monumenta.ch > Boethius > 1
>>> Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 4, DE ENUNTIATIONIBUS INFINITIS.
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 4, PRAEFATIO.
1 Est siquidem libri huius, qui de Interpretatione apud Latinos, apud Graecos vero Περὶ ἐρμηνείας inscribitur, obscura oratione series, obscuris adiecta sententiis, atque ideo non hanc magnis expedissem voluminibus, nisi etiam nihil labori concedens, quam possem planissime quod in prima editione altitudinis et subtilitatis omiseram, secunda commentatione complerem.2 Sed danda et prolixitati venia, et operis longitudo libri obscuritate pensanda est. Sunt tamen gradus apud nos satisfacientes lectoris et diligentiae et studio, cupientis facillime magna cognoscere. Huius enim libri post has geminas commentationes quoddam breviarium faciemus, ita ut in quibusdam et fere in omnibus Aristotelis ipsius verbis utamur, tantum quod ille brevitate dixit obscure, nos aliquibus additis dulciorem seriem adiectione faciamus, ut quasi inter textus brevitatem, commentationisque diffusionem, medius ingrediatur stylus, diffuse dicta colligens, et angustissime scripta diffundens, atque haec posterius.3 Nunc vero quoniam ab Aristotele supra monstratum est, in futuro contingentium propositionum veritatem et falsitatem non stabili neque definita ratione esse divisam, et quidquid supra latissima disputatione complexa est, nunc eius haec intentio est, ut categoricarum propositionum numerum tradat, quaecunque cum diffinito vel infinito nomine simpliciter fiunt.4 Primo enim volumine dictum est nomen esse, ut homo; infinitum nomen vero, ut non homo. Praedicativae autem et categoricae propositiones sunt quae duobus tantum simplicibus terminis constant. Hae, sive cum finito nomine sunt, ut est, homo ambulat, sive cum nomine infinito, ut est, non homo ambulat. Harum igitur propositionum categoricarum atque simplicium tradere numerum contendit, quaecunque fiunt adiectione nominis infiniti. Sed quoniam propositiones omnes aut secundum qualitatem differunt, aut secundum quantitatem. Secundum qualitatem quod haec quidem affirmativa est, illa vero negativa.5 Secundum quantitatem vero, quod haec quidem plura complectitur, illa vero pauca, secundum quam differentiam hae propositiones, quae dicuntur, homo ambulat, et rursus, non homo ambulat, a se differunt, aut secundum quantitatem, aut secundum qualitatem. Nam quod dico, homo ambulat, qualitatem quamdam substantiae, id est hominem ambulare designat, et rem definitam atque substantiam, quae unam speciem ambulabilem esse pronuntiat. Quod autem dico, non homo ambulat, hominem quidem rem definitam tollo, innumerabilia vero significo, quare illa quidem quae dicit, homo ambulat secundum qualitatem, quae vero non homo ambulat videbitur secundum quantitatem potius discrepare. An certe illud magis est verius, ut quod dico, homo ambulat, homo simplex nomen quasi affirmationi est proximum, quod vero dico, non homo ambulat, non homo infinitum nomen negationi videtur esse consimile. Sed affirmatio et negatio secundum qualitatem differunt.6 Haec autem affirmationi sunt negationique consimilia. Qualitate igitur potius quam nulla discrepant quantitate. An magis illud est verius, quod quemadmodum se habet propositio quae dicit, Socrates ambulat, ad eam quae dicit, quidam homo ambulat. Ita sese habet homo ambulat, ad eam quae dicit, non homo ambulat.7 Propositio namque quae est quidam homo ambulat, si plures ambulant, necesse est ut vera sit. Si autem plures ambulent, ut Socrates ambulet non est necesse. Possunt enim plures ambulare, et Socrates non ambulare. Sed cum plures ambulant, quidam homo ambulat, hoc autem ideo evenit. Quia quod dicimus, quidam homo ambulat, particularitatem iungimus universalitati, id est homini, et si qui sub ipsa universalitate sunt, id est sub homine ambulantes sunt, eam quae dicit quidam homo ambulat veram esse necesse est.8 At vero cum dicitur, Socrates ambulat, quoniam Socrates circa unius cuiusdam proprietatem est. Nisi ipse Socrates ambulaverit, quanquam omnes homines ambulent, non est verum dicere Socrates ambulat. Sicut ergo quidam homo ambulat, definite verum est, si plures ambulant. Non autem Socrates ambulat, quamvis plures ambulent, nisi ipse Socrates ambulet, sic etiam in eo quod est homo et non homo, qui dicit homo ambulat, dicit quoniam quoddam animal ambulat, et hoc nomine et qualitate determinat, dicens, homo ambulat.9 Qui vero dicit non homo ambulat, non quidem omnia subruit, sed hominem tantum. Caetera vero animalia ambulabilia esse pronuntiat. Ergo sive equus, sive bos, sive leo ambulat, verum est, non homo ambulat, sed non est verum homo ambulat, si non homo ipse ambulet. Quare quemadmodum se habet quidam homo ambulat, ad Socratem ambulat. Quod illic si plures homines ambularent, verum erat, quidam homo ambulat.10 Non etiam Socrates ambulat, nisi ipse Socrates ambularet, ita quoque in eo quod est, homo ambulat, et non homo ambulat, dici potest. Nam si plures qui sunt non homines ambulent, verum est dicere, quoniam non homo ambulat, non autem verum est dicere quoniam homo ambulat, nisi ipse homo ambulet, secundum definitionem ergo potius et proprietatem videntur discrepare, quam secundum aliquam totam quantitatem, vel partem quantitatis, vel rursus secundum aliquam qualitatem. Nam sicut posterius demonstrabitur ea quae dicit, non homo ambulat, affirmatio potius quam negatio est, atque haec hactenus praedixisse sufficiat.
Boethius HOME
bnf6398.66 bnf6400.57 bnf6400.72 bnf11128.66 bsb115088.125 csg830.136 sbe295.50 sbe301.155
>>> Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 4, DE ENUNTIATIONIBUS INFINITIS.
monumenta.ch > Boethius > 1
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik