monumenta.ch > Boethius > 2
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 5, PRAEFATIO. <<< >>> DE ENUNTIATIONIBUS MODORUM POSSIBILIS, CONTINGENTIS, IMPOSSIBILIS, ET NECESSARII.
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 5, DE CONIUNCTIS ET DIVISIS ENUNTIATIONIBUS.
1 At vero unum de pluribus, vel plura de uno affirmare vel negare, si non est unum ex pluribus, non est affirmatio una neque negatio. Dico autem unum, non si unum nomen positum sit, non sit autem unum ex illis, ut homo est fortasse et animal et mansuetum et bipes, sed ex his etiam unum fit, ex albo autem et homine et ambulare non fit unum.2 Quare nec si unum aliquid de his affirmet aliquis, erit affirmatio una, sed vox quidem una. Affirmationes vero multae, nec si de uno ista, sed similiter plures.3 Multos talis loci huius caligo confundit, ut digne exsequi et quod ab Aristotele dicebatur expedire non possent. Nos autem supra iam diximus magnae fuisse curae apud peripateticae sectae principes diiudicare, quae esset una affirmatio vel negatio, quae plures. Neque enim vocis sonitu cognoscuntur, aut numero terminorum; est enim ut una quidem res de una praedicetur, et non sit una enuntiatio.4 Potest etiam fieri ut vel plures de una re praedicentur, vel una de pluribus, una tamen ex his omnibus enuntiatio fiat, quae res magnae apud eos cautelae fuit, ut ubi incidisset perspecta regula non lateret. Nam si quis dicat, canis animal est, non una est enuntiatio, canis enim multa significat. Si quis vero dicat, homo animal rationale mortale est, vel animal rationale mortale homo, singulae enuntiationes sunt; idcirco quoniam unum ex omnibus quiddam fieri potest, nam de animali, rationali atque mortali simul iunctis, unus homo perficitur.5 Item alia sunt quae plura praedicantur, de quibus unum aliquid effici constituique non possit, neque si illa de altero praedicentur, neque si de illis aliud, una affirmatio vel negatio est, sed tot dicendae sunt affirmationes esse quot sint hae res quae vel de una praedicantur, vel de quibus una dicitur, ut cum dicimus: Socrates calvus philosophus ambulat.6 Ex calvitie et philosophia et ambulatione, nihil unum coniungitur, ut haec quasi alicuius speciem forment. Quocirca sive haec de uno praedicentur, sive unum de istis, non poterit una esse enuntiatio, et communiter quidem totius propositi sensus huiusmodi est. Nunc autem ad ipsius Aristotelis verba veniamus. Dicit enim: At vero unum de pluribus vel plura de uno affirmare vel negare, si non est unum ex pluribus, non est una affirmatio neque negatio.7 Si, inquit, plura de uno praedices, ut cum dicis: philosophus simus, calvus Socrates est, vel rursus cum unum de pluribus praedicas, cum dicis: Socrates simus philosophus calvus est, si ex his pluribus quae vel praedicas vel subiicis, unum aliquid non fit, quemadmodum fieri unum potest de his quae praedicamus, substantia animata sensibilis, id quod est animal, non fit una affirmatio nec una negatio. Quandoquidem plura vel praedicantur vel subiiciuntur, ex quibus congregatis una species non existit. Quod si unum de uno aliquis praedicaverit, quorum unum nomen plura significet, ex quibus unum aliquid non fiat, rursus non est una affirmatio nec una negatio.8 Si quis enim dicat, canis animal est, nomen canis significat et latrabilem, et coelestem, et marinum, ex quibus iunctis nihil unum efficitur. Quare quoniam ex his pluribus unum aliquid effici non potest, ex illo quoque canis nomine non fit una affirmatio et una negatio, quod praedicatur aut subiicitur, cum significet multa ex quibus unum fieri non possit.9 Quod per hoc ostendit quod ait, dico autem unum, non si unum nomen sit positum, non sit autem unum ex illis. Potest enim fieri ut unum nomen de uno praedicetur. Sed si unum ipsorum plura significat, ex quibus unum non fit, non est una negatio vel affirmatio. Neque enim vox una perficit enuntiationem, sed eius quod significatur simplicitas, vel si plura sint in unum collecta, aliquid unum faciendi potentia.10 Huius autem rei subiecit exemplum, quod plurimos fefellit dicens, ut homo est fortasse et animal et bipes mansuetum. Sed ex his unum fit, ex albo autem et homine et ambulare non unum. Putaverunt alii hunc ita dixisse, ut ostenderet, exempli gratia, se hanc quasi diffinitionem dedisse, ne forte aliquis arbitretur hanc quasi veram hominis diffinitionem posuisse, quae est animal bipes mansuetum.11 Idcirco enim, inquiunt, dixit fortasse, et animal, et bipes, et mansuetum, ne quis omnino putaret huiusmodi esse hominis diffinitionem Aristotelem arbitrari. Alii vero hoc non ita dictum accepere, sed potius in hanc sententiam dictum Aristotelis scripturamque interpretati sunt, ut homo est qui et animal, et bipes, et mansuetum, sed ex his unum fit, ut ita intelligeretur: Homo quidem aequaliter se habet ad id quod est homo, et ad id quod est animal bipes mansuetum.12 Quocirca si idem est et aequum dicere hominem, quod animal bipes, mansuetum, necesse est quoties de uno plura haec praedicantur, id est animal, bipes, mansuetum de homine, quoniam aequale est homini, quod unum est, unum quiddam praedices, quamvis tres voces praedicare videaris. Sed omnes hi nihil omnino intelligunt, sed est melior expositio quam Porphyrius dedit. Volens, inquit, Aristoteles demonstrare quae una esset affirmatio, quae non una, dixit primo: Quoniam plura de uno praedicare, vel plura uni subiicere non est unam enuntiationem facere, nisi ex illis pluribus unum aliquid fieret.13 Videns item quod adhuc plures possent esse affirmationes etiam in his praedicatis, quae cum plura sint, unum tamen ex his fieri possit, hoc dixit, ut homo est fortasse et animal, et bipes, et mansuetum. Quod autem dico tale est: manifestum quidem fit, quoniam si plura de uno praedicentur, ex quibus unum fieri non possit, vel plura subiiciantur uni, ex quibus unum non fit, non est una affirmatio nec una negatio.14 Nunc autem tractemus de his pluribus ex quibus unum aliquid fieri possit. Inveniemus enim et in his ipso modo enuntiandi plures aliquoties enuntiationes, et non unam reperiri, quanquam ex pluribus unum fieri aliquid possit. Si quis enim sic dicat, animal rationale mortale homo est, simul iungens animal rationale, mortale, quoniam continue dictum est, et ex his unum aliquid fit, una est affirmatio.15 Si vero sit aliquid intervalli, ut ita quis dicat, homo animal, et rursus rationale, et aliquantulum requiescens dicat, mortale est, non est una affirmatio nec una negatio. Haec enim intercapedo plurimas efficit enuntiationes; rursus si cum coniunctione dicantur, homo animal et rationale et mortale est, sic quoque multae sunt propositiones. Nec differt aliquid vel requiescendo, vel interponendo coniunctiones dicere, quam si quis dicat, homo animal est, homo rationalis est, homo mortalis est, quae perspicue propositiones multae sunt.16 Videns ergo hoc Aristoteles, ita dixit: Homo est fortasse et animal, et bipes, et mansuetum, ad hoc, inquit, fortasse tanquam si ita diceret, et de homine quidem, et bipede, et mansueto fit unum; sed est aliquoties forte ut plures propositiones sint, cum ea coniunctio quaedam separat atque discernit. Erit enim fortasse homo et animal, ut haec una sit propositio, et bipes ut altera, et mansuetum rursus, ut altera.17 Sed ex his omnibus unum aliquid fit, quae cum continue prolata sunt, quoniam ex his unum aliquid efficitur, una est propositio; non autem idem evenit in omnibus, ex albo enim et homine et ambulare non unum fit. Si quis enim dicat: Socrates homo albus ambulat, non est una affirmatio, quoniam ex homine, et albedine, et ambulatione nulla omnino species fit. Quare conclusio est, quoniam nec si de his pluribus ex quibus unum non fit, unum aliquid praedicetur, ut ex cane terreno latrabili, et coelesti, et marino, quoniam unum non fit, et de his unum aliquid praedicetur, quod dicimus canis, huiusmodi nomen quod plura significat, ex quibus unum non fit, si de altero praedicetur vel subiiciatur alteri, non fit una affirmatio nec una negatio, sed erit quidem vox una, affirmationes vero plurimae.18 Sive enim unum de pluribus praedicetur, ex quibus non fit unum, vel plura huiusmodi de uno, vel si unum de uno praedicetur, quod praedicatum plura significet, ex quibus unum non fit, sive illud praedicatum alteri subiiciatur, omnino non fit una affirmatio nec una negatio. Est autem regula huiusmodi, una affirmatio est, si aut duo termini singulas res significent, aut si plura ita de uno praedicentur vel uni subiiciantur, ut ex his unum aliquid fieri possit, aut unum nomen quod vel praedicatur vel subiicitur, talia significet plura, quae omnia unam quodammodo speciem valeant congregare.20 Si ergo dialectica interrogatio responsionis est petitio, vel propositionis, vel alterius partis contradictionis, propositio vero unius contradictionis pars est, non erit una responsio ad haec. Neque enim est una interrogatio, nec si sit vera; dictum est autem de his in Topicis. Simul autem manifestum est quoniam nec hoc ipsum quid est, dialectica interrogatio est.21 Oportet enim esse datum ut ex interrogatione eligat utram velit contradictionis partem enuntiare. Sed oportet interrogantem determinare, utrum hoc sit homo, an non hoc.22 Quisquis dialectica utitur interrogatione, hic aut simpliciter interrogat, atque unam propositionem in interrogatione ponit, ut contra eam sit una responsio, aut utrasque interrogans dicit, ad quas non fit simplex responsio, sed una tota propositio respondetur. Si quis enim dicat interrogans: Socrates animal est?23 Contra hanc talis est responsio, aut ita, aut non. Si quis vero hoc modo interroget: Socrates animal est, an non? Contra hanc non est una responsio. Si enim respondetur ita, de qua annueris ignoratur, de affirmatione an de negatione; rursus si non responderis, nescitur quam negari volueris affirmationem an negationem.24 Quare contra huiusmodi interrogationes tota propositio respondenda est, id est altera pars contradictionis, aut tota affirmatio aut tota negatio, ut dicas, aut est animal Socrates, aut si hoc non videtur, respondeas, non est animal Socrates. In his igitur quae multa sunt, ex quibus unum fieri nequit, si fiat una interrogatio et ipsa reprehensibilis est, et contra eam una responsio.25 Quisquis enim ea plura interrogat, ex quibus unum esse non possit, multas facit interrogationes, contra quas si simpliciter respondeatur, etiam si vera sit ipsa responsio, tamen iure reprehenditur. Contra enim multiplicem interrogationem multiplex debet esse responsio. Si quis enim dicat interrogans, Socrates philosophus est, et legit et ambulat?26 quia potest fieri ut sit quidem philosophus et legat, non autem ambulet, vel ambulet, sed non legat: potest item fieri ut et legat et ambulet; contra huiusmodi propositionem non erit una responsio. Nam qui ita interrogavit: Socrates philosophus est, et legit et ambulat? aut imperite aut captiose interrogavit. Contra quam interrogationem si contigerit Socratem philosophum esse et legere, et ambulare, si respondeat: ita est, haec quoque responsio reprehenditur.27 Contra plures enim interrogationes una responsio non debet adhiberi, etiamsi vere per unam illam respondeatur, sicut in hac quoque, si et philosophus est, et legit et ambulat. Quocirca si interrogatio dialectica responsionis petitio est, per quam responsionem fiat propositio, ut cum quis dixerit interrogans, dies est? alius respondeat, non, fiet inde negatio, dies non est, vel certe altera pars oppositionis cum ita interrogatur, dies est, an dies non est, ut congrue respondeatur diem esse, aut diem non esse, id est tota propositio; hae quae ex his pluribus fiunt atque interrogantur, cum unum ex his fieri non possit, non sunt simplices interrogationes.28 Quocirca nec ad eas reddenda est simplex responsio, de his autem se in Topicis dixisse commemorat. Rursus quia dialectica interrogatio responsionis est petitio (ut supra dictum est) vel propositionis vel alterius partis contradictionis, quod paulo post demonstrabitur, imperite illi interrogant qui ita dicunt, quid est animal? vel quid est homo?29 oportet enim qui dialectice interrogat, dare ex interrogatione optionem, an sibi respondens affirmationem eligere velit, an negationem. Qui vero sic interrogat, utquid est aliqua res, velit dicere respondentem, non est illa interrogatio dialectica. Interrogant autem quidam hoc modo, putasne anima ignis est?30 cum respondens negaverit, addunt, nonne tibi videtur aliquid esse inter ignem atque aerem medium corpus, ut sit anima? Cum respondens hoc quoque abnuerit, illi persequuntur, an fortasse magis tibi videtur aquam esse animam vel terram? Cum ille neque terram, neque aquam animam esse consenserit, tunc defessi interrogationibus ita interrogant: Quae res est ergo anima?31 haec autem non est interrogatio dialectica, sed potius discipuli ad magistrum aliquid discere cupientis. Qui enim aliquid addiscere cupit, interrogat eum qui docere potest quid sit id de quo ambigit. Dialecticus autem (ut dictum est) ita interrogare debet, ut respondenti sit copia an affirmationem an negationem velit eligere. Oportet enim scire quoniam omnis interrogatio responsionis est petitio.32 Dialectica vero non cuiusdam responsionis, sed eius quae in utraque parte habeat oppositionem; ergo hoc ipsum quid est, non est dialectica interrogatio. Oportet enim ita interrogare, ut ex interrogatione respondens possit eligere alteram contradictionis partem. Debet enim determinare et diffinire is qui interrogat, an hoc sit quod dicitur an non, ut homo animal est an non?33 ut ille aut affirmationem respondeat aut negationem; quod autem dixit dialecticam interrogationem petitionem esse responsionis vel propositionis, vel alterius partis contradictionis, huiusmodi est. Quisquis interrogat affirmationem, aut eamdem expetit, ut auditor sibi respondeat, aut contradictionem, ut si quis sic interroget, homo animal est?34 si ille annuerit, propositionem reddidit, eam scilicet quam proposuit interrogans; si vero interrogante aliquo, an homo animal sit, respondens dixerit, non est, contradictionem respondisse videbitur. Ille enim affirmationem interrogavit, ille negationem respondit, quod est contradictio. Rursus si negationem interroget, et ille respondeat negationem, eamdem propositionem reddidit quam is qui interrogavit ante proposuit. Sin vero interrogante aliquo negationem, ille affirmationem responderit, contradictio responsa est. Hoc est igitur quod ait, interrogationem responsionis esse petitionem, et cuius responsionis addidit, vel propositionis, si idem respondeat, quod ille interrogat, vel alterius partis contradictionis, si cum hic affirmationem interroget, ille responderit negationem, vel si cum hic negationem in interrogatione posuerit, ille affirmationem in responsione reddiderit. Interrogationis autem secundum Peripateticos duplex species est, aut cum dialectica interrogatio est, aut cum non dialectica.35 Non dialecticae autem interrogationis duae species sunt, una quidem quando sumentes accidens interrogamus, cui illud accidat, ut cum videmus domum Ciceronis, si interrogemus quis illic maneat, vel quando subiectum quidem ipsum et rem sumimus, quid autem illi accidat interrogamus, ut si ipsum Ciceronem quis videat, et interroget, quo divertat, et haec una species est eorum quae secundum accidens, non dialectice interrogemus. Altera vero quando proponentes nomen quid sit quaerimus, aut genus, aut differentiam, aut diffinitionem requirentes, ut si quis interroget quid sit animal, vel quando diffinitionem aut aliquid superius dictorum sumimus, et quaerimus cuius illa sint, ut si quis quaerat, animal rationale, mortale, cuius sit diffinitio.37 Quoniam vero haec quidem praedicantur composita, ut unum sit omne praedicamentum eorum quae extra praedicantur, alia vero non, quae differentia est, de homine enim verum est dicere, et extra animal, et extra bipes, et haec ut unum. Et hominem, et album, et haec ut unum. Sed non si citharoedus est, et bonus est et citharoedus bonus.38 Si enim quoniam alterutrum dicitur, et utrumque dicetur, multa inconvenientia erunt. De homine enim verum est et hominem et album dicere, quare et omne. Rursus si album, et omne. Quare erit homo albus, et hoc in infinitum. Et rursus musicus albus ambulans, et haec eadem frequenter implicita in infinitum. Amplius si Socrates, Socrates est et homo, et Socrates Socrates homo.39 Et si homo et bipes, et homo homo bipes.40 Multa sunt quae cum singulatim vere praedicentur, si quis ea coniungat et praedicet, veram praedicationem tenent. Sunt autem alia quae, si per se et disiuncta praedicentur, vera sunt; sin vero coniuncta dicantur, veritatem in praedicatione non re tenent; quae ergo sit horum differentia, oportet agnosci.41 Si quis enim dicat, Socrates animal est, verum dixerit; si quis rursus praedicet, quoniam Socrates bipes est, hoc quoque verum est; quae si coniuncta dicantur, ut est, Socrates animal bipes est, a propria veritate non discrepat, atque haec quidem in genere et differentia, ea quae substantialis est Socrati. Quod si de accidente quoque dicatur, potest idem nihilominus evenire.42 Si quis enim sic dicat, Socrates homo est, verum est, et rursus Socrates calvus est, hoc quoque verum est; quod si iungat dicens, Socrates homo calvus est, veram rursus ex coniunctis faciet praedicationem. Atque in his quidem ea quae sigillatim vere dicebantur, iuncta veraciter praedicata sunt. Sunt autem alia in quibus sigillatim quidem praedicata vera sunt, iuncta vero qualitatem veritatis amittunt, ut si quis dicat, quoniam Socrates bonus est, verum est, rursus, Socrates citharoedus est, sic quoque hoc verum est.43 Haec coniungere non necesse est, ut sit verum, Socrates bonus citharoedus est. Potest enim bonus quidem esse homo, et cum sit citharoedus, non tamen esse bonus, sed in alia quidem re bonus, in alia tantum artis illius cognitor, non tamen in ipsa perfectus. Hoc autem facilius tali liquebit exemplo. Si quis enim dicat, quoniam Tiberius Gracchus malus est, verum est, rursus Tiberius Gracchus orator est, hoc quoque verum est; si coniungens dicat: Tiberius Gracchus malus orator est, falso dixerit, optimus enim orator fuit; sed ne quis nos ita dicentes ignorare putet oratoris esse diffinitionem virum bonum dicendi peritum, haec dicta sunt ad exemplum potius quam ad veritatem. Atque haec quidem proposita ab Aristotele sunt, cuius in textu verba sic constant.44 Quoniam vero, inquit, haec quidem praedicantur composita, ut ex his unum praedicamentum fiat, eorum quae extra vere praedicata sunt, alia vero cum extra sigillatim vere praedicarentur, iuncta veram non faciunt praedicationem. Inquirendum est quae eorum sit differentia, exempla autem horum talia sunt. Eorum quidem quae extra praedicantur vere, nec si coniuncta sunt naturam veritatis amittunt, tale exemplum est, de homine enim verum est dicere, quoniam et animal et bipes, rursus quoniam animal bipes, verum est de eodem homine dicere, ut de Socrate, de eodem quoque Socrate et hominem extra et album si ita contingit, verum est dicere, et de eodem praedicare animal bipes, a veritate non discrepat, atque haec quidem quae extra sigillatim praedicantur vere et iuncta vera sunt.45 Quod si de aliquo praedicetur, quoniam citharoedus est, et verum sit. Et rursus quoniam bonus est, et verum sit, non necesse est dicere quoniam bonus citharoedus est. Potest enim esse quidem solum citharoedus, bonus autem homo, hucusque quidem ista disposuit. Quoniam autem videbantur quidam arbitrari quod omnia quae sigillatim vere praedicarentur, eadem quoque composita recte dicerentur, contra hos dicit quoniam multa erunt inconvenientia, multaque impossibilia sunt, si quis dicat omne quod sigillatim praedicatur veraciter, id iunctum vere praedicari.46 De homine enim verum est dicere quoniam homo est, nam de Socrate qui homo est, vere dicitur quoniam homo est, rursus de eodem vere dici potest quoniam albus est. Quare et si haec iungas, et ut unum praedices, verum est dicere de aliquo homine quoniam homo albus est; sed homo qui albus est, verum est dicere de eo quoniam albus est. Quare etiamsi haec iungas, erit praedicatio, Socrates homo albus albus est, nam de Socrate verum erat dicere quoniam homo albus est; sed de homine albo verum est dicere quoniam albus est, haec coniuncta, Socrates homo albus albus est faciunt; quod si de eodem homine albo rursus album praedicare velis, verum est; quocirca et si iungas, erit igitur praedicatio, homo albus albus albus est, atque hoc in infinitum. Rursus si quis de aliquo homine dicat quoniam ille homo musicus est, si verum dicat adiiciatque quoniam idem homo ambulans est, verum dicit, si iungat quoniam ille homo ambulans musicus est.47 Sed si verum est de aliquo homine praedicare quod sit ambulans musicus, de ambulante autem musico verum est dicere quoniam musicus est, erit ille homo ambulans musicus musicus, sed de eodem verum est dicere quoniam ambulans est, verum erit igitur de eo rursus dicere quoniam homo ambulans ambulans musicus musicus est. Amplius quoque Socrates Socrates est, et rursus homo, erit igitur Socrates Socrates homo; sed et bipes, erit igitur Socrates Socrates homo bipes; sed de Socrate verum est dicere quoniam Socrates homo bipes est, sed cum dixi hominem, de eo iam et bipedem dixi, omnis enim homo bipes est; verum est ergo de eo dicere quoniam bipes est, sed verum erat dicere quoniam Socrates Socrates homo bipes est; vera igitur praedicatio erit, Socrates Socrates bipes bipes homo est. Sed rursus hominem dixi, atque in eo aliud bipes nominavi, omnis enim homo bipes est.48 Socrates igitur homo bipes bipes bipes est, et hoc in infinitum protracto superflua loquacitas invenitur; non igitur fieri potest ut modis omnibus quidquid extra dicitur, id iunctum vere praedicetur.49 Quoniam ergo si quis simpliciter dicat complexiones fieri, plurima inconvenientia contingit dicere, manifestum est. Quemadmodum autem ponendum sit nunc dicimus. Eorum igitur quae praedicantur, et de quibus praedicantur quaecunque secundum accidens dicuntur, vel de eodem, vel alterum de altero, haec non erunt unum, ut homo albus est et musicus, sed non est idem musicum et album; accidentia enim sunt utraque eidem, nec si album musicum verum est dicere, tamen erit album musicum unum aliquid, secundum accidens enim album musicum dicitur.50 Quare non erit album musicum unum aliquid, quocirca nec citharoedus bonus simpliciter, sed animal bipes, non enim sunt secundum accidens. Amplius nec quaecunque insunt in alio. Quare neque album frequenter, neque homo, homo animal est vel bipes; sunt enim in homine animal et bipes.51 Quae superius comprehendit, ea nunc apertissima ratione determinat dicens, de his solis extra praedicatis veraciter non posse unam praedicationem fieri veram, si coniuncta sint, quaecunque aut accidentia sunt eidem, aut cum unum alii accidit, accidens aliud de illo accidenti praedicatur. Si quis enim de Socrate dicat quoniam Socrates citharoedus est, rursus Socrates bonus est, si utraque vere praedicet, duo accidentia de uno subiecto praedicavit, id est de Socrate.52 Quocirca non potest ex his fieri una praedicatio, ut dicatur, Socrates citharoedus bonus est; rursus si de Socrate praedicetur musicus, sit enim Socrates musicus; de musico autem si praedicetur albus, et hoc fortasse sit verum, non tamen iam necesse est musicum album esse. Si enim sit musicus Socrates, si de eodem musico albus praedicetur, praedicatur quidem de Socrate subiecto musicus, de musico autem quod est accidens praedicatur album, rursus aliud accidens.53 Ergo non potest hic una fieri vera propositio, ut dicatur: Socrates albus musicus est, neque enim semper musicus albus esse potest, sed hanc naturam habent accidentia, ut veniant et recedant; ergo si eius qui musicus albus est, in sole stantis cutem calor fuscaverit, non erit quidem albus cum sit musicus. Quocirca neque tunc cum vere praedicabatur, quoniam Socrates musicus albus est, neque tunc fuit vera rectaque praedicatio, non enim habet naturam permanendi accidens ut semper vere praedicetur. Ratio autem verborum sic constat. Quoniam igitur si quis, inquit, dicat omnino quomodolibet complexiones fieri, id est, ut quod sigillatim praedicaveras, hoc complexum connexumque proponas, plurima inconvenientia dicere contingit. Multa enim concurrunt impossibilia, sicut supra ipse monstravit tunc, quando ad nimiam loquacitatem perduxit eos, eadem frequenter nomina repetentes.54 Quemadmodum ponendum est nunc dicimus, id est, quemadmodum autem debeant, quae sigillatim vere dicuntur iuncta praedicari, nunc, inquit, dicimus. Omnia, inquit, quae praedicantur de aliquo, et rursus de quibus alia praedicantur duplici modo sunt, aut enim accidentia sunt, aut substantialia, et aliae quidem praedicationes sunt secundum accidens, quoties aut accidentia duo de substantia, aut accidens de accidenti alicuius substantiae praedicatur; alia vero non secundum accidens, quoties aliquid de aliquo substantialiter dicitur.55 Eorum igitur quaecunque secundum accidens dicuntur, eorum vel si duo sunt accidentia, et de eodem praedicentur, vel si alterum accidens de altero accidenti dicatur, ex his non potest una fieri praedicatio, neque erit unum si iuncta sint, ut homo et albus est, et musicus, album enim musicum, quoniam in unam formam non concurrunt, non faciunt unam propositionem. Non enim idem est album et musicum, utraque enim eidem sunt accidentia, non tamen idem sunt.56 Nec si album de musico praedicemus, id est accidens de accidenti, et hoc verum sit, non tamen necesse est id quod musicum est esse album, neque enim est unum aliquid. Accidenter enim id quod musicum est album est; quoniam enim idipsum cui musicum accidit album est, idcirco musicum album dicitur. Non est autem idem musicum album.57 Quocirca eadem ratione tenetur, ut non possit idem esse citharoedus bonus, nec in unum corpus coniuncta, faciant unum aliquid, quanquam sigillatim vere praedicentur. Quod si quis aliquid substantialiter praedicet, duasque res sigillatim dicat, possunt in unam propositionem redire, quae substantialiter vere seiunctae separatimque ponuntur; homo enim, cum et animal sit et bipes, est animal bipes, et fit ex his una praedicatio. Nam neque animal secundum accidens inest homini nec bipes, quod per hoc ostendit quod ait, sed animal bipes; non sunt enim secundum accidens. Addit quoque illud, quoniam nec ea iuncta recte ponuntur, quaecunque vel latenter vel in prolatione in aliquo terminorum continentur, qui in propositione positi sunt.58 Idcirco enim de homine albo non debet dici albus, ut veniat praedicatio homo albus albus, quoniam iam in homine albo continetur album. Rursus de homine idcirco non debet praedicari bipes, quoniam licet non sit prolatum, tamen qui homo est bipes est. Sed de homine si quis bipes praedicet, de re duos habente pedes, neque hac differentia quod est bipes, praedicat bipes.59 Quocirca erit hic quoque homo bipes bipes, homo enim bipes continet intra se, et qui dicit hominem cum sua differentia dicit. Si quis ergo adhuc praedicet bipes, de re duos habente pedes, bipedem praedicavit. Erit ergo homo bipes bipes, sed ita praedicari non debet. Continetur enim in homine bipes, ad quod si rursus bipes praedices, molestissimam facies repetitionem. Hoc enim est quod ait: Amplius nec quaecunque insunt in alio, id est continentur, aut prolatione, ut in eo quod est homo albus, continetur in eo albus, quoniam prolatione iam dictum est, aut potestate et vi, ut in eo quod est homo continetur bipes, quanquam dictum penitus non sit.61 Verum autem est dicere de aliquo et simpliciter, ut quemdam hominem hominem, aut quemdam album hominem, hominem album. Non autem semper, sed quando in adiecto aliquid quidem oppositorum inest. Quod consequitur contradictio, non verum, sed falsum est, ut hominem mortuum, hominem dicere, quando autem non inest, verum est.63 Haec quaestio superiori contraria est. Illic enim quaerebatur si quae sigillatim praedicarentur, an semper vere eadem coniuncta compositaque dicerentur; hic autem converso ordine id quaerit, an ea quae composita vere praedicantur, sigillatim dicta vere dicantur. Post obitum enim Socratis possumus dicere, hoc cadaver, homo mortuus est, et hominem mortuumque iungentes, unam inde veram praedicationem facere.64 Solum autem hominem dicere cadaver, illud non est verum. Rursus eumdem Socratem vivum verum est dicere quoniam animal bipes est, et sigillatim verum est dicere quoniam animal est. Quare quaeritur quae sit huius quoque differentia praedicationis, ut cum coniuncta dicantur, et vere de subiectis praedicantur, alias quidem et extra dici vere possint, alias vero praeter illam coniunctionem, simplicia si dicantur, falsa sunt.65 Hoc autem quasi dubitans dixit. Ita enim legendum est, quasi si dubitans diceret sic: Verum est autem dicere de aliquo compositum coniunctum quod aliquid, ut de aliquo homine hominem, aut de aliquo albo album, ita ut extra horum aliquid simpliciter praedicetur, an certe non semper. Et dat regulam qua pernoscamus an quae composita dicuntur, eadem sigillatim dici possint, an minime.66 Quoties enim talia sunt quae praedicantur cum alio, ut in se non habeant contradictionem, praedicata possunt dici et separata veraciter. Quod si habeant in se contradictionem aliquam, quae praedicantur et composita dicuntur, separata vere praedicari non possunt, ut ea quae dicit cadaver, hominem mortuum vere dicit, solum autem dicere hominem vere non potest.67 Idcirco quoniam prius cum coniunctione praedicavit dicens, hominem mortuum, mortuusque adiacet hominis praedicamento, cum homine enim praedicatum mortuum, contradictionem tenet contra hominem. Est enim homo animal, mortuus vero non animal; ergo mortuus et homo contradictionem quamdam inter se habent. Illud enim est animal, illud vero non animal.68 Quocirca quoniam inter se habent haec quamdam contrarietatem, separatus homo de mortuo homine, solus non dicitur. Eodem quoque modo est si quis dicat manum esse marmoream statuae, verum dicit; solum autem manum dicere eam quae statuae est, falsum est. Habet enim manus potestatem dandi accipiendique, sed illa marmorea non habet.69 Ergo est quaedam contradictio inter manum et manum marmoream, quod illa dare atque accipere potest, illa non potest. Haec enim sibi opponuntur contradictionis modo. Ergo quotiescunque tale aliquid praedicatur, ut homo de cadavere, cui tale aliquid coniunctum sit atque adiacet, quod faciat contradictionem contra praedicatum, ut hic adiacet mortuus homini.70 Simulque praedicatur de cadavere, ut faciat contra ipsum hominem contradictionem, eam quae in se contineat, non potest separari vera praedicatio, ut sigillatim dicatur. Si vero non sit ista contradictio, potest, ut in eo quod est Socrates, animal bipes est, animal et bipes nulla contradictione opponuntur. Quocirca potest de eo et animal sigillatim atque simpliciter et bipes dici, sensus quidem est huiusmodi.71 Ordo autem se sic habet, dubitans enim dixit. Verum est autem aliquid dicere de aliquo composite et connexe, et rursus simpliciter, ut quemdam hominem aut quemdam album hominem, an certe non semper, sed tunc quando in adiecto, id est in eo quod adiectum cum aliquo praedicatur, inest aliquid oppositorum talium quaecunque consequitur contradictio, id est, quam oppositionem mox consequitur contradictio, ut oppositionem hominis et mortui sequatur contradictio, animal scilicet et non animal.72 Si igitur sic sint, non est simpliciter verum praedicari, sed falsum, ut hominem mortuum, quem coniuncte vere dicere possis, eumdem hominem solum non vere praedicabis. Quando enim haec oppositio in his quae praedicantur non est, verum est quod coniuncte praedicaveris, et simpliciter praedicare. Adiectum est autem in quo venit aliquoties oppositio huiusmodi, ut in eo quod est homo mortuus, mortuus adiicitur homini.73 Aliter enim vere homo de cadavere non potest praedicari.74 Vel etiam, quando inest, semper non verum est, quando vero non inest, non semper verum est, ut Homerus est aliquid, ut poeta, ergo etiam est, an non. Secundum accidens enim praedicatur esse de Homero, quoniam est poeta, sed non secundum se praedicatur de Homero, quoniam est.75 Quoniam supra dixerat, quando esset in adiecto contradictio, non esse verum simpliciter praedicare, quando vero non esset, verum esse quod coniuncte diceretur, simpliciter dicere, hoc ipsum quoniam videbatur in aliquibus non esse verum, consequenter emendat. Ait enim verum esse illud quod supra dictum est, quandocunque in adiecto esset aliqua contradictio, non esse verum simpliciter praedicare, quod coniuncte diceretur, quando autem non inest contradictio, non semper verum est praedicare simpliciter, quod coniuncte vere diceretur, sed aliquoties quidem verum, aliquoties autem falsum.76 Huius rei tale exemplum est cum dico: Homerus poeta est, est et poeta coniuncte de Homero vere praedicavi. Sin vero dixero Homerus est, falsum est, quanquam non sit aliqua contradictio inter est et poetam, neque in adiecto est ulla talis oppositio quam consequatur contradictio; cur autem hoc eveniat, talis ratio est.77 De Homero enim poetam quidem principaliter praedicamus, cum dicimus: Homerus poeta est. Est autem verbum de poeta quidem praedicamus principaliter, de Homero autem secundo loco. Non enim idcirco praedicamus esse, quia Homerus est, sed quia poeta est. Sublato igitur eo quod principaliter praedicatur, id est poeta, licet nullam contradictionem habeat est, quod adiacet poetae, contra poetam, non fit vera praedicatio, dicendo: Homerus est.78 Secundum accidens enim est praedicatur, non principaliter. Sublata autem principali praedicatione, quod secundum accidens praedicabatur, falsum continuo reperitur; quod autem addidit:79 Quare in quibuscunque praedicatis contrarietas non inest, si diffinitiones pro nominibus dicantur, et secundum se praedicatur, et non secundum accidens, in his aliquid et simpliciter verum erit dicere. Quod autem non est, quoniam opinabile est, non est verum dicere esse aliquid; opinatio enim eius est, non quoniam est, sed quoniam non est.81 Ea quae supra dixit una ratione colligit dicens: Quaecunque eo modo praedicantur, ut neque in nominibus neque in diffinitionibus propriis aliquam tenent contrarietatem, haec et extra simpliciterque praedicata vera sunt, ut in eo quod est mortuus atque homo, haec quidem nominibus nullius contrarietatis contradictionisve sunt.82 Sed si horum pro nominibus diffinitiones sumantur, mox contrarietas oppositionis agnoscitur. Si quis enim hominis diffinitionem dederit, dicit esse animal rationale. Si quis mortui, dicet esse corpus vita privatum atque inanimatum, atque ex hoc tota vis contradictionis apparet. Quocirca si sumantur diffinitiones pro nominibus, et in his aliqua contrarietas inesse videbitur, vel si secundum accidens aliquid praedicetur, ut est de Homero, cum de poeta principaliter praedicetur, non praedicabuntur simpliciter vere quaecunque composita praedicabantur.83 Quod si neque contrarietas ulla sit, et per se praedicentur et non per accidens, quidquid composite vere dicitur, hoc et simpliciter vere praedicatur. Quoniam autem fuerunt quidam qui hoc ipsum quod non est, esse dicerent, totum syllogismum his propositionibus coniungentes: Quod non est, opinabile est; quod autem opinabile est, est; igitur est quod non est. Hoc ergo dicit, si verum est praedicare, inquit, de eo quod non est, quoniam opinabile est, est quidem verbum de opinabili praedicamus, de eo autem quod non est, secundum accidens.84 Quoniam enim quod non est opinabile est, idcirco secundo loco de eo quod non est, verbum est praedicamus. Quare non possumus simpliciter dicere esse quod non est. Idcirco enim opinabile est, quia non est. Scibile enim esset, si per se esset, non opinabile, sicut Homerus idcirco esse dicitur, quia poeta est, non quia per se est.85 Vel certe idcirco dicitur Homerus esse poeta, quia poesis ipsius exstat et permanet, sicut aliquos in filiis saepe vivere dicimus. Quocirca id quod non est, idcirco esse dicitur opinabile, quoniam ipsius est opinatio. Non autem quoniam id quod non est, per se aliquid esse potest. His igitur ante perstrictis atque ordine terminatis, ad propositionum modos rem in dialectica utilissimam de propositionibus tractatum disputationemque convertit.86 Restat nunc de propositionum modis oppositionumque disserere. Multis enim dubitatum est rationibus an idem modus esset propositionum sine modo propositarum, qui illarum quoque quae propriis modis et qualitatibus terminantur; inchoat autem de his rebus dubitationem sic.
Boethius HOME
bnf6398.77 bnf6400.85 bnf6400.95 bnf11128.93 bsb115088.178 csg830.190 sbe295.70 sbe301.216
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 5, PRAEFATIO. <<< >>> DE ENUNTIATIONIBUS MODORUM POSSIBILIS, CONTINGENTIS, IMPOSSIBILIS, ET NECESSARII.
monumenta.ch > Boethius > 2
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik