quae dicit possibile esse non esse; sed haec quoque necessitati non convenit. Si quis enim dicat quoniam possibile esse necessarium non sequitur, sequitur mox possibilis contradictio necessitatem; quod si quis contradictionem possibilis ponat eam quae dicit possibile non esse, eamque necessitati consentire putat, erit secundum eum recta consequentia, si necesse est esse, possibile est non esse, sed hoc fieri non potest.94 Quod enim necesse est esse non potest non esse; si igitur possibilitas non sequitur necessitatem, erit enim quod necesse est contingens. Possibile namque et contingens idem valent, negationes possibilitatis, sive ea quae dicit non possibile esse, sive ea cuius sententia est possibile est non esse, necessitati convenient; sed utrumque impossibile est. Quod si haec non sequuntur, sequitur ea quae est earum affirmatio, id est possibilitatis; sed hoc quoque fieri non potest, ut saepius supra monstravimus. Haec ergo huiusmodi quaestio in sequenti ordine ab ipso resolvitur.95 Nunc autem quoniam quaestionis supra dictae talis sensus est, verba ipsa sermonumque ordo videatur. Ait namque: Dubitabit autem inquit, aliquis si illud quod est necessarium esse, possibile esse sequitur, id est si necessitati possibilitas consentit. Nam si non sequitur, id est si negat aliquis ut possibilitas necessitatem sequatur, contradictio consequitur possibilitatis.96 Nam quod possibilitas non sequitur, contradictio possibilitatis sequitur, ea scilicet quae dicit non possibile esse, et praetermisit quod ex his esset impossibile. Hoc autem est ut si necessitatem possibilitas non sequatur, et contradictio possibilitatis consentiat, sit recta consequentia si necessarium est esse, non possibile est esse, quod est inconveniens; et si quis non hanc dicat esse contradictionem, id est si quis neget possibilitatis contradictionem esse quae dicit non possibile esse, illud certe necesse est ei dicere quod possibilitatis contradictio ea sit quae dicit possibile esse non esse, sed utraeque falsae sunt de necesse esse. Nam quod necesse est, fieri non potest ut non possibile sit.97 Et rursus quod necesse est, fieri non potest ut possibile sit non esse. Rursus videtur idem esse possibile incidi et non incidi. Possibilitas enim affirmationi negationique communis est, namque et esse et non esse potest quod possibile esse dicitur. Hoc autem falsum est de necessario praedicari. Necessarium namque si est, non esse non poterit; si non est, nulla ratione contingit; quod si quis dicat quoniam possibilitas necessitatem sequitur, eadem possibilitas consentit contingenti, et erit necesse esse contingens non esse, id est erit contingens id quod necesse esse praedicatur.98 Nam si quod possibile est esse, potest non esse, quod autem potest non esse, contingit ut non sit, non dubium est quin si necessitatem possibilitas sequitur, eam sequatur quoque et contingentia; sed contingens possumus dicere in negatione, ut dicatur contingit non esse; est igitur quod necesse est esse, contingens non esse. Hoc autem falsum est, atque hic quidem ordo sermonum est, ut in aliis fere omnibus perplexus atque constrictus, alias enim similitudo enuntiationum, alias id quod deest implicitam reddit obscuramque sententiam; quod si quis Aristoteles verbis seriem nostrae expositionis annectat, et quod illic propter similitudinem confusum est, per expositionis nostrae distinctionem ac separationem disreget; quod vero in Aristotelis sermonibus minus est, hinc compenset, sententiae ratio totius elucebit.99 Nunc ergo quoniam proposuit quaestionem, eam continenter exsequitur his verbis:100 Manifestum est autem quoniam non omne possibile vel esse vel ambulare, et opposita valet. Sed est in quibus non sit verum. Ac primum quidem in his quae non secundum rationem possunt, ut ignis calefactibilis est, et habet vim irrationabilem. Ergo secundum rationem potestates eaedem plurimorum etiam contrariorum sunt. Irrationabiles vero non omnes, sed quemadmodum dictum est, ignem non est possibile calefacere et non calefacere, neque quaecunque alia semper agunt.101 Alia vero possunt et secundum irrationabiles potestates simul opposita suscipere, sed hoc idcirco dictum est, quoniam non omnis potestas oppositorum est, neque quaecunque secundum eamdem speciem dicuntur.102 Cum de possibilis et necessarii consequentia dubitasset, cumque si possibilitas necessitate consentiret, quod erat incommodum, vel si possibilitas rursus necessitatem sequeretur, necessitas ipsa cui possibilitas consentiret in se et esse et non esse susciperet, nunc incongruentem ambiguitatem rationabili argumentatione dissolvit dicens: Non vere illud metuit, ne possibilitas necessitatem consequens ipsam naturam necessitatis atque rigorem frangeret, ut id quod necesse esset, in contingentiam permutaretur.103 Neque enim, inquit, omne quod possibile est esse, et possibile est non esse. Sunt enim plura quae unam tantum vim continent, et ad negationem nullo modo sunt apta, ut in his possibilitatibus quas irrationabilis actus efficit. Nam cum sit possibile ignem calefacere, non est possibile ut non calefaciat. Quare haec potestas non potest opposita.104 Si qua enim potestas opposita potest, illa et non esse potest et esse, et facere et non facere, quae vero non potest opposita, unam rem tantum potest, quae affirmationem tantum dat, negationem vero repudiat. Si quis enim ponat possibilitatem necessitati consentire, non idcirco iam necesse est ipsam necessitatem in contingentiam verti, cui contingenti scilicet possibilitas consentit. Non enim, inquit, omne possibile utrumque potest, id est et posse esse et posse non esse.105 Atque ideo non omne possibile contingentiae consentit, docet autem hoc his modis: in his, inquit, quae non secundum rationem possunt, possibilitas quae esse dicitur, non valet opposita, ut ignem calefacere irrationabile est. Nulla enim ratio est cur ignis calefaciat. Omnium namque quae naturaliter fiunt nulla ratio est. Ergo haec quorum potestas irrationabilis est non possunt opposita, ut ignis non potest calefacere et non calefacere. Si enim utrumque possunt, opposita possunt. Calefacere enim et non calefacere opposita sunt.106 Cum ergo irrationabiles potestates opposita non habeant agendi facultatem, illa quae secundum rationem fiunt ad oppositorum actum poterunt retineri, ut quidquid ex voluntate et ratione conceptum est, ad utrumque valeat. Medicinam namque mibi exercere et possibile est, et possibile non est. Vel rursus ambulare et non ambulare.107 Quod enim quisquis animi ratione vel appetentia vult, hoc ex ratione venire dicitur. Et in his omnibus illa potestas est quae ad utrumque valeat, id est ad affirmationem et negationem, ut sit scilicet et non sit. In his autem quae sunt irrationabilia, licet in solis venire possit, ut ea potestas quae dicitur, non etiam possit opposita, tamen non omnis irrationabilis potestas opposita non potest, ut aqua et frigida et humida est.108 Ergo et frigescere potest facile et humectari, sed eadem permutata in calidam potest frigescendi vim non habere, cum non possit humectandi amittere potestatem, dum aqua sit. Quocirca non omnis potestas valet opposita, sed valet quidem opposita potestas, ea quae secundum rationabiles motus valuit. Illa vero potestas quae opposita non valet, in solis irrationabilibus invenitur, licet non in omnibus.109 Sunt enim irrationabiles potestates quae utrumque possunt, ut id quod dictum est de aquae frigore. Et tota quidem sententiae vis talis est. Nunc quis sit sermonum ordo explicetur. Manifestum est, inquit, quoniam non omne possibile vel esse, vel ambulare, opposita valet. Quod ita dictum esse manifestum est, non ut putaremus quod omne quod ambulat potest, vel quod esse potest, non possit opposita, id est non possit non esse.110 Hoc enim videtur textus ostendere, sed nemo ita intelligat, potiusque sic dictum videatur. Manifestum est quoniam non omne possibile frequenter solemus usurpare, cum dicimus possibile esse ambulare, opposita valet. Neque enim omnis potestas affirmationi negationique convenit. Sed sunt quaedam quae unum tantum possunt, ut supra iam diximus, atque hoc apertius intelligitur si ita dicamus: Manifestum est enim quoniam non omne possibile et opposita valet, quoniam scilicet possibile frequenter et de esse et de ambulare praedicamus, hoc ita cogitans facilius quis agnoscit, quid ipsius textus verba denuntient, cum etiam adminiculari quis debeat obscuris sensibus patientia atque consensu, quod ad sententiam potius dicentis spectet, etsi sermonum ratio ita non habeat.111 Hoc ergo ita constituto manifestum est, scilicet non omnes potestates opposita valere, sed esse quasdam in quibus non sit verum dicere quoniam opposita valent, et datur exemplum in his quidem quae irrationabiliter possunt, id est non secundum aliquam rationem, quarum scilicet potestatum reddi ratio non potest, quod ipsarum sit natura, ut quoniam ignis calefactibilis est, idcirco de eo ratio reddi non potest. Hoc namque illi naturaliter adest, ut haec quidem ignis potestas non valeat opposita, licet sit irrationabilis. Quae vero rationabiles sunt, et secundum rationabilem potestatem eaedem plurimorum etiam contrariorum sunt.112 Nam quibus ratio dominatur, ad utraque opposita natura ipsorum apta est, ut eaedem potestates sint plurimorum quae sunt contraria, ut si est mihi possibile ambulare, quoniam hoc ex ratione et voluntate fit, sit possibile non ambulare, et est hoc potestatis non unius, sed plurimorum, eorumque contrariorum: licet enim affirmatio et negatio sit quodammodo ambulare et non ambulare, tamen nunc ab Aristotele in contrarii vice disponitur, et hoc quidem in omnibus rationabilibus potestatibus planum est, eas plurimorum esse contrariorum et opposita valere.113 Quae vero secundum rationem non sunt, licet sint quaedam quae opposita valeant, non tamen omnia. Nam cum aqua frigefaciendi habeat potestatem quod irrationabile est, et ei rursus alia potestas calefaciendi, cum ipsa sit calefacta, sed non in omnibus potestatibus irrationabilibus hoc inveniri potest. Ignis enim (ut dictum est) unam calefaciendi tantum videtur habere potestatem, hoc enim est quod ait: Irrationabiles vero non omnes, id est opposita valent, sed quemadmodum dictum est, ignem non est possibile calefacere et non calefacere, daturque in omnibus regula quae non sint possibilia contrariorum, ea scilicet quae semper unam rem actu continent, ut ignis semper calet, sol semper movetur, et caetera huiusmodi, quod per hoc ait quod dixit: Neque quaecunque alia semper agunt, alia vero possunt quaedam opposita, etiam secundum irrationabiles potestates, ut dictum est de aqua.114 Sed hoc idcirco dictum esse testatur, ut cognosceremus nihil evenire contrariorum, si quis diceret possibilitatem necessario consentire. Cum enim non omnis possibilitas contraria valeret, ea scilicet necessitati consentit, quae contraria non valet, sed unam rem semper agit, hoc est enim quod ait: Sed hoc quidem idcirco dictum est, quoniam non omnis potestas oppositorum est, nec quaecunque secundum eamdem speciem dicuntur quod ait: Nec quaecunque secundum eamdem speciem dicuntur tale est.115 Non modo omne quod dicitur possibile contrariorum esse non potest, sed etiam ea quae sub eadem specie sunt, quaedam contraria non possunt, ut ea quae sunt irrationabilium. Nam cum omnium irrationabilium in eo quod irrationabilia sunt, una sit species, tamen ne in nis quidem invenire potest ut in omnibus eadem sit contrariorum potestas, ut de igne quod supra dictum est.116 Nam cum eius irrationabilis sit potestas, non tamen talis est ut ad contraria transferatur. Recte igitur dictum est, quoniam neque quae sub eadem specie sunt poterunt omnia contrariorum esse potentia. Nam cum ignis potestas cum aliis omnibus potestatibus irrationabilibus sub ea sit specie quae irrationabilis est potestas, tamen non valet opposita.117 Atque hoc quidem quod attentare possit totam quaestionem, non tamen validissime dissolvere praediximus. Quod vero maxime dirigat dubitationem ambiguitatemque constituat, ipse continuata oratione addidit dicens:118 Quaedam vero potestates aequivocae sunt. Possibile enim non simpliciter dicitur, sed hoc quidem quoniam verum est ut in actu, ut possibile est ambulare quoniam ambulat, et omnino possibile est esse quoniam iam est actu quod dicitur possibile. Illud vero quoniam forsitan aget, ut possibile est ambulare quoniam forsan ambulabit, et haec quidem in mobilibus solis est potestas, illa vero, et in immobilibus.119 In utrisque autem verum est dicere non impossibile esse ambulare, vel esse, et quod ambulantia, et agit et ambulabile est. Sic ergo possibile non est verum de necessario simpliciter dicere, alterum autem dicere verum est. Quare quoniam partem universale sequitur, illud quod ex necessitate est, sequitur posse esse, sed non omnino.121 Quid haec sententia contineret quam nunc Aristoteles proposuit, quinto quidem libro diligenter ex pressimus et nunc eam breviter exsequamur. Expositionis enim causa doctrinaeque hunc secundum nos expositionis sumimus laborem, non augendi prolixitate fastidii. Talis ergo est sententia tota. Possibile quod frequenter in rebus dicimus non simpliciter dicitur. Atque ideo quoniam possibile a potestate traductum est, ut ipsa quoque potestas aequivocum est.122 Hoc hinc manifestum est, quod quaedam possibilitates ad hoc dicuntur non quoniam aguntur, sed quoniam ut agantur nihil impedit, ut si de aliquo sano corpore omnibusque aliis quae impedire poterant remotis sedente, dicatur possibile esse ambulare eum, non quoniam ambulat, sed quoniam ut ambulet nihil omnino prohibet. Quaedam vero possibilitates ita dicuntur quoniam iam actu sunt atque aguntur, ut si quis de ambulante homine dicat, possibile esse eum ambulare, atque ideo ea possibilitas quae non secundum actum aliquem dicitur, sed secundum id quod posset agere, dicitur eo quod agere non prohibetur a potestate possibilitas nominatur.123 Haec vero quae iam agit atque in actu est, actus ipse possibilitas appellatur. Duae vero sunt significationes possibilitatis, una quae eam possibilitatem designat, quae est potestate, quae secundum actum non sit. Altera quae eam possibilitatem significat quae actu sit. Haec autem possibilitas quae iam actu est, aut ex potestate ad actum transit, aut semper in actu naturaliter fuit, ut cum homo ex eo quod sedet non ambulat, potest ambulare, atque ideo ex potestate in actum vertitur. Sol vero cum movetur, nunquam ex potestate in actum vertitur.124 Neque enim aliquando hunc motum non egit. Neque ignis ut nunc non caleret, aliquando non caluit. Ergo ea rursus possibilitas quae secundum actum aliquem dicitur duas intra se species continet, unam quae talem actum possibilitatis designet, quemque non esse non liceat, et haec dicitur necessaria quae nunquam ex potestate in actum vertitur, sed in actu naturaliter mansit; alteram vero quam liceat et non esse, quae scilicet ex potestate in actum migravit, et hoc non necessarium cum sit actu, et haec talis possibilitas quae ex potestate in actum vertitur, in solis mobilibus est, hoc est quae moveri possunt, haec autem sunt corporalia; incorporalia vero non moveri, quibus rationibus astruatur paulo post dicemus.125 Illae vero quae semper in actu propriae naturae qualitate manserunt, et in mobilibus inveniuntur, ut igni calor qui semper actu et nunquam fuerit potestate, et in his quae sunt immobilia, haec autem sunt incorporalia et divina. Quare possibilitas ea quae ex potestate in actum migravit, solorum est corruptibilium et corporalium. Ea vero quae semper actu fuit, divinis corporalibusque communis est; ut igitur tota ratio breviter attingatur, ita dicendum est: possibilitas aequivoca est et multa significans. Est enim una possibilitas, quae ipsa quidem cum non sit in actu esse possit.126 Atque ideo de ea possibilitas praedicatur. Est autem alia quae iam est actu, haec autem quae iam actu est, non aequivoca est, sed genus. Habet enim sub se species eam possibilitatem quae actu quidem est, sed ex potestate migravit. Alia vero quae actu est, sed ex potestate non migravit. Et illa quidem quae ex potestate non migravit, ipsa dicitur necessaria, quae nunquam relinquit subiectum. Illa vero quae ex potestate ad actum transit, sine ulla dubitatione dicitur non necessaria.127 Idcirco quod poterit relinquere aliquando subiectum, sed de his utrisque, scilicet quae vel in potestate vel in actu possibilitates dicuntur, communis esse poterit praedicatio, si dicamus utrasque esse non impossibiles. Nam et qui potest ambulare cum non ambulet, et qui iam ambulat, verum est de his dicere quoniam non est impossibile eos id agere quod possunt agere vel agunt.128 Cum vero sub significatione possibilitatis duo sint, una possibilitas quae actu non est, alia vero quae actu est, illa possibilitas quae secundum potestatem dicitur necessariae non accommodatur, neque aliquando necessitati poterit consentire. Restat igitur ut sub ea pluralitate necessitas ponatur quae actu est, sed ea quoque habet unam speciem per quam ex potestate in actum migrat, quae est non necessaria.129 Quare ne in hac quidem poni potest necessitas. Restat igitur ut quoniam id quod necesse est esse, nullus negat esse possibile. Sub possibili autem est et ea quae potestate esse dicitur. Sed necessitas non ponitur, neque sub ea potestate quae actu est et subiectum poterit relinquere, sed ponatur sub eo actu qui subiectum relinquere non potest, ut sit necessitas possibilitas quae actum et subiectum nunquam relinquat, eo quod ad actum ex potestate non venerit.130 Species igitur quaedam erit necessitas possibilitatis, siquidem illic ponitur ubi est ea possibilitas quae actu semper est. Quod si speciem sequitur genus, et ubi est species, genus deesse non potest, sequitur speciem suam, id est necessitatem genus proprium, id est possibilitas, sed non omne. Ea vero possibilitas necessitatem non sequitur quae potestate tantum est, non etiam actu, neque ea quae cum sit actu relinquere subiectum potest, sed ea tantum quae cum actu sit nunquam poterit a subiecto discedere.131 Sequitur ergo possibilitas necessitatem, nihilque evenit impossibile, sed ea, ut dictum est, quae in actu sit, et nunquam in subiecto natura esse desistat. Totus quidem sensus huiusmodi est, ratio vero verborum ita constabit. Quaedam vero, inquit, potestates aequivocae sunt, sed hoc idcirco dictum est quoniam non omnis potestas aequivoca est.132 Est enim potestas quae ut genus sit, ea scilicet quae secundum actum praedicatur. Quemadmodum autem quaedam potestates aequivocae sint exsequitur dicens. Possibile enim non simpliciter dicitur, et hoc partitur, sed hoc quidem quoniam verum est ut in actu, ut possibile est ambulare, quoniam iam ambulat, et omnino possibile est esse, quoniam iam est actu quod dicitur possibile.133 Hoc planius nihil potuerit demonstrari, quam si illud possibile dicatur, quod iam agitur. Quod si quis possibile esse neget, hoc ait et fieri atque esse dicit quod impossibile est, sed hoc omnem modum rationabilitatis excedit. Aliam vero partem significationis possibilitatis hanc dicit. Illud vero quod forsitan aget, et dat huius exemplum ut possibile est ambulare, quoniam ambulabit.134 Non ergo quod iam agit, sed quod forsitan aget, id est quod ut agat fortasse nihil prohibet. Et hoc quidem, inquit, in mobilibus solis est potestas, haec scilicet potestas quae potestate dicitur non secundum actum. Mobilia vero, ut dictum est, sola corpora dicit. Illa vero, id est, quae actu est, et in immobilibus, atque ideo addidit hoc cum dicit, et in immobilibus, ut non suspicemur in solis esse divinis actus possibilitatem, sed etiam in mortalibus atque corporeis.135 In utrisque vero verum est dicere, non impossibile esse ambulare, vel esse quod ambulat iam et quod agit et ambulabile. In utrisque, inquit, significationibus una praedicatio poterit convenire, ut dicamus non esse impossibile vel ambulare quod iam ambulat, vel ambulare quod potest ambulare et non ambulat, quod per hoc ait quod diximus ambulabile.136 Ambulabile enim est quod non quidem ambulat, possit tamen ambulare. His addit: Sic igitur possibile non est verum de necessario simpliciter dicere, id est, sic possibile quemadmodum aequivoce possibilitas praedicatur, non est verum de necessario simpliciter et universaliter atque omnino praedicare, hoc est non omne possibile necessario consentit.137 Alterum autem, id est possibile verum est, hoc est de necessario praedicare. Illud scilicet quod secundum actum dicitur immutabile. Quare quoniam partem suam, id est speciem, id est id quod est universale, id est genus sequitur illud quod ex necessitate est, quod scilicet species est possibilitatis, sequitur posse esse, id est possibilitas, sed non, inquit, omne.138 Nam illa possibilitas quae in actu praedicatur et relinquere subiectum potest, non sequitur necessitatem, sed ea tantum quae cum in actu sit neque ex potestate in actum vertitur, neque poterit subiectum relinquere. Atque haec quidem quae Aristoteles dixit huiusmodi sunt. Quae vero nos distulimus, ut doceremus immobilia esse divina.139 Mobilia vero sola corpora vocari brevissime demonstrandum est. Sex motus species esse manifestum est, sicut in Praedicamentorum libro Aristoteles digessit, quanquam hoc in Physicis permutaverit, sed nunc ita ponamus tanquam si omnino sex sint. Si secundum nullam motus speciem moveri divina atque incorporalia ratio declaraverit, ordine convincitur non moveri divina.140 Ergo quae neque generantur, neque corrumpuntur, neque crescunt, neque minuuntur, neque de loco in locum transeunt, quippe quae plenitudine naturae suae ubique tota sunt, nec de Deo aliquid intelligi fas est, nec rursus aliquibus passionibus permutantur. Quod si secundum nullum horum motuum divinarum rerum permutabilis est natura, manifestum est ea omnino non esse mobilia atque sex motus hos solis corporibus evenire. Atque haec quidem de plurimis quae de ea re possunt dici rationibus atque argumentis libasse sufficiat.141 Nunc quoniam Aristoteles consentire necessario possibilitatem non omnem docuit, et quae ei conveniret expressit, rursus de ipsorum consequentia et quid primo et quid posterius poni debeat, memoriter subiicit dicens:142 Et est quidem fortasse principium quod necessarium est, et quod non necessarium est, omnium, vel esse vel non esse. Et alia ut horum consequentia considerare oportet. Manifestum est autem ex his quae dicta sunt, quoniam quod ex necessitate est, secundum actum est. Quare si priora sunt sempiterna, et quae actu sunt, potestate priora sunt, et haec quae sine potestate sunt, actu sunt, ut primae substantiae.143 Alia vero sunt actu cum possibilitate, quae natura quidem priora sunt, tempore vero posteriora. Alia vero nunquam sunt actu, sed potestate solum.144 Postquam de possibilis et necessarii consequentia quid videretur exposuit, haec ad emendationem quodammodo superioris ordinis apponit. Et quoniam superius a possibili inchoans, caeteras omnes propositiones ad possibile et contingens, et ad eorum consensum reduxit, nunc hoc rationabiliter mutat, ut non potius a possibilitate inchoandum sit, sed a necessitate.145 Nam si quis advertat diligentius superiorem descriptionem, primo positum est possibile et contingens, et ad eamdem cunctorum sensus relatus est. Nunc hoc permutandum videtur. Dicit enim fortasse hoc esse rectius ut magis propositionum consequentia a necessariis inchoetur. Est autem totus sensus huiusmodi. Quoniam, inquit, necessaria sempiterna sunt, quae autem sempiterna sunt, omnium aliorum quae sempiterna non sunt principium sunt, necesse est ut id quod necessarium est caeteris omnibus prius esse videatur; ergo consequentiae eodem modo faciendae sunt, ut primum quidem necessitas, post vero possibilitas et caetera proponantur, sintque consquentiae hoc modo:146 Necesse esse. Non necesse esse.147 Non possibile non esse. Possibile non esse.148 Videsne igitur ut primo quidem necesse esse et non necesse esse propositum sit? secundo vero loco ad necessitatis caetera consensum consequentiamque relata sint. Hoc est ergo quod dixit fortasse principium quoddam esse omnium vel esse vel non esse, id quod esset necessarium, ut a necessario speculandarum propositionum principium sumeretur, quod esse aliarum propositionum vel non esse secundum consequentiam consensum constitueret; et quoniam prius positum est necesse esse, huic consentit ea quae dicit, non possibile non esse.149 Istius ergo propositionis quae dicit, non esse possibile ut non sit, quae scilicet non esse denuntiat (tollit enim possibile quod nondum est) principium est necessitas, cui sine ulla dubitatione consentit; et rursus quoniam ei quae dicit, non necesse esse, consentit ea quae dicit, possibile esse non esse, huius propositionis quae aliquid esse constituit, id est possibile, principium est ea propositio quae dicit, non necesse esse. Ergo sive affirmative necessitas proponatur sive negative, videtur quoddam principium esse caeterorum, et caetera velut his, id est necessariis consentientia iudicari oportere.150 Et hoc est quod ait: Et alia ut horum consequentia considerare oportet. Cur autem illud eveniat, consequenter ostendit dicens: Quoniam ea quae necessaria sunt actu sunt, ut frequenter supra monstratum est, ea vero quae necessaria sunt, sempiterna sunt, quae vero sempiterna sunt, priora sunt his quorum sunt huiusmodi potestates quae in actu nondum sunt; manifestum est quoniam et quae actu sunt, et ex potestate ad actum non veniunt, priora sunt.151 Sed de eo actu loquimur qui ex potestate ad actum non venit, sed semper actu propriae naturae constitutione permansit, ut cum ignis calet vel sol movetur et caetera huiusmodi, ita sunt ut actum nunquam reliquerint, neque ab his actus abfuerit aliquando, neque ex potestate ad hunc venerint actum. Quoniam ergo huiusmodi fuerunt ut semper essent, quae autem semper sunt, ea omnibus sunt priora, erunt etiam potestate secundum propriam naturam priora; sed quae priora sunt, semper sempiterna sunt, et rursus eadem necessaria sunt actu, et necesse est ut ea quae actu sunt his quae sunt potestate priora sint.152 Post haec fit rerum divisio ab Aristotele hoc modo: Rerum aliae sunt actu semper quae ex potestate non venerint, et istae sunt quarum nullae sunt potestates, sed semper in actu sunt. Aliae vero quae ex potestate in actum remigrarunt, quarum quidem substantia et actus secundum tempus posterior est potestate, natura vero prior.153 In omnibus enim illud quod est actu prius est et nobilius quam id quod potestate est. Illud enim quod potestate est adhuc ad actum festinat, et ideo perfectio quaedam actus est; potestas vero adhuc quiddam est imperfectum, quod tunc perficitur cum ad actum aliquando pervenitur. Quod autem perfectum est eo quod est imperfectum generosius et prius esse manifestum est.154 Nam si res quae ad actum suum ex potestate venerunt, prius fuerunt potestate, post vero actu, ergo actus earum rerum posterior est potestate si ad tempus referamus, prior vero eadem potestate si ad naturam, et hoc est quod ait: Alias res esse quae cum possibilitate sunt et actu sunt, sed actum potestate tempore quidem posteriorem habent, natura vero priorem; quasdam autem res esse in quibus sola potestas sit, nunquam actus, ut numerus infinitus Crescere enim numerus potest in infinita. Quicunque vero numerus dictus sit vel centum, vel mille, vel decem millia, et caeteri, finitus esse necesse est, ergo actu numerus nunquam est infinitus. Quoniam vero potest in infinita concrescere, idcirco solum potestate est infinitus.155 Eodem quoque modo et tempus. Quantumcunque enim tempus dixeris finitum est, sed quoniam tempus potest in infinita concrescere, idcirco dicimus tempus esse infinitum, quod potestate sit infinitum, non actu. Nihil enim actu poterit esse infinitum. Quod autem supra diximus quae semper actu essent primas esse substantias, non ita putandum est, primas eum substantias dicere quemadmodum in Categoriis ubi primas substantias individuas dicit: hic autem primas substantias quae semper actu sunt, idcirco nominat quia, ut dictum est, quae semper actu sunt principia caeterarum rerum sunt, atque ideo primas substantias eas esse necesse est.
Boethius HOME

bnf6398.85 bnf6400.101 bnf6400.110 bnf11128.111 bsb115088.225 csg830.226 sbe295.82

>>> Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 6, QUAE MAGIS APTAE ENUNTIATIONES CONTRARIAE DICANTUR.
monumenta.ch > Boethius > . . . > 1

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik