monumenta.ch > Boethius > 1
>>> Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 5, DE CONIUNCTIS ET DIVISIS ENUNTIATIONIBUS.

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 5, PRAEFATIO.

1 Maximam operis huius emensi partem, ea quae sequuntur licet magnis quaestionibus impedita, tamen audacius atque animosius exsequemur, nec defatigari in singulis partibus oportet, totius dialecticae prodere aggressos atque expedire doctrinam, itaque rectam commentationis seriem conteximus.2 Transposita vero nomina et verba idem significant, ut, est albus homo, est homo albus; nam si hoc non est, eiusdem multae erunt negationes, sed ostensum est quod una unius est; eius enim quae est, est albus homo, negatio est, non est albus homo; eius vero quae est, est homo albus, si non eadem est ei quae est, est albus homo, erit negatio, vel ea quae est, non est non homo albus, vel ea quae est, non est homo albus.3 Sed altera quidem est negatio eius quae est, est non homo albus, altera vero eius quae est, est albus homo. Quare erunt duae unius.4 Docet nunc quoniam si nomina et verba transferuntur, et ad aliud prius, aliud vero posterius praedicetur, unam sine dubio significantiam retinere. Sive enim quis dicat, est homo albus, sive est albus homo, sive homo albus est, sive albus homo est, sive quomodolibet aliter ordinem praedicationis permutet, eadem sine dubio significatio permanebit, et hoc quidem fortasse oratoribus vel poetis non eodem modo perspiciendum est quo dialecticis.5 Etenim quantum ad compositionem orationis spectat, maxime differt quo verba et nomina praedicationis suae ordine proferantur. Multum enim interest in eo quod ait Cicero, Ad hanc te amentiam natura peperit, voluntas exercuit fortuna servavit, ita dixisse ut dictum est, an ita, Ad hanc te amentiam peperit natura, exercuit voluntas, servavit fortuna.6 Sic enim minor est sententiae magnitudo, minusque in ea lucet id quod si sic componatur eminet, et sese vel nolentibus hominum auribus animisque patefacit. Rursus cum dicit Virgilius: Pacique imponere morem, potuisset servare metrum, si ita dixisset, moremque imponere paci, sed esset debilior sonus, nec in eo ictu versus tam praeclare ut nunc compositus diceretur.7 Ergo non idem valet oratoribus vel poetis verborum nominumque ordo mutatus. Qui enim ad compositionem spectant, multum in ordine sermonum ornamenti reperient. Dialecticis vero, quibus nulla est ad orationis leporem cura loquendi, quibusque sola veritas perscrutatur, nihil differt quolibet ordine verba et nomina permutentur, cum tamen eamdem vim quam prius in significatione retineant.8 Sed nec apud ipsos modis omnibus permutato ordine dictionis eadem semper vis significatioque servatur. Haec enim particula quae negativa est, id est, non multum valet, multamque differentiam perficit variis adiecta locis. Si quis enim dicat, homo albus non est, faciet indefinitam negationem. Si quis vero dicat, homo non albus est, faciet indefinitam ex infinito praedicato affirmationem.9 Si quis autem praedicet, non homo albus est, idem quoque constituit ex infinito subiecto indefinitam affirmationem. Rursus si quis dicat, omnis homo non iustus est, haec consentit ei quae dicit, nullus homo iustus est. Quod si idem non ad universalem determinationem ponatur, ut dicatur, non omnis homo iustus est, non iam universalis affirmatio infinitae praedicationis consentiens universali simplici negationi fit, sed potius particularis negatio simplex. Videsne igitur quam multas faciat differentias negativa particula diversae nominum praedicationi coniuncta? Sed quanquam haec ita sint, potest tamen alio modo eadem, diversis in locis posita, eamdem vim significationemque servare.10 Si enim sit posita non particula cum universalitate sua, cum eadem ipsa saepius permutetur, idem sine dubio in significatione consistit. Si quis enim dicat, non omnis homo albus est, particularis est simplex negatio. Si quis vero sic dicat, homo non omnis albus est, eadem significatio est.11 Vel si hoc modo, homo albus non omnis est, nec haec a superiore significatione discedit, vel si quis amplius quoque permutet dicens, homo albus est non omnis, a priori significatione nil discrepat. Eodem modo vel si quomodolibet aliter permutetur, cum propria tamen universalitatis determinatione diverso modo permutata, idem semper necesse est in significatione servetur.12 Eodem modo si eadem non particula cum alio nomine vel verbo iuncta saepius transferatur, ut cum dicimus, homo iustus non est, rursus homo non est iustus, rursus non est homo iustus, eadem significatio retinetur. Quocirca si sola particula negativa permutata sit, et non eodem semper ordine praedicetur, multas differentias faciet propositionum. Sin vero iuncta cum alio nomine saepius (ut dictum est) transferatur, eadem in translationibus omnibus significatio permanebit.13 His igitur ita dispositis videndum est quae sit Aristotelis demonstratio, verba et nomina transposita eamdem semper vim significationemque subiicere. Ait enim, transposita vero verba et nomina idem significant, ut est albus homo, est homo albus. Haec enim transposita nominibus atque verbis eamdem retinent significationem. In illa enim prius albus est, posterius homo; in hac autem prior homo, posterior albus: quod si hoc falsum est, et non sint eaedem, sed a se diversae sunt, impossibile aliquid inconveniensque contingit, erunt enim duae negationes unius affirmationis, quod est impossibile.14 Ostensum enim est quoniam una unius est affirmationis negatio. Nunc igitur videamus si hae affirmationes quae dicunt est albus homo, et est homo albus, non sunt eaedem, sed diversae, quemadmodum unius affirmationis duae sunt negationes, et primo quidem disponantur hoc modo, est albus homo, est homo albus; huius ergo propositionis quae dicit, est albus homo, erit negatio, ea scilicet quae proponit, non est albus homo, alia namque quae esse possit rationabiliter non potest inveniri.15 Disponantur igitur rursus eaedem et superior affirmatio cum propria negatione. Est albus homo. Non est albus homo, Est homo albus. Cum igitur eius quae dicit, est albus homo, negatio sit ea quae proponit, non est albus homo, si ea quae dicit, est homo albus diversa erit ab ea propositione quae pronuntiat, est albus homo, alia erit eius negatio; sit ergo aut ea quae dicit, non est non homo albus, aut ea quae dicit, non est homo albus.16 Rursus igitur disponantur duae quidem affirmationes primae alternatim positae, et econtrario confessa prioris negatio. Contra secundum vero utraeque hae negationes quas diximus ascribantur. Est albus homo. Non est albus homo. Est homo albus. Non est homo albus. Non est non homo albus.17 His igitur ita discretis eius propositionis quae dicit, est homo albus, non potest esse illa negatio quae dicit, non est non homo albus. Illius est enim negatio quae habet subiectum infinitum quae dicit, est non homo albus. Similiter autem et si quamlibet aliam quis posuerit negationem eius sine dubio alia reperitur affirmatio.18 Unde fit ut relinquatur ea eius esse negatio quae proponit, non est homo albus; est ergo negatio eius quae dicit est homo albus, ea quae dicit, non est homo albus; sed eius affirmationis quae proponit, est albus homo, negatio est et ista quae dicit, non est homo albus. Quod probat ea res quod inter se verum falsumque dividunt, nam si verum est esse album hominem, falsum est non esse hominem album. Quod si in aliquibus verum invenitur, hoc secundum definitionem propositionis agnoscitur, non secundum negationis formam, ut magis secundum quantitatem non sint sibi oppositae potius quam secundum qualitatem, quod illa res monstrat si quis sic dicat: est albus omnis homo; si contra hanc ponatur, non est omnis homo albus, perspicuum est quoniam inter se et veritatem dividunt et falsitatem, unam enim veram esse necesse est, unam falsam; quare etiam si determinationes auferantur, eadem oppositio redit, licet sit indefinita.19 Nam sicut in ea quae dicit, omnis homo iustus est, non omnis homo iustus est, sublatis omnis et non omnis homo iustus est, et homo iustus non est, affirmatio et negatio oppositae sunt, ita quoque in his sublato omnis et non omnis ea quae dicit, est albus homo, ei quae dicit, non est homo albus, opposita est. Additis enim determinationibus una semper vera est, altera falsa; sed diximus quoniam affirmationis eius quae dicit, est albus homo, negatio est, non est albus homo. Duae igitur negationes non est albus homo, et non est albus homo unius affirmationis sunt, eius scilicet quae enuntiat, est homo albus, quod evenit si negationes hae quae dicunt, non est homo albus, et non est albus homo a se diversae sunt, quod ex eo contingit quod prius positum est eam quae dicit, est albus homo, diversam esse ab ea quae dicit, est homo albus. Quod si hoc impossibile est ut una affirmatio duas habeat negationes, et perspicuum est contra eam affirmationem quae dicit, est homo albus, utrasque has negationes quae dicunt, non est albus homo et non est homo albus opponi, hae a se diversae non sunt, sibique consentiunt, et tantum permutatione nominis distant.20 Caeteris autem omnibus eaedem sunt; quod si hae negationes eaedem sunt, eaedem quoque sunt affirmationes. Recte igitur dictum est quoniam transposita nomina et verba eamdem vim significationemque servant. Sensus ergo totus ita se habet; hoc autem modo ordo verborum. Transposita, inquit, nomina et verba idem significant, et est horum exemplum, ut est homo albus, est albus homo.21 In his enim nomina transposita sunt. Nam si hoc non est, id est si non idem significant nomina et verba transposita, quiddam impossibile et inconveniens contingit. Ait enim, eiusdem multae erunt negationes, id est eiusdem affirmationis multae negationes erunt. Sed hoc impossibile est, ostensum est enim quoniam negatio una unius est affirmationis.22 Duae ergo negationes uni opponi affirmationi, si verba et nomina transposita non idem significant, sic demonstrat. Eius enim quae est, est albus homo, scilicet affirmationis negatio est, non est albus homo. Contra illam enim affirmationem, haec negatio iuste opponitur, eius vero quae est, est homo albus, id est alterius affirmationis, si non eadem est ei quae est, est albus homo, id est si diversa est a priori propositione quae dicit, est albus homo, et non est ei eadem ac si diceret, si ei non consentit, erit negatio vel ea quae est, non est albus homo, vel quaecunque alia, quam si quis ponat esse negationem una ratione refellitur, quam hic quoque posuit; refellitur autem hoc modo, ait enim: Sed altera quidem est negatio eius quae est, est non homo albus, altera vero eius quae est, est albus homo. Inter duas enim negationes quas posuit, illam scilicet quae dicit, non est non homo albus, et eam quae proponit, non est homo albus, illa quae dicit, non est non homo albus, negatio est affirmationis infinitum habentis subiectum, quae dicit, est non homo albus; alia vero, scilicet quae proponit, non est homo albus, eius est negatio quae dicit, est albus homo, cum ea enim verum dividit atque falsum.23 Quare erunt duae negationes unius affirmationis, sed hoc impossibile est.24 Quoniam igitur transposito nomine et verbo, eadem sit affirmatio et negatio manifestum est.25 Superiorem argumentationem hac huius sententiae conclusione confirmat; fecit autem hunc syllogismum in secundo modo hypothetico, quem indemonstrabilem vocat hoc modo: si primum est, secundum est; sed secundum non est, primum igitur non est; id est, si transpositis verbis et nominibus non sunt eaedem propositiones unius affirmationis, duae sunt negationes; sed hoc impossibile est.26 Non igitur diversae sunt propositiones, transpositis verbis et nominibus.
Boethius HOME

bnf6398.75 bnf6400.82 bnf6400.93 bnf11128.90 bsb115088.172 csg830.186 sbe295.68 sbe301.211

>>> Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 5, DE CONIUNCTIS ET DIVISIS ENUNTIATIONIBUS.
monumenta.ch > Boethius > 1

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik