monumenta.ch > Boethius > 2 > 3
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 5, DE CONIUNCTIS ET DIVISIS ENUNTIATIONIBUS. <<<
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 5, DE ENUNTIATIONIBUS MODORUM POSSIBILIS, CONTINGENTIS, IMPOSSIBILIS, ET NECESSARII.
1 His vero determinatis, perspiciendum est quemadmodum sese habent affirmationes et negationes ad se invicem, hae scilicet quae sunt de possibili esse et non possibili, de contingenti et non contingenti, de impossibili et necessario, habent enim aliquas dubitationes.2 Omnis propositio aut sine ullo modo simpliciter pronuntiatur, ut Socrates ambulat, ut dies est, vel quidquid simpliciter et sine ulla qualitate praedicatur. Sunt autem aliae quae cum propriis dicuntur modis, ut est, Socrates velociter ambulat. Ambulationi enim Socratis modus est additus, cum dicimus eum velociter ambulare, quomodo enim ambulat, significat id quod de ambulatione eius velociter praedicamus. Similiter autem si quis dicat, Socrates bene doctus est, quemadmodum sit doctus ostendit, nec solum doctus dixit, sed modum quoque doctrinae Socratis adiunxit.3 Sed quoniam sunt modi alii per quos aliquid fieri posse dicimus, aliquid non posse, aliquid necesse esse, aliquid contingere, quaeritur in his quoque quemadmodum fieri contradictionis debeat oppositio; in his enim propositionibus quae simpliciter et sine ullo modo praedicantur, facile locus contradictionis agnoscitur. Huius enim affirmationis quae est, Socrates ambulat, negatio si ad verbum ponatur, ut est, Socrates non ambulat, rectissime oppositione facta ambulare a Socrate disiunxit. Rursus huius propositionis quae est, Socrates philosophus est, si quis ad est verbum negationem ponat, integram faciet negationem dicens: Socrates philosophus non est, neque enim fieri potest ut ad aliud in simplicibus affirmationibus negatio ponatur, nisi ad id verbum quod totius vim continet propositionis. Si quis enim in hac propositione quae est, homo albus est, non dicat fieri negationem eam quae est homo albus non est, sed potius homo non albus est, hoc modo falsum ostenditur propositum, per lapidem. Interrogetur enim de eo an lapis ille homo albus sit, ut si ille negaverit ponens negationem eius quae est, homo albus est, eam quae dicit, homo non albus est, dicatur ei; si non est de hoc lapide vera affirmatio, quae dicit homo albus est, vera erit de eo negatio, scilicet ea quae dicit, homo non albus est; sed haec quoque falsa est.4 Omnino enim lapis homo non est, atque ideo de eo non poterit praedicari quoniam homo non albus est. Quod si neque affirmatio neque negatio de eo vera est, hoc autem impossibile est, ut contradictoriae affirmationes et negationes de eodem praedicatae utraeque falsae sint. Constat eius affirmationis quae dicit, homo albus est, non esse illam negationem quae dicit, homo non albus est, sed potius eam per quam proponitur quoniam homo albus non est.5 Nusquam igitur alibi ponenda est negatio in his quae simpliciter et sine modo aliquo ponuntur, nisi ad verbum quod totam continet propositionem, de his autem sufficienter supra iam diximus. In his autem in quibus modus aliquis apponitur, dubitatio est an ad modum illum ponatur negativa particula, an locum suum servet ad verbum, sicut in his quoque propositionibus fiebat, quae simplices et sine ullo modo proponuntur.6 Nam si servet locum suum negativa particula, ut ponatur ad verbum, proprietas contradictionis excidit, et verum inter se falsumque non dividit. Modus enim quidam est faciendi aliquid, quoties dicimus aliquid possibile esse, vel necesse esse, vel quidquid huiusmodi est. Ergo si quis me dicat nunc posse ambulare, idemque neget negationem ponens ad verbum quod est ambulare, dicatque me posse non ambulare, affirmatio et negatio contradictoriae de eodem dictae, verae simul invenientur.7 Me namque et ambulare posse et non ambulare manifestum est. Quod si in hoc modo possibilitatis non recte verbo particula negativa coniungitur, etiam in his quoque quae nullam habent differentiam, an ad modum, an ad verbum negatio ponatur, custodienda est talis oppositio quae huic speciei propositionum conveniat, quae cum modo proferuntur, ut in hac propositione quae dicit, Socrates velociter ambulat, sive quis ita neget, Socrates velociter non ambulat, ad verbum ponens negationem, sive sic, Socrates non velociter ambulat, modo negativam particulam iungens, prope simile esse videbitur; dividit enim cum affirmatione veritatem falsitatemque utroque modo aptata negatio.8 Sed quoniam sunt plures modi in quibus si ad verbum iungatur particula negativa, non est negatio superius enuntiatae affirmationis. Idcirco servanda est in omnibus secundum modum propositionibus ista proportio, ut uno eodemque modo cunctarum fieri oppositiones dicantur, ut in illis quidem negatio quae simplices sunt, rem neget.9 In his autem quae cum modo sunt, modum neget, ut in eo quod est, Socrates ambulat, rem ipsam, id est ambulat, neget, adimatque propositio dicens, Socrates non ambulat. In his autem quae cum modo sunt, rem quidem esse consentiat, modum neget, ut in ea propositione quae dicit, Socrates velociter ambulat, negatio dicat, Socrates non velociter ambulat, ut sive ambulet, sive non ambulet, nulla sit differentia.10 Modum autem, id est velociter ambulandi, perimat ex adverso constituta negatio, quanquam hoc in quibusdam non fit; simul enim cum modo ipso et rem perimi necesse est, ut in eo quod est, Socrates potest ambulare, Socrates non potest ambulare, et modum et rem modo ipsi coniuncta particula negationis intercepit; sed hoc in his fere evenit in quibus non fieri quidem aliquid dicitur, et actus ipsius non additur modus, sed potius faciendi in futuro modus, ut si quis dicat Socratem ambulare posse, non quod iam ambulet, sed quod eum scit ambulare possibile, hic si possibili negatio coniungatur, etiam rem ipsam tulisse videbitur de qua illa possibilitas praedicabatur.11 Si quis autem dicat quoniam Socrates velociter ambulat, facere eum aliquid dicit, modumque illi actui iungit, ut quemadmodum illud faciat, quod facere dicit, quilibet agnoscat, in his res quidem permanet, modus autem subruitur, ut supra dictum est. An certe illud magis verius est dicendum, quod semper huiusmodi propositiones modum quidem auferunt, rem vero de qua modus ille praedicatur, non perimant et in quibus ponitur res, ut in eo quod est Socrates velociter ambulat, et in quibus praedicatur actus ipse et praesens, quia fiat atque agatur, manifestum est modum quidem subrui, rem vero quae fieri dicitur permanere, ut cum dicimus, Socrates non velociter ambulat.12 Ambulare enim eum quidem non subtractum est, sed tantum haec negatio velocitatem ab ambulatione disiunxit. In his autem quae possibilitatem aliquid in futuro faciendi per modum ponunt, nullus omnino actus ponitur, sed tantum modus; ad quem modum iuncta negatio modum quidem perimit. Sed res illa de qua modus praedicabatur non permanet, idcirco quoniam nec tunc cum praedicabatur cum modo aliquid fieri agive propositum est, ut si quis dicat Socratem possibile esse ambulare, positus quidem modus est, res vero actu constituta non est.13 Non enim dictum est quoniam ambulat, sed quoniam eum possibile est ambulare. Hanc ergo possibilitatem tollit negatio in propositione quae dicit, Socratem non possibile est ambulare. Sed in eadem propositione res de qua dicebatur modus ille non permanet; hoc autem idcirco evenit, quia nec in affirmatione quidem posita est res de qua praedicatus est modus.14 Atque ideo non a negatione perempta est res, quippe quam negatio positam invenit, sed tantum modum, qui etiam ab affirmatione constitutus est. Magna autem distantia est an ad modum negatio ponatur, an ad verbum. Nam si ad verbum ponatur, praedicatum a subiecto disiungitur, ut est, Socrates non ambulat. Nam ambulat, quod est praedicatum a subiecto quod est Socrates, divisum est.15 Sin vero ad modum ponatur non, praedicatum a subiecto dividitur. Sed a praedicatione potius disiungitur modus, ut in eo quod est, Socrates non velociter ambulat, non ambulationem a Socrate propositio ista disiungit, sed velocitatem ab ambulatione, id est modum a praedicato, et hoc in his facilius evidentiusque apparet, quaecunque ita praedicantur, ut et fieri et non fieri posse dicantur.16 Oportet autem quid sit possibile, quid necessarium, quid in esse diffinire, eorumque significationes ostendere, quod nobis ad huius loci subtilitatem proderit, quem tractamus, et superiora quaecunque de contingentibus dicta sunt, magis liquebunt, et Analyticorum mentem nobis apertissima luce vulgabit. Quatuor modi sunt quos Aristoteles in hoc libro de Interpretatione disponit.17 Aut enim aliquid esse dicitur, aut contingens esse, aut possibile esse aut necesse esse. Quorum contingens esse et possibile esse idem significat, nec quidquam discrepat dicere, posse cras esse circenses. Et rursus contingere cras esse circenses, nisi hoc tantum, quod possibile quidem potest privatione subduci, contingens vero minime. Contra enim id quod dicitur possibile esse, et negatio possibilitatis infertur aliquoties, ut est non possibile est esse, et privatio, ut est impossibile esse.18 Namque quod dicimus impossibile esse, privatio possibilitatis est; in contingenti autem quanquam idem significet, sola tantum opponitur negatio, nulla vero privatio reperitur; ut in eo quod est contingens, si hoc perimere volumus, dicimus non contingens, et haec negatio est. Incontingens autem nullus dixerit quod est privatio.19 Cum ergo contingens esse et possibile esse idem significent, multa in his diversitas est secundum Porphyrium quae sunt necessaria et inesse tantum significantia, et contingentia vel possibilia. Quod enim esse aliquid dicitur, de praesenti tempore iudicatur. Si quid enim nunc alicui est, hoc esse praedicatur. Quod vero ita inest, ut semper sit et nunquam mutetur, illud necesse esse dicitur, ut solis motus, lunaeque cum terra obsistit, defectus.20 Quae autem contingere dicuntur vel possibilia esse, illorum neque secundum praesens, neque secundum aliquam immutabilitatem speculamur eventum, sed tantum respicimus quantum contingentis propositio pollicetur. Quod enim posse esse vel contingere dicitur, nondum quidem est, sed esse poterit; sive autem eveniat, sive non eveniat, quia tamen esse potest, contingens et possibilis dicitur propositio: non enim ex eventu diiudicantur propositiones, sed potius ex significatione, hoc modo.21 Si quis enim dicat posse esse cras circenses, possibilis est contingensque affirmatio. Quod si cras sint circenses, non tamen est aliquid actu propositionis contingentis vel possibilis permutatum, ut necesse fuisse videatur, quod illa possibiliter promittebat. Quod si rursus non sint circenses, omnino nec sic aliquid permutatum est, ut necesse fuisse non esse circenses videatur.22 Non enim (ut dictum est) secundum eventum ista iudicantur, sed secundum propositionis potius ipsius promissum. Quod enim dicit, quisquis dixerit cras posse esse circenses, hoc (ut opinor) sive sint, sive non sint, nulla tamen interclusum est necessitate, ne non sint. Quare quatuor modorum duo quidem idem sunt, id est, contingens atque possibile, hi duo autem cum duobus reliquis, atque ipsi reliqui a se dissentiunt.23 Possibile enim et contingens distat ab ea propositione quae dicit aliquid esse; haec enim secundum possibilitatem futuri temporis affirmationem proponit, illa vero secundum praesentis actum. Utraeque vero, et ea quae esse, et ea quae possibile esse vel contingere significata necessaria propositione disiunctae sunt; necessitas enim non modo inesse vult aliquid, sed etiam immutabiliter inesse, ut illud quod esse dicitur nunquam esse non possit.24 Quocirca consequentiae quoque ordinis evidenter apparent. Quod enim est necessarium, sine eo quod est esse, vel contingere esse, vel possibile esse non dicitur. Quidquid enim necessarium est, et est et esse potest; vel si esse non posset, non esset omnino. Quod si non esset, nec necesse esse diceretur. Quare omne necessarium et esse dicitur, et possibile est, sed non aeque omne quod est necessarium est; possunt enim quaedam esse, quae ut sint, non necesse est ut Socratem ambulare, vel caetera quae de separabilibus sumuntur accidentibus, nec rursus quod contingit esse vel esse possibile est, mox esse necesse est.25 Quare necesse esse quidem sequuntur esse et possibilitas, sed neque esse neque possibile esse necessitas ulla consequitur. Rursus omne esse sequitur posse esse; quod enim est et potest esse. Nam si esse non posset, sine ulla dubitatione non esset; possibilem autem esse non consequitur esse. Quod enim possibile est esse, potest et non esse, ut me possibile est nunc quidem procedere, sed hoc mihi non est necesse.26 Non enim nunc procedo, quare gradatim omnis est consequentia, necesse est namque et esse sequitur et possibilitas. Rursus esse eadem sequitur possibilitas, possibilitatem autem nec esse sequitur, nec necessitas. Liquet ergo, quoniam duo modi sunt possibilium, unum quod iam sequitur necessitatem, alterum quod non sequitur ipsa necessitas. Nam cum dico, necesse est ut nunc sol moveatur, hoc etiam possibile est cum dico, possibile est nunc me sumere codicem, non necesse est.27 Recte igitur ab Aristotele paulo post dubitabitur an sit illud possibile quod necessitati conveniat. Sed cum ad eadem loca venerimus, quid sibi ista possibilium similitudo velit, vel quemadmodum discerni possit, agnoscemus. Nunc autem quoniam affirmativarum propositionum consequentias explicuimus, negativarum rursus consequentias exploremus.28 Harum namque quatuor propositionum quae fiunt ex esse, ex necesse esse, ex possibili esse, et contingere esse, quatuor negationes sunt, non esse, non necesse esse, non possibile esse, non contingens esse. Sed quemadmodum affirmationes contingere esse et possibile esse eaedem erant secundum significationum similitudinem, ita quoque negationes eaedem sunt; neque enim discrepat quidquam dicere non possibile est quam si enuntiet non contingit.29 Consequentiae autem se in affirmativis habebant hoc modo, ut necessarias propositiones sequerentur esse aliquid significantes atque possibiles. Eas autem quae esse aliquid dicerent, eaedem possibiles sequerentur, sed neque possibilibus, esse aliquid significantes, nec necessariae consentiebant. In negativis vero contra est: negationem enim possibilitatis sequitur, et eius quae est esse aliquid significantis negatio et necessariae.30 Negationem vero necessarii neque eius quod est esse, neque eius quod est possibile esse, negatio sequitur. Disponantur enim in ordinem omnes hoc modo: Possibile esse. Non possibile esse. Contingens esse. Non contingens esse. Esse. Non esse. Necesse esse. Non necesse esse.31 Repetendum igitur breviter est affirmativarum consequentias, ut quemadmodum e converso sint in negativis evidentius patefiat. Esse sequitur possibilitas et contingentia. Possibilitatem vero et contingentiam esse non sequitur. Necesse vero esse sequitur et esse, et possibilitas et contingentia, possibilitatem autem et contingentiam nec esse sequitur nec necessitas. In negationibus vero e contrario est, non posse esse et non contingere esse sequitur non esse, quidquid enim non potest esse, non est; non esse autem non posse esse non sequitur, quod enim non est, non omnino interclusum est ut esse non possit. Nunc enim ego Traiani forum non video, sed non est necesse ut non videam, fieri enim potest ut propius accedens, videam.32 Rursus non posse esse, et non contingens esse, nec non esse, sequitur nec non necesse esse. Quod enim non est, non videbit vere dici, quoniam illud esse non potest, sed potius quoniam potest non esse vel esse, quod est non necesse esse. Quod enim non esse potest, non videbitur vere dici, quoniam illud non necesse est esse, sed potius, quoniam illud necesse est non esse, id est, nullam essentiam habere.33 Negationem autem necessitatis, id est non necesse esse, neque non esse sequitur, neque non possibile esse. Me enim dum ambulo non necesse est ambulare, neque enim ex necessitate quisquam ambulat, nec rursus quod non est necesse, id non potest fieri, quisquis enim ambulat non quidem ambulare illi necesse est, sed tantum potest. Atque ideo quod non est necesse esse, non omnino interclusum est ut esse non possit.34 Et de non contingenti eadem ratio est, diverso ergo modo quam in affirmationibus negativa conversio est. Illic enim necessitatem et essentia et possibilitas sequebatur; essentiam autem possibilitas, sed neque possibilitatem essentia vel necessitas, nec rursus necessitas essentiam sequebatur. Hic autem non esse, non possibile esse, et necesse non esse consequitur.35 Sed neque non necesse esse, non esse sequitur, neque utrasque possibilitatis negatio, quae non posse esse aliquid proponit. An magis illud dicendum est, quod sicut se in affirmationibus habet, ita quoque in negationibus, ut Theophrastus acutissime perspexit? Fuit enim consequentia in affirmativis, ut necessitatem et esse consequeretur et possibilitas, possibilitatem vero nec esse sequeretur nec necessitas.36 Idem quoque penitus perspicientibus in negationibus apparebit, veniens namque negatio in necessario, faciensque huiusmodi negationem quae dicit, non necesse est esse, vim necessitatis infringit et totam propositionem ad possibile ducit, quod enim non necesse est esse, fracto rigore necessitatis ad possibilitatem perductum est, sed possibilitatem nec esse sequebatur nec necessitas.37 Recte ergo fractam necessitatem et ad possibile perductam, cum negatio dicit non necesse esse, nec non esse, nec non contingere esse consequitur. Rursus qui dicit possibile esse, si ei disiunctio negationis addatur, tollit possibile, et ad necessitatis perpetuitatem negativa forma totam propositionem revocat, ut est non possibile, quod enim est possibile, non est adhuc, quando dicitur, sed in futuro, sic quidem negatio illius in necessitatem versa de eo quod est mutare non poterit, quod enim non possibile est esse, fieri non potest ut sit, quod autem fieri non potest ut sit, necesse est ut non sit.38 Ergo necessariam quamdam vim habet haec propositio in qua dicimus, non posse esse aliquid, sed necessitatem sequebatur et essentia et possibilitas. Non necesse autem esse ad possibilitatem respicit. Recte ergo non necesse esse, quod est etiam possibilitatis, sequitur propositionem quae dicit non posse esse, quod est necessitatis.39 Alii ergo ordines propositionum sunt, vis tamen eadem, ut necessitatem cuncta sequantur, possibilitatem vero necessitas non sequatur. Hic oritur quaestio subdifficilis, nam si necessitatem sequitur possibilitas, non necesse autem possibilitati confine est, cur necesse esse non sequatur id quod dicimus non necesse esse? nam si possibilitas sequitur necessitatem, non necesse autem esse sequitur possibilitatem.40 Sequi debet necessitatem, ergo id quod non necesse est praedicamus. Quae hoc modo dissolvitur, non possibile esse, quanquam vim habeat necessitatis, differt tamen a necessitate, quod illa affirmativam habet speciem, illud vero negativam, sic etiam possibile esse et non necesse esse differunt, eo tantum quod illud est affirmativum, illud vero negativum, cum vis eadem significationis sit.41 Sed necessitatem affirmatio possibilitatis et contingentis sequebatur, quanquam enim possibilitatem imitetur, eique consentiat id quod dicimus non necesse esse, tamen negatio quaedam est. Recte igitur affirmationem quae est necesse esse, non sequitur negatio per quam aliquid non necesse esse proponimus. Et hanc quidem huius solutionem quaestionis Theophrastus vir doctissimus reperit.42 Nos autem his determinatis ad sequentia procedamus. Sunt enim, ut ipse Aristoteles ait, in bis multae dubitationes, sed totius textus plenissimum sensum primo ponamus, qui et si longus est, tamen ne intercisa videatur esse sententia, non gravabor apponere.43 Nam si eorum quae complectuntur illae sibi invicem oppositae sunt contradictiones, quaecunque secundum esse et non esse disponuntur, ut eius quae est, esse hominem negatio est, non esse hominem, non esse non hominem. Et eius quae est, esse album hominem, negatio est ea quae est, non esse album hominem, sed non; esse non album hominem.44 Si enim de omnibus aut dictio est, aut negatio, lignum erit verum dicere, esse non album hominem. Quod si haec hoc modo, et quibuscunque esse non additur, idem faciet id quod pro esse dicitur, ut eius quae est, ambulat homo, negatio est, non ea quae est, ambulat non homo, sed ea quae est, non ambulat homo, nihil enim differt dicere hominem ambulare, vel hominem ambulantem esse.46 Haec Aristotele subtiliter discutiente, illud oportet agnoscere, quod multum differt ipsius possibilitatis vim naturamque diffinire, vel propriae scientiae qualitate concludere, et possibilem enuntiationem qualis esse debeat iudicare. Namque possibilis cognitione illud solum perspicitur, an id quod dicitur, fieri possit nullo extrinsecus impediente causam, quod etiamsi accidat, nihil de statu prioris possibilitatis permutatur, verum ipsius possibilis enuntiationis diiudicatio plurimum differt, quod mox poterit ex ipsa de possibilibus enuntiationibus disputatione cognosci. Nam sicut non est idem hominis diffinitionem respondere quaerentibus, et ipsam diffinitionem alio termino diffinitionis includere, ita non idem est de possibili enuntiatione et quid ipsum possibile est tractare. Unde fit ut cum possibile atque contingens idem in significationibus, sit diversum esse in enuntiationibus videatur.47 Supra namque docuimus possibilitatem et contingentiam eiusdem significationis esse, ut quod contingeret fieri, idem esset possibile, et quod possibile esset, idem quoque contingeret. Sed possibilis enuntiatio non est eadem quae contingens, neque enim si quis possibilem affirmationem proponat, eique opponat contingentem negationem, rectam faciet contradictionem.48 Si quis enim dicat, quodlibet illud esse possibile, alius respondeat negans rem illam contingere, licet quantum in significatione est priorem possibilitatem abstulerit, non tamen dicenda est contradictio, in qua alii termini in negatione, alii in affirmatione enuntiati sunt. Possibilis enim affirmatio de possibilitate negationem, non de contingentia habere debebit.49 Idem quoque in contingentibus. Neque enim si quis aliquid contingere dixit, opponenda illi est possibilitatis negatio, licet idem sit possibile quod contingens. Constat ergo diversissimam esse rationem modi per se diiudicandi et enuntiationis, quae cum modo et qualitate praedicatur. Unde fit ut quanquam idem in significationibus possibilitas et contingentia sint, quasi diversa ab Aristotele in modorum ordine proponantur.50 Illud autem ignorandum non est, quod Stoicis universalius videatur esse possibile a necessario. Dividunt enim enuntiationes hoc modo. Enuntiationum, inquiunt, aliae sunt possibiles, aliae impossibiles. Possibilium aliae sunt necessariae, aliae non necessariae. Rursus non necessariarum aliae possibiles. Stulte atque improvide idem possibile et genus non necessarii et speciem constituentes.51 Novit autem Aristoteles id possibile quod non necessarium esse potest. Eodem namque modo non dicitur possibile esse, quod vel ex falsitate in verum transit aliquando, vel rursus ex veritate in falsitate, ut si quis dicat nunc, quoniam dies est, verum dixerit, idem si hoc nocte praedicet, falsum est, et haec veritas propositionis in falsum est permutata.52 Sic ergo quaedam sunt possibilitates, ut eas esse et non esse contingat, quae non eodem modo dicuntur quemadmodum illae quae mutabilem naturam non habent, ut hae scilicet quas necessarias diximus, ut si quis dicat solem moveri, vel solem possibile esse moveri, hae nunquam ex veritate in falsitatem mutabuntur. Sed nunc de Aristotelis et Stoicorum dissensione tacendum est.53 Illud tamen solum studiosius perquirendum est, quo loco sit ponenda negatio in his propositionibus, in quibus modus aliquis praedicatur, aut quae dicentur esse possibiles enuntiationes, contingentes et necessariae, et quaecunque cum modo sint propositiones. Illae veraciter esse secundum modum sicut aliae secundum esse dicentur, in quarum significationibus rei de qua praedicantur subsistendi qualitas invenitur, ut cum dico, Socrates bene loquitur, modus quidam est bene loquendi Socratis.54 Ergo sicut in his propositionibus, quaecunque cuiuslibet illius rei subsistentiam promittunt, ad ipsam subsistentiam negatio ponitur, ut cum dicimus, Socrates est, ad esse aptatur negatio, cum negamus, Socrates non est. Ita quoque in his quae modum subsistentiae dicunt, ad eum modum ponenda est negatio, qui ad illam subsistentiam videtur adiectus, ut cum dicimus, Socrates bene loquitur, modus ipsius rei est id quod praedicamus bene.55 Ad hunc ergo modum et qualitatem ponenda est negatio. Plures autem propositiones vel contingentes eas esse dicimus, in quibus ipse modus monstratur, et non potius esse de modo dicitur, sed modus de eo quod est esse. Cum enim dicimus, possibile est esse quidem, quiddam dicimus, quemadmodum autem sit additum est, id est possibile, ut non necessarium neque alio aliquo modo, nisi tantum secundum potestatem dicatur, fit ergo esse subiectum, praedicatum vero modus, vel contingens, vel possibile, vel necessarium, vel quilibet alius.56 Atque hae quidem propositiones secundum modum dicuntur, in quibus de substantia nihil ambigitur. De modo autem et sola qualitate tractatur. Sin vero subiiciatur modus quidem, praedicetur vero esse, tunc de substantia rei quaeritur non de modo, ut si quis dicat, possibile est, ut ipsum possibile in rebus esse pronuntiet, huic propositioni nullus modus adiectus est.57 Cum enim dicimus, possibile est modum habere, hoc ita per se non dicimus, sed particulam propositionis ablatam, ita eam perspicimus quasi si cum propositione esset coniuncta, quam si cum propria propositione iunximus, quali modo praedicetur apparet. Cum enim dicimus, possibile est, ut modum significet, particula propositionis est; quam si suo corpori aggregemus facientes aliquam propositionem, quid modus ille profiteatur, agnoscimus, age enim id quod dicimus possibile est, coniungamus aliis praedicamentis, atque inde una enuntiatio conficiatur, dicamusque Socratem ambulare possibile est.58 Videsne modum in propositione possibile, ut etiam sive Socrates ambulet, sive non ambulet, posse eum tamen ambulare ex ipso propositionis modo quilibet agnoscat? Ita igitur de toto auferentes partem, possibilem enuntiationem quasi tota sit propositio speculamur, ut in his dictionibus fieri solet, quae pluralitatem determinant, ut si dubitamus contra omnis, an nullus ponatur, an non omnis, ita eas speculamur, quasi integras propositiones, quas determinationes propositionum esse manifestum est.59 Concludenti ergo dicendum est in his quae modum praedicant, omnes aliae res subiectae sunt vel esse, vel ambulare, vel legere, vel dicere, vel quidquid aliud cum aliquo modo fieri dicentur, in his autem ubi modus ipse subiicitur, esse vero praedicatur, ut sit integra propositio, non est cum modo propositio.60 Sed ibi tantum de substantia modi proponitur, ut si quis dicat possibile est, quiddam in rebus dicit esse possibile, et rursus contingens est, quiddam in rebus dicit esse quod contingat, et rursus necesse est esse, quiddam dicit in rebus quod sit necesse, hic non de modo, sed de solo esse tractatur, quare quoties esse quidem subiicitur, modus autem praedicatur, ut cum dicimus, Socratem ambulare possibile est, ad modum iungenda negatio est.61 Quoties vero modus subiicitur, esse autem praedicatur, ad esse ponenda negatio est, ut cum dicimus, possibile est, quia ita dicimus tanquam si diceremus possibilitas est, et cum dicimus contingens est, ita dicimus tanquam si diceremus contingentia est, ad esse ponenda negatio est, dicendumque est, possibile non est, quod idem valet tanquam si diceretur, possibilitas non est.62 Eodem quoque modo et de contingentia. Non autem perfecte speculantibus idem semper videri debet subiectum, quod primo loco reperiri dicitur. Id enim praedicatur semper, quod secundo loco praedicatur. In quibusdam enim verum est. In aliis vero ex significatione potius propositionum colligimus, qui terminus subiectus sit, qui vero praedicatus.63 Nam cum dico, homo animal est, prius mihi necesse est hominem dicere, post praedicare animal, atque ideo subiectum dicitur homo, animal vero praedicatur. In his autem in quibus modus additur, sicut est cum dicimus, Socrates bene loquitur, idem valet tanquam si dicamus, Socrates bene loquens est, et hoc quidem bene prius dictum est, postea vero loquens est, et videtur esse quidem subiectum id quod dictum est bene.64 Praedicatum autem id quod dictum est, loquens est. Sed hoc falsum est, et hinc facillime potest inveniri, quod loquentem quidem eum esse nullus ignorat, quisquis audit Socratem bene loquentem esse, vim autem totius propositionis modus continet. In id enim intendendus est animus non si loquatur, hoc enim indubitatum est. Nam qui eum bene dicit loqui, loqui quoque consentit.65 Quare ad modum intendendus est animus ad id quod dictum est bene. Socrates enim bene loquitur, quod dixit, loqui quidem non sufficit dicere, nisi etiam dicat bene. Continet ergo totam propositionem modus, sed rursus totam propositionem continet praedicatio, modus igitur in his propositionibus potius praedicatur. Concludendum igitur universaliter est, omnem modorum contradictionem non secundum esse verbum fieri, nec secundum id rursus verbum quod in se esse contineat, sed potius secundum modum. Continere autem in se verba id quod est esse dicuntur, ut cum dicimus loquitur, tantumdem enim valet tanquam si dicamus, loquens est.66 Quare quaecunque propositiones quemlibet illum in se retineant modum. Dubitandum non est quin non ad id quod ponit esse, negatio iuste applicetur. Sed potius ad eum modum quo aliquid esse fierive pronuntiet. Omnis namque cum modo affirmatio talis est, ut non intendere debeat animum auditor ad id quod esse dicitur. Sed ad id potius quomodo illud esse dicatur, ut cum dicimus, Socrates bene loquitur, non perspiciendum est an loquatur, sed potius illuc animi dirigenda intentio est quemadmodum loquatur.67 Hoc enim videtur continere totam propositionem. Ergo contra possibile esse, non est ea negatio quae dicit, possibile non esse, sed non possibile esse, eodem modo et contra eam quae dicit, contingere esse, non ea quae enuntiat contingere non esse, sed potius ea negatio est quae dicit, non contingere esse. Idem quoque in necessariis impossibilibusque modis caeterisque quae nunc Aristoteles pro solita brevitate transgressus est, faciendum videtur.68 Sed quoniam commentationis virtus est, non solum universaliter vim sensus exprimere, verum etiam textus ipsius sermonibus ordinique connectere ea quae superius confuse dicta sunt, nunc per sermonum ipsorum ab Aristotele dictorum ordinem dividamus. His vero determinatis perspiciendum est, quemadmodum se habent negationes et affirmationes ad invicem, hae scilicet quae sunt de possibili esse et non possibili esse, contingere et non contingere, de impossibili et necessario.69 Habent enim aliquas dubitationes. Perspiciendum, inquit, est de affirmationibus negationibusque, qua ratione videantur opponi. In his propositionibus quas quidam modus continet, ut in his quae sunt possibiles, vel contingentes, vel necessariae, vel impossibiles, vel verae, vel falsae, vel bene, vel male, vel quidquid aliqua qualitate praedicatur.70 Habent enim, in quit, aliquas dubitationes, et quas dubitationes habeant continuo eas subiicit. Nam si eorum quae complectuntur illae sibi invicem oppositae sunt contradictiones, quaecunque secundum esse vel non esse disponuntur. Sensus totus huiusmodi est, in omnibus complexionibus propositionum illa in his oppositio valet, quaecunque secundum esse vel non esse fit, ut cum dicimus, homo est, huius negatio est, homo non est.71 Sed non ea quae dicit, non homo est, et rursus eius quae proponit, est albus homo, illa negatio est quae dicit, non est albus homo, non ea quae proponit, est albus homo, hoc ipsum autem quoniam eius quae dicit, est homo albus, negatio est, quae dicit, non est albus homo, non ea quae proponit, est non albus homo, sic demonstrat.72 Si enim de omnibus aut dictio est, aut negatio, lignum erit verum dicere esse non album hominem. Breviter dictum est, sed ita posse videtur exponi, propositum, inquit, sit lignum, de quo duae enuntiationes dicantur, illud tamen nobis manifestum sit de omnibus, si affirmato vera est, falsam esse negationem, eam scilicet quae contradictoriae opponitur, et si vera negatio est, falsa affirmatio esse pronuntietur.73 Igitur de proposito ligno, quoniam lignum, hoc est, albus homo, hoc falsum est. Si igitur haec affirmatio falsa est, vera debet esse eius negatio. Si ergo ea est negatio affirmationis quae dicit, est albus homo, quae negat dicens, est non albus homo, haec negatio vere praedicatur de ligno dicente quolibet quod lignum, hoc est, non albus homo. Sed hoc fieri non potest. Perspicue enim falsum est lignum non album hominem esse.74 Quod enim omnino non est homo, nec non albus homo esse potest, falsae ergo sunt utraeque, et affirmatio quae dicit de ligno, quoniam lignum est albus homo, et negatio de eo quae dicit quoniam est non albus homo. Quod si sunt falsae utraeque, haec negatio illius affirmationis non est. Quaerenda est ergo alia quae cum ea dividat verum atque falsum. Qua in re nulla alia reperitur contra eam quae dicit, est albus homo, praeter eam quae dicit, non est albus homo, nam si ea dicitur esse affirmationis huius quae dicit, est albus homo, negatio quae enuntiat est non albus homo, erit ut de ligno de quo affirmatio dicta falsa est, vera sit enuntiata negatio, eritque de ligno verum dicere, quoniam lignum hoc est non albus homo, sed hoc impossibile est.75 Constat ergo eam propositionem quae dicit, est non albus homo, illius affirmationis non esse negationem quae proponit, est albus homo. Sed eam quae dicit, non est albus homo, negationem esse eiusdem affirmationis quae dicit, est albus homo. Videsne ergo ut prope in omnibus affirmationes et negationes secundum esse vel non esse fiant?76 Illa enim album quidem esse dicit, illa negat album non esse dicens, rursus illa dicit hominem esse, illa vero negat dicens, hominem non esse, et in caeteris eodem modo est. Quod si hoc modo et in quantiscunque esse non additur, idem faciet quod pro esse dicitur, ut eius quae est, ambulat homo, non ea quae est, ambulat non homo, negatio est. Sed ea quae est non ambulat homo. Nihil enim differt dicere hominem ambulare, vel hominem ambulantem esse.77 Nec hoc solum, inquit, in his evenire potest propositionibus, quae secundum esse vel non esse disponuntur, sed etiam in his quaecunque verbis talibus continentur, ut verba illa vim eius, quod est esse concludant, ut est homo ambulat, in se continet esse. Idem enim est, ambulat quod ambulans est. Ad haec ergo verba quae in propositionibus esse continent aptanda negatio est.78 Si enim omnis contradictio secundum esse vel non esse fit, haec autem verba esse propria significatione concludunt, quoniamque verba haec ita ponuntur tanquam si hoc ipsum esse poneretur. Manifestum est ad ea verba quae esse continent negationem poni oportere ad earum similitudinem propositionum, quae secundum esse vel non esse supra dicta ratione sibimet opponuntur. His ergo ante praedictis, quid inconveniens ex his possit esse prosequitur.80 Quare si hoc modo in omnibus, et eius quae est, possibile est esse, negatio est, possibile est non esse, sed non ea quae est, non possibile est esse. Videtur autem idem posse et esse et non esse. Omne enim quod est possibile dividi, vel ambulare, et non ambulare, et non dividi, possibile est.81 Superius demonstratum est quemadmodum in iis quae complectuntur enuntiationibus secundum esse potius, et non esse fierent oppositiones, nunc hoc dicit: Si hoc, inquit, in omnibus propositionibus faciendum est, ut earum contradictiones secundum esse et non esse ponantur, in iis quae aliquid possibile esse pronuntiat, non ea ponenda negatio est, ut dicat non possibile esse.82 Sed potius secundum non esse constituenda est, ut dicatur possibile non esse, negationem eius esse quae dicit possibile esse. Sed si hoc, inquit, dicimus, affirmatio et negatio contradictoriae verum inter se falsumque non dividunt. Omne enim quod potest esse, idem etiam potest non esse. Quod enim potest dividi, idem potest non dividi, et quod potest ambulare, idem potest non ambulare. Quae autem sit huiusmodi possibilitas per quam cum dicitur aliquid fieri posse, illud tamen relinquatur posse non fieri, consequenter explanat dicens:83 Ratio autem est, quoniam omne quod sic possibile est, non semper in actu est. Quare inerit ipsi etiam negatio, potest igitur et non ambulare, quod est ambulabile, et non videri quod est visibile. At vero impossibile est de eodem oppositas esse veras dictiones. Non igitur eius quae est, possibile est esse, negatio est, possibile est non esse.84 Contingit enim ex his aut idem ipsum affirmare et negare simul de eodem, aut non secundum esse et non esse, quae opponuntur, fieri affirmationes et negationes. Si ergo illud impossibile est, hoc erit magis eligendum. Est igitur negatio eius quae est possibile esse, ea quae est, non possibile esse, et non ea quae est, possibile non esse.85 Eadem quoque ratio est in eo quod est, contingens esse, etenim negatio eius est, non contingens esse. Et in aliis quoque simili modo, ut in necessario et impossibili.86 Causa est igitur, inquit, cur id quod posse esse dicitur, idem possit non esse. Quod omne quod possibile dicimus, ita pronuntiamus, ut non semper in actu sit, id est non sit necessarium. Omne namque quod semper in actu est, necessarium est, ut sol semper movetur. Itaque illi semper agitur motus. Si quis autem me dicat ambulare posse, quoniam mihi ambulationis motus non semper agitur, et inest mihi aliquoties non ambulare, inest quoque illud ut vere de me dicatur posse me non ambulare, cum vere pronuntiatur posse ambulare.87 Ergo quaecunque non semper in actu sunt, et posse esse et posse non esse recipiunt. Potest ergo quod est ambulabile, id est quod ambulare potest, non ambulare, et quod est visibile non videri. Quocirca docet non esse negationem eius quae dicit, posse esse eam quae proponit posse non esse. Idcirco quoniam utraeque sunt verae, ut in iis quae (ut ipse ait) non semper actu sunt.88 Contingit enim unum ex utrisque quae Aristoteles dicit, aut idem ipsum dicere et negare simul de eodem, aut non secundum esse et non esse, quae opponuntur, fieri affirmationes et negationes, id est ut aut idem sint affirmatio et negatio sibique consentiant, si secundum esse et non esse in omnibus contradictio fit, ut est in eo quod est posse esse et posse non esse. Idem enim utraeque sunt sibique consentiunt, et si quis dicit eam esse contradictionem, dicit consentire sibi contradictionem, quod impossibile est.89 Aut certe non in omnibus affirmationibus et negationibus secundum esse et non esse ea quae opponuntur, fieri affirmationes et negationes, id est non in omnibus affirmationibus et negationibus secundum oppositionem esse vel non esse, vel eorum verborum quae esse continent, fieri contradictionem. Si ergo, inquit, illud impossibilius est, hoc erit magis eligendum. Duo supra posuerat quae ex supradictis rationibus evenirent, at unum et idem dicere et negare simul de eodem, id est ut et dictio et negatio idem essent simul de eodem praedicatae sibique consentirent, aut non secundum esse vel non esse contradictionem fieri.90 Sed videntur utraque quasi quodammodo inconvenientia esse, quippe cum illud unum etiam impossibile sit, ut affirmatio negatioque consentiant, illud alterum non secundum esse vel non esse fieri oppositiones, inconsentiens sit aliis propositionibus, in quibus hoc modo fieri contradictionem manifestum est. Nunc ergo hoc dicit, quoniam utrumque, inquit, inconveniens est, unum ex his erit eligendum, id est quod minus est impossibile, hoc sumendum est.91 Minus autem est impossibile, ut secundum esse et non esse non fiant oppositiones. Hoc enim nihil prohibet. Illud autem impossibilius est, ut affirmatio negatioque sibi consentiant, hoc igitur erit eligendum potius, id est has quae cum modo sunt propositiones non eas habere oppositiones, quae secundum esse vel non esse fiunt, sed potius eas quae ad modum ponuntur.92 Non autem dixit ita impossibilius est, tanquam si alterum impossibile sit. Sed ad hoc potius retulit quod utraque quasi inconvenientia videntur, quorum unum etiam impossibile esse non dubium est, hinc quoque disposuit ordinem secundum modum aliquem pronuntiatarum propositionum, quae non secundum esse negationes ponunt, dicit enim: Est ergo negatio eius quae est possibile esse, ea quae est, non possibile esse, negationem scilicet addens non ad esse verbum, sed ad modum quod est possibile, eamdem quoque rationem dicit esse et in contingentibus.93 Eius enim quae est contingere esse, negatio est non contingere esse. Docet etiam de necessario et impossibili idem sibi videri. Quae autem natura sit huius oppositionis, licet breviter, veracissime tamen expressa est, de qua nos superius diutius locuti sumus; quod si quis perspicacius intendit illius intelligentiam loci, cum hac gradatim proficiscente expositione communicet.95 Fiunt enim quemadmodum in illis esse et non esse appositiones, subiecta vero res, hoc quidem album, illud vero homo. Sic hoc loco, esse quidem et non esse subiectum fit, contingere vero et posse, appositiones, determinantes quemadmodum in illis esse et non esse, veritatem et falsitatem, sic hic in eo quod est esse possibile, et esse non possibile.96 Eius vero quae est, possibile est non esse, negatio est non ea quae est, non possibile esse, sed ea quae est, non possibile non esse. Et eius quae est possibile est esse, non ea quae est, possibile est non esse, sed ea quae est non possibile est esse. Quare et sequi sese invicem videbuntur hae, possibile est esse, possibile est non esse.97 Idem enim possibile est esse, et non esse. Non enim contradictiones sunt sibi invicem huiusmodi, possibile esse, et possibile non esse, sed possibile est esse, et non possibile est esse, nunquam simul in eodem verae sunt. Opponuntur enim. At vero nec possibile est non esse, et non possibile est non esse, nunquam simul verae sunt.98 Similiter autem et eius quae est necessarium esse, negatio non est ea quae est, necessarium non esse, sed ea quae est, non necessarium esse. Eius vero quae est necessarium est non esse, ea quae est, non necessarium non esse. Et eius quae est impossibile esse, non ea quae est impossibile non esse, sed non impossibile esse, eius vero quae est impossibile non esse, ea quae est non impossibile est non esse.100 Appositiones vocat praedicationes, dicit ergo in his propositionibus quae praeter aliquem modum dicuntur, praedicantur quidem semper esse et non esse, vel ea verba quae esse continent, subiiciuntur vero res de quibus illa praedicantur, ut album, cum dicimus album est, vel homo cum dicimus homo est. Atque ideo quoniam in his praedicatio totam continet propositionem, veritatem et falsitatem praedicatio illa determinat.101 Praedicatur autem esse vel aliquid quod esse continet. Iure secundum esse et non esse contradictiones ponuntur. In his autem, id est in quibus modus aliquis praedicatur esse quidem subiectum est, vel ea verba quae esse continent. Modus autem solus quodammodo praedicatur, nam quod dicitur esse solum sine modo aliquo ipsius rei substantia pronuntiatur, et quaeritur in eo quodammodo an sit, idcirco esse ponente affirmatione dicit, negatio non esse.102 In his autem in quibus modus aliquis est, non dicitur aliquid esse, sed cum qualitate quadam esse, ut esse quidem nec affirmatio ambigat, nec negatio. De qualitate autem, id est quomodo sit, tunc inter aliquos dubitatur, atque ideo ponente aliquo quoniam Socrates bene loquitur, non ponitur negatio, quoniam bene non loquitur, sed quoniam non bene loquitur. Idcirco quoniam (ut dictum est) non ad esse vel ad ea verba quae esse continent, et propositionem totam constituunt, sed potius admodum intenditur animus audientis, cum affirmatio aliquid esse pronuntiat.103 Si igitur hoc continet totius propositionis vim, quod autem propositionis vim continet praedicatur, et secundum id quod praedicatur semper oppositiones fiunt, recte solis modis vis negationis apponitur. His autem rationabiliter constitutis illud rursus exsequitur quod non modo contradictio non est posse esse et posse non esse, verum etiam huiusmodi propositiones, quae cum modo sunt positae, negationem tamen habent ad esse iunctam, omnino negationes non sunt, sed affirmationes, possunt enim earum negationes aliae reperiri. Ait enim: Eius vero quae est possibile non esse negatio est, non possibile non esse, in tantum, inquit, non est ulla contradictio eius quae est posse esse et eius quae est posse non esse, ut ea quae dicit posse non esse, non esse negatio, sed potius affirmatio convincatur.104 Affirmatio autem affirmationi nunquam opponitur contradictoriae. Docetur autem esse affirmatio ea quae dicit, posse non esse quod eius quaedam alia negatio reperitur, ea scilicet quae dicit, non posse non esse, simulque illud adiungit: Cum sint, inquit, huius propositionis quae dicit, aliquid posse esse, duae quae videantur esse negationes, ea scilicet quae dicit posse non esse, et ea quae proponit non posse esse, hinc agnoscitur quae harum sit contradictoria contra eam quae dicit posse esse, affirmationem. Quae enim verum falsumque cum ea dividit, ipsa potius potest negatio esse quam ea quae illi consentit. Ei vero quae est, posse esse, consentit ea quae dicit, posse non esse, ut supra iam docui; ea autem quae dicit, non posse esse, si falsa est, vera est quae dicit posse esse.105 Sed si haec rursus falsa est, vera est illa quae enuntiat non posse esse. Dividunt ergo hae veritatem falsitatemque, quod in singulis exemplis facile poterit inveniri. Age enim dicat quis me posse ambulare, ille verum dixerit. Si vero quis dicat, non posse me ambulare, mentitus est. Rursus si quis dicat posse solem consistere, mentitur.106 Si quis vero dicat non posse solem consistere, de ipsius nullus ambigit veritate. Dividunt ergo veritatem falsitatemque hae scilicet quae dicunt, posse esse et non posse esse, illae vero sese sequuntur quae dicunt posse esse et posse non esse. Quae ergo sibi consentiunt, contradictiones non sunt, quae autem veritatem falsitatemque dividunt, ipsas esse contradictiones magis putandum est quod hoc ait: Quare et sese sequi invicem videbuntur.107 Quae autem propositiones sequantur sese dicit, id est possibile est esse et possibile non esse. Cur autem sese sequantur monstrat adiiciens: Non enim contradictiones sibi invicem sunt. Si enim contradictiones essent, nunquam sese sequerentur. Sed quae sint contradictiones declarat dicens: Sed possibile est esse et non possibile esse nunquam simul sunt.108 Cur autem nunquam simul sunt, non tacuit, ait namque: opponuntur enim. Nam idcirco nunquam simul sunt, quia veritatem falsitatemque dividunt, quoniam opponuntur. Docet quoque eius propositionis quae dicit posse non esse illam esse negationem, quae proponit non posse non esse, et ex eadem vi ad hanc propositionem transit.109 Dicit enim: At vero possibile non esse et non possibile non esse nunquam simul sunt, per quod ostenditur illam esse affirmativam, illam vero negativam. Universaliter enim quaecunque idem de eodem haec ponit, haec aufert, si illa sit affirmativa, illa negativa, et nihil aequivocationis, aut universalium determinationis impediat, contradictoriae sibimet opponuntur.110 Caetera iam ita ait, per se expedita sunt, ut longa expositione non egeant. Sed quaedam in eorum ordine permiscenda sunt, per quae id quod per se est lucidum, clarius monstretur. Prosequitur enim similiter caeteros modos, dicens quae propositiones quarum affirmationum non sint negationes et quae sint, et eis quas negationes esse dicit, ut affirmationes esse demonstret, alias negationes opponit.111 Similiter autem, inquit, et eius propositionis quae est necessarium esse, non est ea negatio quae dicit, necessarium non esse, haec enim affirmatio est, sicut mox negatione opposita comprobavit, sed potius ea negatio est eius quae est necessarium esse quae dicit, non necessarium esse. Eodem quoque modo cuncta prosequitur dicens, eius vero quae est, necessarium non esse, quam supra dixerit non esse oppositam ei quae dicit, necessarium est esse, illa negatio est quae proponit non necessarium non esse.112 Quaecunque enim negationem ad esse positam habent, illae si cum modo sunt, affirmationes esse putandae sunt. Eius vero quae est, impossibile esse, non est ea negatio quae dicit, impossibile non esse. Non enim admodum habet negativam particulam iunctam, sed potius ea quae dicit, non impossibile esse, hae namque inter se verum falsumque dividunt, illius vero quae ad esse habet particulam negativam, quam affirmationem esse manifestum est, id est eius quae dicit, impossibile non esse ea negatio est quae dicit, non impossibile non esse.113 Concludit etiam breviter id quod supra demonstravit dicens:114 Universaliter vero (quemadmodum dictum est) esse quidem et non esse oportet ponere, tanquam subiecta, negationem vero et affirmationem haec facientem ad esse et non esse apponere, et has putare oportet esse oppositas dictiones, possibile, non possibile, contingens, non contingens, impossibile, non impossibile, necessarium, non necessarium, verum, non verum.116 Universaliter, inquit, dicimus, sicut iam supra dictum est, in his propositionibus quae modos additos habent, esse et non esse subiecta potius fieri, modos vero praedicari, atque ideo ad unum quemlibet modum, id est secundum unum fieri debere affirmationem et negationem semper, ut sicut praedicatus modus affirmationem continet, ita negativa particula ad modum iuncta totam hoc modo contineat negationem. Proponit autem eas quas putat esse oppositas dictiones hoc modo, possibile non possibile, contingens non contingens, impossibile non impossibile, necessarium non necessarium.117 Quod autem addit verum non verum, ad hoc pertinet, ut omnes modos includeret, vere enim modus quidem est sicut et bene, sicut velociter, sicut laete, sicut graviter, et quicunque modi sunt, hoc modo facienda est contradictio, verum est, non verum est, non autem non est verum, velociter ambulare, non velociter ambulare, sed non illa quae dicit, velociter non ambulare. Concludenti ergo semper ad modum iungenda negatio est.118 Illae enim semper sibimet opponuntur, ut supra iam dictum est, quae secundum praedicationes habent negativas particulas iunctas. Praedicantur autem in his modi, ut supra iam demonstravimus. Secundum modos ergo in his negatio posita integram vim contradictionis efficiet. Expeditis modorum oppositionibus de consequentia propositionum atque consensu habebitur subtilis utilisque tractatus.119 Si ergo possibile esse simpliciter diceretur, simplex et facilis propositionum videretur esse consensus, nec quidquam in earum consequentia posse errari. Nunc autem quoniam dupliciter dicitur secundum diversos modos, non eadem propositionum sunt consequentiae. Quod autem dico tale est. Possibilis duae sunt partes, unum quod cum non sit, esse potest.120 Alterum quod ideo sit possibile, quod iam est, prior quidem pars corruptibilibus et permutabilibus propria est, mortalis enim Socrates poterat esse cum non fuit, sicut ipsi mortales qui sunt id quod ante non fuerant, potest enim homo cum non loquitur loqui, et cum non ambulat ambulare. Ergo haec pars secundum id dicitur quod iam quidem non est, esse tamen potest, illa vero alia pars possibilis quae secundum id dicitur, quod iam est aliquid actu non potestate, utrisque naturis accommodatur, et sempiternis scilicet et mortalibus. Nam quod in sempiternis est, esse possibile est.121 Rursus quod est in mortalibus, nec hoc a subsistendi possibilitate discedit, sed tantum differt, quia id quod in aeternis est nullo modo permutatur et semper esse necesse est, illud vero quod in rebus mortalibus invenitur poterit et non esse, et ut sit non est necesse. Ego namque cum scribo inest mihi scribere.122 Quocirca et scribere mihi possibile est, sed quoniam ipse mortalis sum, non est haec potestas scribendi necessaria, neque enim ex necessitate scribo. At vero cum dicimus coelo inesse motum, nulla dubitatio est quin necesse sit coelum moveri, in mortalibus ergo rebus cum est aliquid et esse potest, et ut sit non est necesse, in sempiternis autem, quod est necesse est esse, et quia est esse possibile est.123 Cum ergo possibilis principaliter duae sint partes, una quae secundum id dicitur quod cum non sit, esse tamen potest. Altera quae secundum id praedicatur quod iam est aliquid actu non solum potestate, huiusmodi possibile quod iam sit actu, duas ex se species profert, unam quae cum sit non est necessaria; alteram quae cum sit illud quoque habet, ut eam esse necesse sit.124 Nec hoc solius Aristotelis subtilitas deprehendit, verum Diodorus quoque possibile ita diffinit dicens, quod est aut non est. Unde Aristoteles id quod Diodorus ait non est, illud possibile putat, quod cum non fit fieri tamen potest. Quod autem dixit Diodorus, est id possibile, Aristoteles interpretatur, quod idcirco dicitur esse possibile, quia iam est actu.125 Cuius possibilitatis modi duas partes esse docuimus: unam scilicet quam necessariam dicimus, alteram quam non necessariam praedicamus. Huius autem non necessariae duae rursus partes sunt; una quae a potestate pervenit ad actum; altera quae semper actu fuit, aliquando res illa quae susceptibilis illius est fuit, et illa quidem quae a possibilitate ad actum venit, utriusque partis contradictionis susceptibilis est, ut nunc ego scribo, et ex potestate ad actum veni, et agens possum scribere.126 Ante enim quam scriberem erat mihi scribendi potentia. Sed ex potestate scribendi veni ad actum scribendi. Quare utraque mihi conveniunt et scribere et non scribere, possum enim et non scribere, possum et scribere, quae est quodammodo contradictio. Atque ideo quaecunque a potestate ad actum veniunt, ea et facere possum et non facere, et esse et non esse, ut qui loquitur, quia ante potuit loqui quam loqueretur, et nunc ideo potest loqui quia loquitur, et potest loqui et potest non loqui. Alia vero quae nunquam antea potestate fuit, sed semper actu, aliquando res ipsa fuit quae aliquid potestate esse diceretur, ad unam rem tantum apta est, ut ignis nunquam fuit ante potestate calidus, ut postea calidus actu sentiretur, nec nix antea frigida potestate, post actu.127 Sed aliquando fuit ignis actu calidus, fuit et aliquando nix frigida actu. Quocirca hae potentiae non sunt aptae ad utraque. Neque enim ignis frigus incurrere, nec nix calidum unquam potest efficere. Quare facienda a principio huiusmodi divisio est. Possibilis alia pars est quae cum non sit tamen esse potest.128 Alia vero quae actu est, et ideo possibile dicitur. Si enim esse non posset, nec esset omnino, huius autem possibilitatis quae secundum illum dicitur modum, quod iam actu fit, duae partes sunt, una secundum id quod ex necessitate esse dicimus. Altera vero secundum id quod cum sit, non tamen esse ex necessitate aliquid arbitramur, huius autem non necessariae potestatis duae sunt aliae partes, una quae quoniam ex potestate ad actum venit, et esse et non esse recipiet facultatem.129 Altera quae quia nunquam actum habere destitit, aliquando fuit id quod dicitur ei esse possibile, ad unam tantum partem apta est atque possibilis, ad eam scilicet quam actu semper exercuit, ut igni calor vel nivi frigus, vel adamanti durities, vel aquae liquor. Sed nullus arbitretur ex necessariae possibilitatis specie esse id quod dicimus nunquam potestate fuisse, actus quosdam in quibusdam rebus, ut igni calorem, ipse enim exstingui ignis potest.130 In illis autem quae necessariae sunt, non modo qualitas a subiecta re discedere nunquam debet, quod videtur etiam in igni, a quo sua qualitas caloris non recedit, sed etiam illud quod subiecta illa substantia immortalis esse videatur, quod igni non accidit. Solem enim et caetera huiusmodi corpora quae superna sunt, et coelestia, immortalia peripatetica disciplina putat, atque ideo consentienter sibi docet solem necessario moveri, quod non modo a sole motus ille nunquam recedit, sed ne sol quidem ipse esse desinet.131 His ergo praedictis id ad quod haec praemissa sunt, id est consequentia propositionum diligentius exsequenda est.132 Consequentiae vero secundum ordinem fiunt ita ponentibus. Illi enim quae est, possibile est esse, sequitur illa quae est, contingens esse, et haec illi convertitur, et non impossibile esse, et non necessarium esse. Illi vero quae est, possibile non esse, et contingens non esse, ea quae est, non necessarium non esse, et non impossibile non esse.133 Illi vero quae est, non possibile esse, et non contingens esse, ea quae est, necessarium non esse, et impossibile esse. Illi vero quae est, non possibile non esse, et non contingens non esse, illa quae est, necesse est esse. Et impossibile non esse, consideretur autem ex subscriptione quod dicimus.134 Haec Aristoteles consentienter his quae nos supra praemisimus addidit de consequentia propositionum, quae etsi manifesta sunt acute perspicientibus, tamen ne nos nihil huic quoque loco addidisse videamur, brevissima expositione ea percurrimus. Primum voluit demonstrare, quoniam quaecunque de possibili dicerentur, ea etiam de contingenti veracissime dici possunt, atque ideo ait illi quae est, possibile esse consequentem esse illam quae dicit, contingere esse. Et ne in his aliquid discrepans videretur, adiecit dicens, Et haec illi convertitur, ut intelligeremus quod esset possibile hoc contingere, et quod contingeret illud esse possibile, quare quae sibi convertuntur, ea aequalia sunt atque eadem.135 Quidquid ergo impossibile dici potest, idem in contingenti praedicatur, haec ergo, id est contingens et possibile sequi dixit illam propositionem quae diceret, non impossibile esse, et eam quae necessarium negat, id est non necesse esse. Ait enim: Illi enim quae est possibile esse, illa quae est contingere esse, et haec illi convertitur, et ea quae est, non impossibile esse et non necessarium esse, tanquam si hoc diceret, et possibile esse sequitur contingentia.136 Et haec utraque sibi convertuntur, sed has sequitur non impossibile esse et non necessarium esse, hoc quam recte dictum sit neminem latet. Nam quod est possibile esse, id esse contingit, ut sit non impossibile esse. Nam si esset impossibile, non diceretur posse esse, quod ut non esset ratio impossibilitatis astringeret. Ergo id quod potest esse, non impossibile est esse.137 Similiter autem non est necesse esse, id quod posse esse dicitur. Hoc autem idcirco evenit, quia id quod possibile praedicamus ad utramque partem facile vertitur. Nam et ut sit fieri potest et ut non sit. At vero necessitas et impossibilitas in alterutra parte constringitur. Nam quod impossibile est esse, esse nunquam potest. Porro autem quod necesse est esse, non esse nunquam potest.138 Ergo id quod negamus impossibile esse, consentire facimus possibilitati. Id autem quod negamus necessarium, rursus eidem naturae vim possibilitatis adiungimus, ut sit hoc modo dicendum, et ut verius loquamur, ita dicendum est, quod possibile est et esse potest et non esse. Rursus quod impossibile est esse, non potest esse, quod necesse est, non potest non esse.139 Ergo si impossibilem enuntiationem negationis adiectione frangamus, dicentes non impossibile esse, illi partem possibilitatis adiungimus, in qua esse posse aliquid dicimus. Sin vero necessariae propositionis rigorem negatione minuamus dicentes, non necesse esse, illud evenit ut ad eam partem necessariam propositionem applicemus, quae in possibilitate est, ut possit non esse.140 Quare possibilitatem sequitur non esse impossibile, idcirco quia quod possibile est, fieri poterit, eamdem possibilitatem rursus sequitur propositio quae dicit, non necesse est esse, idcirco quia quod possibile est, poterit et non esse. Aliter idem dicimus, quod possibile est non est verum dicere, quoniam impossibile est, quia fieri potest.141 Rursus quod possibibile est, non est verum dicere, quoniam necesse est. Potest enim quod possibile est esse, idem non esse. Quare si de possibilitate impossibilitas et necessitas recte dici non potest, eorum negationes possibilitati consentient, quae sunt non impossibile esse et non necessarium esse. Sed meminisse debemus eamdem semper in omnibus de contingenti et de possibili rationem esse.142 De eo scilicet possibili quod cum adhuc non sit poterit tamen esse aut non esse. Aliam rursus consequentiam dicit hoc modo: Illi vero quae est possibile non esse et contingere non esse, illa quae est non necessarium non esse et non impossibile non esse propter eamdem causam hanc quoque consequentiam dicit. Illi enim quae est possibile non esse, et ei quae est contingere non esse illa consentire ait quae dicit, non necesse non esse, et non impossibile non esse.143 Hoc autem ideo, quia quod potest non esse, potest etiam esse. Et rursus quod contingit non esse, contingit esse. At vero quod necesse est non esse, illud non potest esse, quod autem impossibile est non esse, illud non esse non poterit. Quare a possibili utraeque discrepant. Namque possibilitati quae posse aliquid esse promittit, contrarium sentit ea quae dicit necesse esse non esse.144 Rursus quia possibilitas habet in se vim, ut id quod potest esse, possit et non esse, dissentit ab ea multumque discrepat quae dicit impossibile esse non esse. Quod si sit propositio quae praedicat necesse esse non esse, et rursus quae dicit impossibile esse non esse, a possibilitate dissentiunt. Recte nimirum harum negationes possibilitati consentire creduntur.145 Possibiles autem propositiones voco huiusmodi quae vel in affirmatione vel negatione possibilitatem aliquam monstrant, altera parte non interclusa, ut quae dicit possibile esse aliquid ab hac non intercluditur ea per quam dici potest possibile esse non esse, vel si quis dicat possibile aliquid non esse, ab hac rursus interclusum non est, ut esse possit.146 Atque ideo affirmationem quae dicit posse esse possibile voco. Nec eam quae dicit aliquid posse non esse. Et in istis propositionibus quas Aristoteles ponit, in quibus dicit possibile non esse, non videatur ita dicere tanquam si hoc modo pronuntiet, ut velint intendere aliquid impossibile esse cum dicit, possibile non esse. Ita enim hanc propositionem dicit, non quod possibilitatem illam auferat, sed quod dicat possibile esse aliquid ut non sit.147 Subaudiendum enim est adiungendumque ad possibile verbum quod est esse, ut cum ille dicit, possibile non esse, nos intelligamus possibile esse non esse, id est possibile esse ut non sit. Tertiam consequentiam ponit hanc in qua consentire dicit, illi quae est non possibile esse et non contingens esse, illam quae dicit, necessarium non esse et impossibile esse.148 Hoc ita planum est ut expositione non egeat. Quod enim non possibile est, hoc fieri non potest. Quod fieri non potest necesse est ut non sit, quod autem necesse est ut non sit, impossibile est. Recte ergo dicitur eam propositionem quae dicit, aliquid non posse esse, et eam quae dicit, non contingere esse, consequi illas et quae esse cum necesse esse negant, et quae impossibilitatem affirmant.149 Quod autem dicit, tale est. Non necesse esse contingens est esse. Necesse autem non esse non contingens esse, non est contingens, scilicet esse, et necessarium non esse. Reliquam consequentiam in qua eas propositiones quae dicerent, non possibile esse aliquid non esse, et non contingere non esse illis quae proponerent necesse esse, et impossibile non esse consentire dicit, neque ullam habet hoc obscuritatem. Nam quod non est possibile ut non sit, hoc impossibile est ut non sit.150 Id enim quod dicimus impossibile esse, idem valet tanquam si dicamus non possibile esse. Quod enim facit negatio in ea interpretatione qua dicimus non possibile, idem facit privatio in ea qua dicimus impossibile. Quod autem impossibile est non esse, late patet, quia necesse est esse. Ergo et quod non est possibile ut non sit, manifestum est quoniam necesse est esse, idem quoque et de contingenti dicendum est.151 Describit autem eas hoc modo, ut non solum mente et ratione capiantur, verum etiam subiectis oculis facilior intellectus sit. Nos autem ut sit lucidior explanatio, de his duos facimus ordines, et in primo quidem eas posuimus quae praecedunt. In secundo vero eas quae sequuntur, ut sit multa facilitas per se earum rationes non intelligentibus, ad descriptionem tamen respicientibus, quae quam sequatur agnoscere.153 Possibile esse. Non impossibile esse.154 Contingens esse. Non necesse esse.155 Possibile non esse. Non necessarium non esse.156 Contingens non esse. Non possibile non esse.157 Non possibile esse. Necessarium non esse.158 Non contingens esse. Impossibile esse.159 Non possibile non esse. Necesse esse.160 Non contingens non esse. Impossibile non esse.161 Hac ergo descriptione facta, quid Aristoteles communiter de propositionibus universaliterque tractaverit, nulli solertius intuenti videtur ambiguum. Caetera vero quae singulatim de eorum consequentiis disputavit, quoniam defatigari nolumus lectores, sextum volumen expediet.
Boethius HOME
bnf6398.80 bnf6400.91 bnf6400.100 bnf11128.100 bsb115088.195 csg830.203 sbe295.74 sbe301.226
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 5, DE CONIUNCTIS ET DIVISIS ENUNTIATIONIBUS. <<<
monumenta.ch > Boethius > 2 > 3
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik