monumenta.ch > Boethius > 2
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 3, PRAEFATIO. <<<    

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 3, DE FUTURIS CONTINGENTIBUS.

1 In singularibus vero et futuris non similiter. Nam si omnis affirmatio vel negatio, vera vel falsa est, et omne necesse est vel esse, vel non esse. Quare si hic quidem dicat futurum aliquid, ille vero non dicat hoc idem ipsum, manifestum est, quoniam necesse est verum dicere alterum ipsorum si omnis affirmatio vel negatio vera, vel falsa est, utraeque enim non erunt simul in talibus.2 Nam si verum est dicere quoniam est album vel non album, necesse est album esse, vel non album. Et si est album vel non album, verum est vel affirmare vel negare, et si non est, mentitur: et si non mentitur, non est. Quare necesse est aut affirmationem, aut negationem veram esse vel falsam. Nihil ergo neque est, neque fit, neque casu neque utrumlibet, nec erit, nec non erit, sed ex necessitate omnia et non utrumlibet. Aut enim qui dicit verus est, aut qui negat: similiter enim vel fieret, vel non fieret.4 Geminas esse contradictiones in propositionibus supra iam dictum est, et nunc quoque commemorat, in quibus necesse est unam veram esse, alteram falsam; sed ea quae dicentur de futuris et contingentibus melius intelligentur, si de his contingentibus loquamur, quae in singulari contradictione proveniunt. Est enim universalium angularis contradictio in contingentibus huiusmodi.5 Cras omnes Athenienses bello navali pugnaturi sunt. Cras non omnes Athenienses bello navali pugnaturi sunt. In singularibus autem talis est: Cras Socrates in palaestra pugnaturus est. Cras Socrates in palaestra pugnaturus non est. Non autem oportet ignorare non esse similiter contingentes has quae dicunt Socrates morietur, et Socrates non morietur, et illas quae dicunt, Socrates morietur cras, Socrates non morietur cras.6 Illae enim superiores omnino contingentes non sunt, sed sunt necessariae. Morietur enim Socrates ex necessitate, hae vero quae tempus diffiniunt, nec ipsae in numero contingentium recipiuntur, idcirco quod nobis quidem cras moriturum esse Socratem incertum est. Naturae autem incertum non est. Atque ideo nec Deo quoque incertum est, qui ipsam naturam optime novit.7 Sed illae sunt propriae contingentes, quae neque in natura sunt, neque in necessitate, sed aut in casu, aut in libero arbitrio, aut in possibilitate naturae. Ex casu quidem ut cum egredior domo amicum videam, non ob hoc egrediens. Ex libero arbitrio, ut quod possum et velle et non velle, an velim hoc antequam fiat incertum est.8 Ex possibilitate, quod cum fieri possit, et non fieri possit, id antequam fiat quod utroque modo potest fieri, incertum sit. Ideoque cras Socrates disputaturus est in palaestra, contingens est, quod hoc ex libero venit arbitrio. Ergo in huiusmodi contingentibus si in futuro una semper vera est, altera semper falsa, et una definite vera, altera falsa definite, et res verbis congruerent, omnia necesse est esse, vel non esse, et quidquid fit ex necessitate fit, et nihil neque possibile est esse, quod possibile sit non esse, neque liberum erit arbitrium, neque in rebus ullas casus erit, in omnibus necessitate dominante.9 In his namque, id est in singularibus contradictionibus verum dicere uterque non potest. Contradictoriae enim erant quae simul esse non possunt, sed nec utraeque, id est negati nes atque affirmationes falsae esse in contradictoriis possunt. Illae enim erant contradictoriae, quae simul esse non poterant.10 Quare unus verum dicturus est, unus falsum. Quod si nihil datur in huiusmodi rebus, id est contingentibus instabile, eventus ordine et incerta veritatis et falsitatis enuntiatione provenire, quidquid verum dicitur in affirmatione definite, hoc definite esse necesse est, quidquid falsum dicitur in negatione, hoc non esse necesse est. Omnia igitur ex necessitate aut erunt, aut ex necessitate non erunt.11 Nihil ergo nec casus, nec liberum arbitrium, nec possibilitas ulla in rebus est. Siquidem tenet cuncta necessitas. Aristoteles vero sumens istam hypotheticam propositionem, si omne quod in futuro dicitur, aut verum definite, aut falsum est definite, omnia ex necessitate fieri, et nihil casu, nihil iudicio, nihil possibilitate ea convenienti, ordine monstrat, et hoc posito, unam veram, alteram definite falsam esse, omnia ex necessitate contingere.12 Ex consensu rerum propositionem demonstrat hoc modo. Proponit enim hanc conditionem, et hanc veram esse, ex rerum ipsarum necessitate confirmat. Est autem conditio, si omnis affirmatio vel negatio in futurum ducta, vera vel falsa est definite, et omne quidquid fit ex necessitate fieri, et nihil, neque casu, neque propria et libera voluntate atque iudicio, nec vero aliqua possibilitate, quae omnia utrumlibet vocabulo nuncupavit.13 Ponit enim hanc conditionem dicens: Nam si omnis affirmatio vel negatio vera vel falsa est, subaudiendum est definite, et omne necesse est esse vel non esse; si hic quidem dicat futurum aliquid, ille vero non dicat hoc idem ipsum, manifestum est, quoniam necesse est verum dicere, alterum ipsorum, si omnis affirmatio vel negatio vera vel falsa est, utraeque enim non erunt simul in talibus. Ergo sensus huiusmodi est: Si omnis, inquit, affirmatio vel negatio vera, vel falsa est definite, et omne necesse est, aut esse, aut non esse, quod vel affirmatio ponit, vel negatio perimit.14 Nam si quilibet dixerit esse aliquid, et alius dixerit idem ipsum non esse, unus quidem affirmat, alius vero negat; sed in affirmatione et negatione, quae in contradictione ponuntur, una semper vera est, altera falsa. Neque enim fieri potest ut utraeque sint verae, non enim nunc sermo est, aut de subcontrariis, aut de indefinitis. Namque subcontrariae, id est particularis negatio et affirmatio particularis, et indefinitae utraeque verae in eodem esse poterant.15 Contradictoriae autem minime, neque enim fieri potest ut hae quae vel in singularibus contradictiones sunt, vel in universalibus angulariter opponuntur, simul unquam verae sint. Hoc enim est quod ait, utraeque enim non erunt simul in talibus, id est, utraeque enuntiationes non erunt verae in enuntiationibus contradictoriis, posita ergo hac conditione, si omnis affirmatio definite vera vel falsa sit, omnia ex necessitate evenire.16 Hanc ipsam rerum ipsarum, et propositionum consequentiam, et similitudinem monstrare contendit, dicens: Nam si verum est dicere quoniam album, vel non album est, necesse est esse album, vel non album; et si est album, vel non album, verum est affirmare vel negare, et si non est, mentitur, et si mentitur, non est: quare necesse est affirmationem vel negationem veram esse vel falsam.17 Omnis, inquit, affirmatio omnisque negatio cum rebus ipsis, vel vera, vel falsa est. Huius autem rei exempla ex praesentibus sumit. Nam sicut se habent secundum necessitatem in praesenti tempore enuntiationes, ita se habent, et in futuro. Speculemur igitur in praesenti, quae sit rerum propositionumque necessitas. Si qua enim propositio de qualibet re dicta vera est, illam rem quam dixit, esse necesse est.18 Si enim dixerit, quoniam nix alba est, et hoc verum est, veritate propositionis sequitur necessitas rei. Necesse est enim nivem esse albam, si propositio quae de eadem re praedicata est, vera est. Quod si dixerit quis non esse albam picem, et haec vera est, manifestum est rem quoque propositionis consequi veritatem.19 Amplius quoque propositiones rerum necessitates sequuntur; si enim est aliqua res, verum est de ea dicere quoniam est, et si non est aliqua res, verum est de ea dicere quoniam non est, ita secundum veritatem affirmationis vel negationis necessitas rei substantiam sequitur, et rerum necessitas propositionum comitatur necessitatem, atque hoc quidem in veris, in falsis quoque idem est, econtrario.20 Nam si falsa est affirmatio, rem de qua loquitur non esse necesse est, ut si falsa est affirmatio quae dicit picem esse albam, non esse albam picem necesse est. Rursus si falsa est negatio quae dicit nivem non esse albam, nivem esse albam necesse est. Rursus si res non est, affirmatio quoque de ea re necessario falsa est.21 Quod si rursus res non sit, id quod potest dicere, falsa negatio sine ulla dubitatione, illa negatio falsa est, et hoc esse necesse est, ut quoniam de nive potest dicere falsa negatio, quoniam alba non est, hoc ipsum quod falsa negatio dicit, id est albam non esse, non est. Nix enim non alba non est. Quare rerum necessitati falsitas utraque convertitur, nam si est aliquid, vere de eodem dicitur, quoniam est, et si vere dicitur illam rem de qua vere aliquid praedicatur esse necesse est; quod si non est id quod dicitur, falsa enuntiatio est, et si enuntiationes falsae sunt, res non esse necesse est.22 Quod si haec ita sunt, positum est autem omnem affirmationem et negationem veram esse definite, quoniam propositionum veritatem vel falsitatem rerum necessitas secundum esse vel non esse consequitur: esse quidem secundum veritatem, ut dictum est, non esse secundum falsitatem. Nihil sit casu, neque libera voluntate, neque aliqua possibilitate. Haec enim quae utrumlibet vocamus talia sunt, quae cum nondum sunt facta et fieri possunt, et non fieri. Si enim facta sunt, non fieri potuerunt, ut hodie me librum Virgilii legere, quod nondum feci, potest quidem non fieri, potest etiam fieri, quod si fecero, potui non facere.23 Haec igitur huiusmodi sunt quaecunque utrumlibet dicuntur. Utrumlibet autem quid sit ipse planius demonstrat, dicens:24 Utrumlibet enim nihil magis sic vel non sic se habet, aut habebit.25 Est enim utrumlibet quod, vel ad esse, vel ad non esse aequaliter se habet, id est neque illud esse necesse sit, neque non esse necesse sit. Putaverunt autem quidam, quorum stoici quoque sunt, Aristotelem dicere, in futuro contingentes nec veras, nec falsas, quod enim dixit nihil se magis ad esse habere quam ad non esse, hoc putaverunt tanquam nihil eas interesset falsas an veras putari, neque veras enim neque falsas esse arbitrari sunt, sed falsum est; non enim Aristoteles hoc dicit, quod utraeque nec verae, nec falsae sint, sed quod una quidem ipsarum quaelibet aut vera aut falsa est.26 Non tamen quemadmodum in praeteritis definite, nec quemadmodum in praesentibus, sed enuntiativarum vocum duplicem, quodammodo esse naturam, quarum quaedam essent in quibus non modo verum et falsum inveniretur, sed in quibus, etiam unam esse definite veram, alteram definite falsam, in aliis vero una quidem vera, altera falsa, sed indefinite, et commutabiliter, et hoc per suam naturam, non ad nostram ignorantiam atque notitiam.27 Quocirca recte dictum est, si omnis affirmatio vel negatio vera definite esset, nihil fieri neque esse, vel casu, vel a communi nomine utrumlibet, nec esse aut non esse contingenter, sed aut esse, aut non esse definite, sed magis ex necessitate omnia. Hoc enim consequitur eum qui dicit, aut eum qui affirmat verum esse, aut eum qui negat; quod si hoc verum esset, similiter cum veritate, vel fieret, vel cum falsitate non fieret, et quod vere falseve ab enuntiationibus dicebatur.28 Quod si hoc impossibile est, et sunt quaedam res quae necessitate non sunt. Videmus aut quasdam esse casu, quasdam ex voluntate, quasdam ex propria possibilitate naturae, frustra putatur sicut in praeteritis, ita quoque in futuris enuntiationibus, unam esse veram, alteram falsam definite. Quare hic quidem una fuit eius argumentatio, aliam vero quasi ipse sibi opponens aliquam quaestionem ingreditur validiore tractatu.30 Amplius si est album nunc, verum erat dicere prius, quoniam erit album, quare semper fuit verum dicere, quodlibet eorum quae facta sunt, quoniam est, vel erit. Quod si semper fuit dicere, quoniam est vel erit, non potest hoc non esse, vel non futurum esse. Quod autem non potest non fieri, impossibile est non fieri. Et quod impossibile est non fieri, necesse est fieri.31 Omnia ergo quae futura sunt, necesse est fieri, nihil igitur utrumlibet, neque casu erit, nam si casu, non ex necessitate.32 Ad astruendum non esse omnes enuntiationes veras definite in futuro vel falsas, ex eadem argumentationis virtute, et ex eodem possibilitatis eventu, diversam tamen ingreditur argumentationis viam. Dudum enim ex his quae nondum erant facta, si vere futura esse praedicerentur, in rebus necessitatem solam esse posse collegit. Nunc autem ex his rebus quae factae sunt, argumentationem capit, si vere antequam fierent praedicerentur, necessitatis nexu evemus rerum omnium contineri; arbitrantur enim hi qui dicunt contingentium quoque propositionum stabilem esse enuntiationis modum secundum veritatem scilicet atque mendacium, quod omnia quaecunque facta sunt, inquiunt, potuere praedici, quoniam fient.33 Hoc enim in natura quidem fuit ante, sed nobis hoc rei ipsius patefecit eventus. Quare si omnia quaecunque evenerint sunt, et ea quae sunt futura esse praedici potuerunt, necesse est omnia quae dicuntur, aut definite vera esse, aut definite falsa, quoniam definitus eorum eventus secundum praesens tempus est. Quare in omnibus in quibus aliquid evenit, verum erat dicere, quoniam eventurum est, et si nondum adhuc factum est.34 Hoc autem illa res probat verum fuisse tunc dici, quoniam evenit id quod praedici potuerat, quod si praedictum esset, res eventura definita veritate praediceretur. Hoc Aristoteles sumens ad idem impossibile validissima ratione perducit, et praesentis temporis naturam cum futuri enuntiatione coniungit. Ait enim simile esse de praesentibus enuntiare secundum veritatis necessitatem et de futuris.35 Nam si verum est dicere, quoniam est aliquid, esse necesse est, et si verum est dicere, quoniam erit, futurum esse sine dubio necesse est. Omnia igitur ex necessitate futura sunt, ad idem, scilicet, impossibile argumentationem trahens. Sumit autem huius impossibilitatis ordinem ex his propositionibus quae faciliores quidem ad intellectum sunt, idem tamen valent hoc modo: Si semper, inquit, verum est dicere, quoniam est, vel erit, quidquid enim tunc verum fuit praedicere, illud non potest non esse, nec non futurum esse, quemadmodum enim id quod in praesenti vere dicitur esse, hoc non potest non esse, et vera de ea propositio fuit, quae dicebat esse, ita quoque in futuro quae dicit aliquid futurum esse, illa si vera est, non potest non futurum esse quod praedicit. Quod si non potest non fieri quod a vera propositione praedicitur, impossibile est non fieri.36 Idem enim est dicere, non potest non fieri, quod dicere, impossibile est non fieri. Quod autem impossibile est non fieri, necesse est fieri. Impossibile enim idem necessitati valet contrarie praedicatum, ut ipse post docuit. Nam quod impossibile est esse, necesse est non esse. Quod necesse est ut sit, possibile non est illud non esse, quod enim ut sit possibile non est, non esse necesse est.37 Quod si hoc est, et contrari se eodem modo habebunt. Quod est impossibile non esse, hoc esse necesse est. Sed dictum est ea quae vere praedicantur impossibile esse non esse, hoc autem est ex necessitate esse. Ea igitur quae praedicuntur ex necessitate futura sunt. Nihil igitur utrumlibet, neque casu, neque omnino secundum liberum arbitrium, quod utrumlibet significatio totum clausit.38 Nam quod dicit utrumlibet, possibilitatem, et casum, et liberum in significatione arbitrium tenet. Ergo nihil fit casu. Nam si quaedam fieri casu dicat, ille rursus in ea re perimit necessitatem, quod enim casu est, non ex necessitate est, nihil autem fit casu, quoniam omnia ex necessitate proveniunt, quaecunque enuntiatio vera praedixit. Evenit autem huiusmodi impossibilitas ex eo quod concessum est prius, omnia quaecunque facta sunt definite vere praedici potuisse.39 Nam si ex necessitate contingit id quod evenit, verum fuit dicere quoniam erit, quod si ex necessitate non contingit, sed contingenter, non potius verum fuit dicere quoniam erit, sed magis quoniam contingit esse; nam qui dicit erit, ille quamdam necessitatem in ipsa praedicatione ponit. Hoc inde intelligitur, quod si vere dicat futurum esse id quod praedicitur, impossibile fit non fieri.40 Hoc autem ex necessitate sit fieri, ergo qui dicit quoniam erit aliquid eorum quae contingenter eveniunt, in eo quod futurum esse dicit, id quod contingenter evenit, fortasse mentitur; vel si contigerit res illa quam praedicit, ille tamen mentius est, non enim eventus falsus est, sed modus praedicationis. Namque ita oportuit dicere, cras bellum navale contingenter eveniet, hoc est dicere, ita eveniet si evenerit, ut potuerit non evenire. Hoc ergo qui dicit, verum dicit. Eventum enim contingenter praedixit.41 Qui autem ita dicit, cras erit bellum navale, quasi necesse sit, ita pronuntiat, quod si evenerit, non iam idcirco quia praedixit, verum dixerit, quoniam id quod contingenter eventurum erat, necessarie futurum esse praedixit. Non ergo in eventu est falsitas, sed in praedicationis modo. Quemadmodum enim si quis Socrate ambulante dicat: Socrates ex necessitate ambulat, ille mentitus est non in eo quod Socrates ambulat, sed in eo quod ille ex necessitate eum ambulare praedicavit, ita quoque in hoc: Qui dicit quoniam erit aliquid, etiam si hoc fiat, ille tamen falsus est, non in eo quod factum est, sed in eo quod non ita factum est, ut ille praedixit futurum.42 Quod si verum esset definite, ex necessitate esset futurum. Igitur ex necessitate futurum esse praedixit, quodcunque sine ullo alio modo eventurum pronuntiavit. Quare non in eventu rei, sed in praedicationis enuntiatione, falsitas invenitur. Oportet enim in contingentibus ita aliquid praedicere, si vera erit enuntiatio, ut dicat quidem futurum esse aliquid, sed ita, ut rursus relinquat esse possibile, ut futurum non sit.43 Haec autem est contingentis natura, contingenter in enuntiatione praedicare. Quod si quis simpliciter id quod fortasse contingenter eveniet, futurum esse praedixerit, ille rem contingentem necessarie futuram praedixit. Atque ideo etiam si evenerit id quod dicitur, tamen ille mentitus est, in eo quod hoc quidem contingenter evenit, ille autem ex necessitate futurum esse praedixerat.44 Cum ergo sint quatuor enuntiationum veritatis et falsitatis modi, de his scilicet propositionibus quae in futuro praedicantur. Aut quoniam erit, et non erit id quod dicitur, id est, ut et affirmatio et negatio vera sit, aut quoniam nec erit, nec non erit, id est, ut affirmatio et negatio falsae sint, aut quoniam erit aut non erit, una tamen definite vera, altera falsa, aut rursus quoniam erit aut non erit, utrisque secundum veritatem et falsitatem indefinitis, et aequaliter ad veritatem mendaciumque vergentibus docuit quidem supra, et esse et non esse fieri non posse, cum dixit. Utraeque enim simul non erunt in talibus. Docuit etiam aliquantisper aut esse aut non esse definite, in contingentibus et futuris propositionibus esse non posse.45 Nunc illud addit: Quod neque esse, neque non esse, id est quod nec illud dici vere possit, posse utrasque inveniri falsas, quae dicuntur in futuro propositiones. Quod si neque utraeque verae sunt, nequo utraeque falsae, neque una definite vera, falsa altera definite. Restat ut una quidem vera sit, altera falsa, non tamen definite, sed utrumlibet et instabili modo, ut hoc quidem aut hoc evenire necesse sit, ut tamen una res quaelibet quasi necessarie et definite proveniat aut non proveniat fieri non possit. Quemadmodum autem utrasque falsas non esse demonstraret, hic inchoat.47 At vero nec quoniam verum est, neutrum contingit dicere, ut quoniam neque erit, neque non erit. Primum enim cum sit affirmatio falsa, erit negatio non vera, et cum haec fit falsa, contingit affirmationem esse non veram. Adhaec si verum est dicere, quoniam album est et magnum, oportet esse utrumque; si vero erit cras, oportet esse cras, si autem neque erit neque non erit cras, non erit utrumlibet, ut navale bellum, oportet enim neque fieri navale bellum, neque non fieri.49 Sensus argumentationis huiusmodi est: Nec illud, inquit, dici poterit, quod contingentium propositionum neutra vera sit in futuro. Hoc autem nihil differt dicere quam si quis dicat utrasque esse falsas, hoc enim impossibile est in contradictionibus. Nam utraeque falsae inveniri non possunt, hoc enim proprium contradictoriarum est, ut proprietatem contrariarum fugiant, propositiones ergo contradictoriae, ut proprietatem subcontrariarum fugiunt in eo quod simul verae esse non possunt, ita quoque contrariarum proprietatem vitant, in eo quod simul falsae non reperiuntur.50 Habent ergo propriam naturam, ut neque falsae simul sint, neque verae, quare una ipsarum semper vera, semper altera falsa. Impossibile est igitur cum sit falsa negatio, non veram esse affirmationem, et rursus cum sit falsa affirmatio, negationem esse non veram. Igitur nec hoc est dicere, quod utraeque non verae sint.51 Quod per hoc dixit quod ait, at vero nec quoniam neutrum verum est, contingit dicere, id est, non nobis contingit dicere, hoc est impossibile est dicere, quoniam neutrum verum est dicere, scilicet quod in affirmationibus et negationibus, quae proponuntur, contingentibus scilicet et futuris. Qui autem Aristotelem arbitrati sunt, utrasque propositiones in futuro falsas arbitrari, si haec quae nunc dicit diligentissime perlegissent, nunquam tantis laberentur erroribus.52 Neque enim idem est dicere neutra vera est quod dicere neutra vera est definite. Futurum enim esse cras navale bellum, et non futurum, non dicitur, quoniam utraeque omnino falsae sint, sed quoniam neutra vera sit definite, aut quaelibet ipsarum definite sit falsa, sed haec quidem vera, illa vero falsa, non tamen una ipsarum definite, sed quaelibet illarum contingenter.53 His autem adiecit aliud quiddam dicens, si propositionum veritas ex rerum substantia pendet, ut quidquid verum est in propositionibus dicere, hoc esse necesse est, si verum est dicere, quoniam erit album aliquid, veritatem propositionis sequitur rei necessarius eventus. Quod si quis dicat quamlibet illam rem cras albam futuram, si hoc vere dixerit, cras ex necessitate alba futura est.54 Sic igitur si quis verum dicat neutram esse veram propositionum earum quae in futuro dicuntur, necesse est id quod dicitur, et significatur ab illis propositionibus, nec esse, nec non esse, falsa enim et affirmatione et negatione, nec quod affirmatio dicit fieri potest, nec quod negatio, ergo ex necessitate neutrum fit, quod vel affirmatio dicit, vel negatio.55 Ergo si dicat affirmatio cras bellum navale futurum, quoniam falsa est, non erit cras bellum navale. Rursus si idem neget negatio dicens, non erit cras bellum navale, quoniam haec quoque falsa est, erit cras navale bellum. Quare neque erit bellum navale, quia affirmatio falsa est, nec non erit bellum navale, quia negatio falsa est. Sed hanc ineptiam, nec animus sibi ipse fingere potest.56 Quis enim unquam dixerit, rem aliquam ex necessitate nec esse, nec non esse? quod ille scilicet dicit, qui dicit utrasque propositiones in futuro falsas existere.57 Quae ergo contingunt inconvenientia, haec sunt et alia huiusmodi, si omnis affirmationis et negationis, vel in his quae de universalibus dicuntur universaliter, vel in his quae sunt singularia, necesse est, oppositarum hanc quidem veram esse, illam vero falsam. Nihil autem utrumlibet esse in his quae fiunt, sed omnia esse et fieri ex necessitate.58 Quare non oportebit neque consultare, neque negotiari, ut si hoc facimus, erit hoc, si vero non hoc, non erit hoc. Nihil enim prohibet in millesimum annum hunc quidem dicere hoc futurum esse, illum vero non dicere. Quare ex necessitate erit, quodlibet eorum, quod tum ab eo verum erat dicere.59 Omnia in futuro vel vera vel falsa esse definite in propositionibus arbitrantes, impossibilitas ista consequitur. Nihil enim neque ex libero voluntatis arbitrio, neque ex aliqua possibilitate, neque ex casu quidquam fieri potest, sed omnia necessitati subiecta sunt, quanquam quidam non dubitaverunt dicere, omnia ex necessitate esse, et quibusdam artibus conati sunt id quod in nobis est cum rerum necessitate coniungere.60 Dicunt enim quidam quorum sunt stoici, omnia quaecunque fiunt, fati necessitate provenire, omnia quae fatalis agit ratio, sine dubio ex necessitate contingere. Sed illa esse sola in nobis, et ex voluntate nostra, quaecunque per voluntatem nostram, et per nos ipsos vis fati complet ac perficit, neque enim, inquiunt, voluntas nostra in nobis est, sed idem volumus idemque nolumus, quidquid fati necessitas imperavit, ut voluntas nostra quoque ex fato pendere videatur, ita quoniam per voluntatem nostram quaedam ex nobis fiunt, et ea quae fiunt in nobis fiunt, quoniamque voluntas ipsa ex necessitate fati est, et quae nos nostra facimus voluntate, quia necessitas imperavit, ea ipsa impulsi facimus necessitate. Quare hoc modo significationem liberi arbitrii permutantes, necessitatem et id quod in nobis est coniungere impossibiliter et copulare contendunt. Illud enim in nobis est liberum arbitrium, quod sit omni necessitate vacuum, et ingenuum, et suae potestatis, quorum nos domini quodammodo sumus vel faciendi, vel non faciendi; quod si voluntates quoque nostri fati nobis necessitas imperet, in nobis voluntas ipsa non erit, sed in fato, nec erit liberum arbitrium, sed potius serviens necessitati. Unde fit ut qui omnes actus eventuum necessitate constringunt, dicant poplitem quoque nos non flectere nisi fatalis necessitas iusserit.61 Caput quoque non scalpere, quare nec lavare, nec agere aliquid. His etiam adiiciam vel aliquid feliciter, vel aliquid infeliciter facere, vel pati, unde fit ut neque casum, neque liberum arbitrium, nec possibile in rebus ullum esse contendant, quamvis liberum destruere metuentes arbitrium, aliam ei fingant significationem, per quam nihilominus libera hominis voluntas evertitur.62 Aristotelica vero auctoritas, ita haec in rebus posita, et constituta esse confirmat, ut non exponat nunc quid sit casus, quidve possibile, quidve in nobis, nec ea esse in rebus probat atque demonstrat, sed in tantum apud illum haec in rebus esse manifestum est, ut opinionem qua quis arbitratur, enuntiationes in futuro omnes veras esse, per hoc impossibilem esse dicat, quod casum et possibilitatem, liberumque evertat arbitrium.63 Haec enim id rebus ita constituta putat, ut non de his ulla opus sit demonstratione, sed impossibilis ratio iudicetur, quaecunque vel possibile, vel casum, vel id quod in nobis est conatur evertere. Et casum quidem quemadmodum definita in propositionibus futuris destruat, veritas supra monstravit. Nunc autem quemadmodum eadem ipsa veritas definita futurarum et contingentium propositionum tollat liberi arbitrii facultatem, maxima vi argumentationis exsequitur dicens: Huiusmodi cuncta contingere impossibilia, si quis unam enuntiationis partem definite veram vel falsam esse confingat.64 Sed nos secuti Porphyrium cum huius disputationis expositionem cepimus, id quod prius dixit in singularibus et futuris ob hoc dixisse praediximus, quod facilior sit intellectus disputationis, si haec prius in singularibus perspicerentur, de quibus singularibus diligentissime praelocutus, nunc de universalibus universaliter praedicatis, et de his quae in eis fiunt contradictiones loquitur.65 Ita enim dicit: Si omnis affirmationis et negationis vel in his quae in universalibus dicuntur universaliter, vel in his quae sunt singularia, necesse est oppositarum hanc quidem esse veram, illam vero falsam. Alexander autem in singularibus et futuris dixisse eum arbitratur, tanquam si diceretur, in his futuris quae in generatione et corruptione sunt.66 Sunt enim quaedam futura quae in generatione et corruptione non sunt, ut quod de sole et luna et de caeteris coelestibus pronuntiatur, haec vero quae sunt in rebus his quarum est, et nasci et corrumpi natura, unam semper non necesse est veram esse, alteram falsam. Sed neutram ego improbo expositionem. Utraeque enim verissima ratione firmantur.67 Omnis autem sensus talis est quod necessitatem solam in rebus imperare destruit Aristoteles, omne enim quod natura est, non frustra est. Consiliari autem homines naturaliter habent. Quod si necessitas in rebus sola dominabitur, sine causa est consiliatio. Sed consiliatio frustra non est. Natura enim est. Non igitur in rebus potest cuncta necessitas.68 Ordo autem se sic habet: Quae ergo, inquit, contingunt inconvenientia, haec sunt et huiusmodi alia, scilicet quoniam qui est in rebus casus evertitur. Alia vero quoniam possibilitas et liberi arbitrii voluntas amittitur. Et haec quomodo contingunt, ipse secutus est dicens: Si omnis affirmationis et negationis vel in his quae in universalibus dicuntur universaliter, vel in his quae sunt singularia, necesse est oppositarum hanc quidem veram esse, illam vero falsam.69 Nihil autem utrumlibet esse in his quae fiunt, sed omnia esse et fieri ex necessitate. Tunc enim inconvenientia illa contingunt, si omnis affirmatio et negatio definite vera vel falsa est, aut in his contradictionibus quae in universalibus angulariter fiunt, sive in singularibus. Tunc enim nihil est utrumlibet, sed ex necessitate omnia, quoniam veritatem et falsitatem propositionum rerum eventus ex necessitate consequitur.70 Quare (ut ipse ait) non oportebit neque consiliari neque negotiari, quoniam si hoc facimus, erit hoc, si vero non, hoc non erit hoc. Evertitur enim consiliatio, si frustra est, frustra autem eam dicit esse, quisquis in rebus solam ponit fati necessitatem. Cur enim quis consilium habeat si nihil ex eo quod consiliatur efficiet, cum administret cuncta necessitas?71 Quare non oportebit consiliari, vel si quis consiliatur, negotiari non debet. Negotiari autem est, actu aliquid et negotio agere, non lucrum, sed aliquam causam vel actum. Nihil enim ipse per actum suum consiliumque expediret, nisi fati necessitas iubeat. Docuit autem quid esset consiliatio per id quod ait, quoniam si hoc facimus, erit hoc, si vero non hoc, non erit hoc.72 Ita enim semper fit consiliatio, ut si sit Scipio, ita consiliabitur. Si in Africam exercitum ducam, cladem Hannibalis ab Italia removebo; si vero non ducam, non eripietur Italia. Hoc est enim dicere: Si hoc faciam, ut si in Africam exercitum ducam, erit hoc, id est eripietur Italia; si vero non hoc, id est si hic mansero, non erit hoc, id est non eripietur Italia.73 Et in aliis omnibus rebus eodem modo. Simul autem monstravit in consiliis non esse necessitatem. Si enim hoc, inquit, faciam, hoc erit, et si non, hoc non erit; quod si necessitas esset in rebus, sive hoc quis faceret, sive non faceret, quod necesse esset eveniret. Quare quod consilii ratione fit, non fit violentia necessitatis.74 Adiunxit autem ei quod est consiliari negotiari, et est ordo hoc modo. Quare non oportebit, neque consiliari, quoniam si hoc facimus, erit hoc. Si vero non hoc, non erit hoc, nihil enim prohibet in millesimum annum hunc quidem dicere, hoc futurum esse, hunc vero non dicere. Quare ex necessitate erit, quodlibet eorum verum erat dicere tunc.75 Neque negotiari, id est actum incipere atque negotium gerere, prior est enim consiliatio, posterius negotium, sed negotium post consiliationem posuit, et cuncta quae ad consiliationis naturam addi oportebat, post negotiationis subdidit interpositionem. Est autem ordo hoc modo: Si omnia, inquit, necessitas agit, non oportet consiliari, quoniam si hoc facimus proveniet hoc nobis, si vero hoc non facimus, non proveniet.76 Nihil enim prohibet frustra unum dicere, alterum negare dicentem: Si hoc facimus, hoc erit aut non erit, quod enim venturum est fiet, sive ille per consilium coniectet hoc posse fieri, etiam si quid aliud fecerit, sive ille per consilium neget hoc posse fieri, etiam si hoc quod dixit faciat. Ex necessitate enim futurum est, quidquid unus ipsorum verum dixerit.77 Quod si consiliari omnino non oportet, nec negotiari oportebit, id est nullum incipere negotium. Sive enim quis incipiat, sive non incipiat, quidquid ex necessitate est, sine ulla dubitatione proveniet. Quare nihil alter homo distabit ab altero homine. Eo enim meliores homines iudicamus, quod meliores sunt in consilio, sed ubi consiliatio frustra est cuncta necessitate faciente, homines quoque inter se nihil differunt.78 Ipsa enim consiliatio nihil differt, utrum bona an mala sit, cum proventus necessitas in fati administratione consistat. Quare si boni consilii homines laude digni sunt, mali consilii vituperatione. Non aliter hoc erit iuste, nisi vel malus actus malumque consilium, et econtrario bonum in nostra sit potestate et non in fato.79 Cum enim nulla ex necessitate constringatur eventus rei, tunc et liberum voluntatis arbitrium est, ut non sit fatali serviens necessitati. Ergo neque qui in hoc mundo simplices rerum ordines posuere, recipiendi sunt, et hi qui impermista hac mundana mole, non permistas quoque actorum causas accipiunt, repudiandi. Nam neque qui casu omnia evenire dicunt, recte arbitrantur, neque qui omnia necessitatis violentia fingunt, sana opinione tenentur, neque enim omnia ex libero esse arbitrio manifestum est, sed horum omnium, et causae mistae sunt, et eventus.80 Sunt enim quaedam ex casu, sunt aliqua ex necessitate, quaedam etiam videmus libero teneri iudicio, et actuum quidem nostrorum voluntas in nobis est. Nostra enim voluntas domina quodammodo est nostrorum actuum, et totius vitae rationis, sed non eodem modo eventus quoque in nostra est potestate. Pro alia namque re aliquid ex libero arbitrio facientibus ex eisdem veniens causis casus interstrepit, ut cum scrobem demittens quis, ut infodiat vitem, si thesaurum inveniat, scrobem quidem demittere ex libero venit arbitrio, invenire autem thesaurum solus attulit casus, eam tamen causam habens casus, quam voluntas attulit.81 Nisi enim foderet scrobem, thesaurus non esset inventus. Quidam autem eventus nostris voluntatibus suppetit. Quosdam impedit quaedam violenta necessitas. Prandere enim et legere, et alia huiusmodi sicut ex nostra voluntate sunt, ita quoque eorum, saepe ex nostra voluntate pendet eventus. Quod si nunc imperare Persis velit Romanus, arbitrium quidem voluntatis in ipso est, sed hunc eventum durior necessitas retinet, et ad perfectionem vetat adduci.82 Itaque omnium rerum et casus, et voluntas, et necessitas dominantur. Nec una harum res in omnibus ponenda est, sed trium mista potentia, unde fit ut peccantium animus magis consideretur potius quam eventus, et puniatur animus non perfectio, idcirco quod voluntas quidem nobis libera est, sed aliquoties perfectionis ordo retinetur.83 Quod si omnia vel casu vel necessitate fierent, nec laus digna bene facientibus, nec ultio delinquentibus, nec leges ullae essent iustae, quae aut bonis praemia, aut malis restituerent poenas. Venio nunc ad illud quod multis quaeritur modis, an divinatio maneat, si non omnia in rebus ex necessitate contingant. Nam quod in vera praedicatione est, idem est in scientia.84 Et sicut cum quis verum praedicit, quod vere praedicitur esse necesse est. Ita quod quis futurum novit, illud futurum esse necesse est. Sed divinatio non novit sic omnia ut ex necessitate futura pronuntiet. Atque idcirco frequenter ita divinatur, quod facillime in veterum libris agnoscitur. Hoc quidem eventurum est.85 Sed si hoc fit, non eveniet Quasi interdici possit, et alio modo evenire. Quod si ita est, necessitate non evenit. Utrum autem si omnia futura sciat Deus, omnia esse necesse est, ita quaeramus. Si quis dicat Dei scientiam de futuris eventuum subsequi necessitatem, is profecto conversurus est, si omnia ex necessitate non contingunt, omnia Deum scire non posse.86 Nam scientiam Dei sequitur eventuum necessitas, si necessitas eventuum non sit, divina scientia perimitur. Et quis tam impia ratione animo torqueatur, ut hoc de Deo dicere audeat? Sed fortasse quis dicat, quoniam evenire non potest ut Deus omnia futura non noverit, hinc evenire ut omnia ex necessitate sint, quoniam Deo notitiam rerum futurarum tollere nefas est.87 Sed si quis hoc dicat, illi videndum est, quod Deum dum omnia scire conatur, efficere omnia nescire contendit. Binarium enim numerum esse imparem si quis se scire proponat, non ille noverit, sed potius nescit. Ita quoque non est potentiae nosse, sed id arbitrari nosse potius impotentiae est. Qui ergo dicit Deum cuncta nosse et ob hoc cuncta ex necessitate esse futura, is Deum dicit ex necessitate cuncta ventura credere, quaecunque ex necessitate non eveniunt.88 Nam si omnia ex necessitate ventura novit Deus, in notione sua fallitur, non enim omnia ex necessitate eveniunt, sed aliqua contingentur. Ergo si quae contingenter eventura sunt, ex necessitate eventura noverit, in propria providentia falsus est. Novit enim futura Deus, non ut ex necessitate evenientia, sed ut contingenter, ita ut etiam aliud posse fieri non ignoret, quod tamen fiat ex ipsorum hominum et actuum ratione persciscat.89 Quare si quis omnia ex necessitate fieri dicat, Deo quoque benevolentiam subripiat necesse est, nihil enim illius benignitas parit, quandoquidem cuncta necessitas administrat, ut ipsum Dei benefacere ex necessitate quodammodo sit, et non ex ipsius voluntate, nam si ex ipsius voluntate quaedam fiunt, ut ipse nulla necessitate claudatur, non omnia ex necessitate contingunt. Quis igitur tam impie sapiens Deum quoque necessitate constringat?90 qui si omnia ex necessitate fieri dicat, ista quoque vis impossibilitas eveniet. Quare ponendum in rebus est casu quaedam posse, et voluntate effici, et necessitate constringi. Et oratio quae utrumvis horum subruit, impossibilis iudicanda est. Non igitur immerito Aristoteles ad impossibilem rationem perducit dicens, et possibilitatem, et casum, et liberum arbitrium deperire, quod fieri nequit, si omnium futurarum enuntiationum una semper vera est definite, falsa semper altera definite. Harum enim veritatem et falsitatem necessitas consequitur, quae et casum de rebus et liberum subducat arbitrium.91 Unde nunc quoque idem repetit dicens: Nihil impedire utrum aliquis ante mille annos aliquid futurum esse dicat, an alius neget, non est enim ut propter dicere vel negare cuncta facienda sint vel non facienda, sed si necesse est, dicentem vel negantem, res quoque affirmatas vel negatas subsequi, etiam si illi non dicant quae illis dicentibus evenire necesse erat, etiam non dicentibus evenire necesse est, dicit autem hoc modo:92 At vero neque hoc differt, si aliquis dixerit contradictionem, vel non dixerit, manifestum est enim quoniam sic se habent res, etiam si non hic quidem affirmaverit, ille vero negaverit. Non enim propter negare vel affirmare, erit vel non erit, nec in millesimum annum magis quam in quantolibet tempore. Quare si in omni tempore sic se habebat, ut unum diceretur vere, necesse erat hoc fieri, et unumquodque eorum quae fiunt, sic semper se habebat, ut ex necessitate fieret. Quando enim vere dicit quis quoniam erit, non potest non fieri, et quod factum est, verum erat dicere semper quoniam erit.93 Quod si haec non sunt possibilia, videmus enim esse principium futurorum, et ab eo quod consultamus, atque agimus aliquid.94 Eventum necessarium rerum Aristoteles non ex praedicentium veritate, sed ex ipsarum rerum natura considerans ait, quod licet necesse sit quisquis de re aliqua vere praedixerit, rem quam ante pronuntiaverit evenire, non tamen idcirco rerum necessitas ex praedictionis veritate pendet, sed divinandi veritas ex rerum potius necessitate perpenditur.95 Non enim idcirco necesse est esse, quoniam verum aliquid praedictum est, sed quoniam necessario erat futurum, idcirco de ea re potuit aliquid vere praedici, quod si ita est, eveniendi rei vel non eveniendi non est causa is qui praedicit rem futuram esse vel negat. Non enim propter affirmationem vel negationem esse necesse est, sed idcirco ea esse necesse est quae futura sunt, quoniam in natura propria quamdam habent necessitatem, in qua si quis incurrerit, verum est quod praedicit.96 Ergo si quaecunque nunc facta sunt, verum de his fuisset dicere quoniam erunt, sive ille dixisset, sive non dixisset. Haec quaecunque facta nunc sunt, erant ex necessitate futura, non enim propter dicentem vel negantem in rebus necessitas est, sed propter rerum necessitatem veritas in pronuntiatione vel falsitas invenitur.97 Quare si etiam ea quae nunc facta sunt vere potuissent praedici quoniam erunt, et his ita positis rem necesse esset evenire, sive illi praedicerent sive non praedicerent, necesse est omne quod fit ex necessitate esse futurum, et nihil omnino utrumlibet in rebus est; namque si nihil necessitatem rerum adiuvat divinatio, et nihil interest utrum quis praedicat futurum esse aliquid, an neget, an nullus omnino aliquid, nec in affirmatione nec in negatione praedicat, manifestum est quoniam nec de eo ulla distantia est: sive enim quis ante quamlibet multum tempus aliquid eventurum vere esse praedixerit, sive ante quamlibet paucos dies vel horas, vel momenta, nihil interest: sive enim quis ante mille annos praediceret, quod ex necessitate esset futurum, sive ante annum vel mensem, vel diem, vel horam, vel momentum de necessitate rei eventurae nihil moveret; quid enim interesset utrum praediceretur an non prediceretur?98 nihil quoque interest an iuxta praedicatur an longius. Quod si haec ita sunt, et omnia quaecunque evenerunt futura fuisse necesse est, totum liberum arbitrium perit, totus casus absumitur, rerum possibilitas propter necessitatem omnis excluditur. Simul autem Aristoteles praenuntiationem eventumque contingens, rerum necessitatem ex ipsa propositionem veritate confirmat dicens: Si haec ita sunt, ut in omni tempore se sic haberet unumquodque quod factum est, ut hoc ipsum vere praediceretur, necesse esset hoc fieri, id est necesse esset quod praedictum est vero evenire, unumquodque enim eorum quae fiunt et vere praedicuntur sic se habet, ut ex necessitate est.99 Hoc autem cur fiat haec ratio est, quod enim vere quis dicit, fieri necesse est. Illa enim veritas ex necessitate rerum procreatur. Quod si etiam id quod factum est veraciter praenuntiaretur futurum, nulla esset dubitatio omnia ex necessitate provenire. Quod si hoc, inquit, impossibile est (videmus enim quasdam res ex principio liberi arbitrii et ex nostrorum actuum fonte descendere), quid dubitamus frivolam rationem omnium rerum necessitatis excludere?100 et delectum humanae vitae interpositione necessitatis non absumere? quae enim erit ulla discretio inter homines, si liberi arbitrii iudicium perit? Cur postremum leges conditae? Cur reipublicae iura? Cur responsa sunt? Cur instituta? Cur mores publici et privati actus constitutionibus principum et iudiciorum nexibus continentur, si certum est nihil humanis licere propositis, frustra enim cuncta sunt, si liberum arbitrium non est, leges enim et caetera ad continendos animos hominum conditas scimus.101 Quod si seipsi animi non regunt, et eos aliqua quaedam violentia necessitatis impellit, dubium non est quin vacuae istae leges sunt, quae nihil sponte facientibus proponuntur. Sed haec quam sint impossibilia ipse Aristoteles probat, cuius recta sententia neque casum, neque necessitatem, neque possibilitatem in utraque parte naturae, neque liberum tollit arbitrium, sed cuncta permiscens, rebus pluribus arbitratur mundum compositum non simplici vel casu, vel necessitate, vel liberae voluntatis iudicio contineri.102 Quod si haec non sunt possibilia, videmus enim esse principium futurorum et ab eo quod consiliamur atque agimus aliquid. Impossibilia, inquit, ista sunt ut omnia ex necessitate proveniant. Sumus enim quorumdam nos ipsi quoque principia, et animus noster ratione formatus, actionesque nostrae ea ratione directae quarumdam rerum principium tenent.103 Sic enim id quod in nobis est se habere dicitur, nulloque extra impediente vel cogente ad quod nobis videtur ratione iudicante prosilimus. Nec omnia necessitatibus surripienda sunt. Omnium namque animalium genus in eo quod animalia sunt subiectum est aliud naturae, aliud coelestibus siderum cursibus, aliud rationi quoque mentis et animi cogitationi. Arbores namque et quaedam animalia irrationabilia. Illa quidem tantum naturae subiecta sunt. Pecudes vero quia liberum non habent arbitrium coelestium etiam decretis.104 Homines autem et naturae et sideribus et propriae voluntati subiecti sunt. Multa enim natura dominante vel facimus, vel patimur, ut mortem vel huiusmodi habitudinem corporis. Multa etiam secum rerum ipsarum necessitas trahit, ut ea quae cum facere volumus, non tamen facere valeamus. Multa autem dat voluntatis liberum arbitrium, quae nobis volentibus fiunt, quae non fierent nisi vellemus, unde fit ut natura quae motus est principium et liberi arbitrii falcultate, et animi quoque ratione participet. Anima vero velut alligata corporibus, quibus natura dominatur, imaginationibus et cupiditatibus et iracundiae ardoribus caeterisque, quae afferunt corpora, ex ipsa cui illigata est natura participat.105 Cuncti autem divinae providentiae subiecti, ex illa quoque divinorum voluntate pendemus, itaque nec coelestium necessitas tota subruitur, nec casum disputatio haec de rebus eliminat, et liberum firmat arbitrium, sed haec maiora sunt quam ut nunc digne pertractari queant. Sumus igitur nos quoque rerum principia, et ex nostris consiliis atque actibus in rebus plura consistunt.106 Quod si ea quae per hanc rationem afferuntur, perspicua sunt, quod vero ponitur, id est, affirmationem et negationem omnem in futuro veram esse, non aeque perspicuum est, cur dubitamus mendacem subterfugere rationis viam, et tenere ea quae cum vera, tum manifesta sunt, repudiatis his quae nec veritate ulla firma sunt, nec perspicue clarescunt?107 Et quoniam iam supra dixerat, quare non oportebit neque consiliari, neque negotiari, nunc hoc reddidit ad id quod ait neque consiliari, dicens nos esse principium futurorum, et ab eo quod consiliamur, ad id quod ait, neque negotiari reddidit id quod subiecit, atque agimus ut aliquid. Quare tanta brevitate oratio constricta est, ut in ea teneatur rationis ordinisque necessitas.109 Et quoniam est omnino in his quae non semper actu sunt, possibile esse et non esse similiter, in quibus utrumque contingit, et esse et non esse. Quare fieri et non fieri. Ac multa nobis manifesta sunt sic se habentia, ut quod hanc vestem possibile est incidi et non incidetur, sed prius exteretur, similiter autem et non incidi possibile est.110 Non enim esset possibile eam prius exteri, nisi possibile esset non incidi. Quare et in aliis fiendis quae secundum potentiam huiusmodi dicuntur. Manifestum igitur est, quoniam non omnia ex necessitate vel sunt vel fiunt, sed alia quidem utrumlibet, et non magis vel affirmatio vel negatio vera est, alia vero magis quidem et in pluribus alterum, sed tamen contingit fieri et alterum, alterum vero minime.112 Continuus quidem sensus ex superioribus hoc modo. Supra enim ait quod si haec non sunt possibilia, id est ut omnia necessitas administret. Videmus enim a nobis quoddam esse principium futurorum et a nostris actibus, atque consiliis, his illud addit, quoniam sunt aliqua quae possibilia sunt esse cum non sint, et non esse cum sint, haec iam simul auferentur si necessitas in omnibus dominetur, et sensus quidem cum superioribus ita coniunctus est. Quid autem habeat argumentationis tota sententia, hoc modo perspiciendum est.113 Possibile esse dicitur quod in utramque partem facile naturae suae ratione vertatur, ut cum non sit, possibile sit esse, nec cum sit, ut non sit res ulla prohibeat, ita ergo et quod possibile dicimus a necessitate seiungimus. Aliter enim dicitur possibile me esse ambulare cum sedeam, aliter solem nunc esse in Sagittario et post paucos dies in Aquarium transgredi.114 Ita enim possibile est ut etiam esse necesse sit. Possibile autem dicere solemus, quod et cum non sit, esse possit, et cum sit, non esse iterum possit. Si quis ergo omnia necessitati subiecerit, ille naturam possibilitatis intercipit. Tres ergo sunt sententiae de possibilitate Philo enim dicit possibile esse, quod natura propria enuntiationis suscipiat veritatem, ut cum dico me hodie esse Theocriti Bucolica relecturum, hoc si nihil extra prohibeat, quantum in se est potest veraciter praedicari.115 Eodem autem modo idem ipse Philo necessarium esse definit, quod cum verum sit, quantum in se est nunquam possit susceptivum esse mendacii, non necessarium autem idem esse determinat, quod quantum in se est, possit suscipere falsitatem. Impossibile vero secundum propriam naturam, nunquam possit suscipere veritatem.116 Idem tamen ipse et contingens et possibile unum esse confirmat. Diodorus possibile esse determinat, quod aut est aut erit, impossibile quod cum falsum sit, non erit verum, necessarium quod cum verum sit non erit falsum. Non necessarium, quod aut iam est aut erit falsum. Stoici vero possibile quidem posuerunt, quod susceptibile esset verae praedicationis, nihil his prohibentibus quae cum extra sint, cum ipso tamen fieri contingunt. Impossibile autem quod nullam unquam suscipiat veritatem, aliis extra eventum ipsius prohibentibus. Necessarium quod cum verum sit, falsam praedicationem nulla ratione suscipiat.117 Sed si omnia ex necessitate fiunt, in Diodori sententiam non rectam sine ulla dubitatione veniendum est. Ille enim arbitratus est si quis in mari moreretur, eum in terra mortem non potuisse suscipere, quod neque Philo neque Stoici dicunt. Sed quanquam ista non dicant, tamen si unam partem contradictionis eventu necessitatis metiuntur, idem cum Diodoro sentire coguntur. Nam si quis in mari mortuus est, illum necesse fuit in mari necari, impossibile enim eum fuit mortem in terra suscipere, quod perfalsum est.118 Atque haec omnia impossibilia subire coguntur. Quicunque enim definite alteram contradictionis partem in futuro veram esse contendunt, solam necessitatem in rebus inducunt. Neque enim si quis naufragio periit in pelago, idcirco si nunquam navigasset, immortalis in terra futurus fuisset. At vero non ex eventu rerum, sed ex natura eventus ipsos suscipientium propositionum contradictiones iudicandae sunt.119 Si enim mihi omnia suppetunt nunc ut Athenas eam, etiamsi non vadam, posse me tamen ire manifestum est, et cum iero potuisse non ire. Id quoque apud eos qui eventus ex rerum natura recta ratione diiudicant indubitatum est. Non ergo id est possibile ut sit necessarium. Sed quanquam quod necessarium est, possibile sit, est tamen alia quaedam extrinsecus possibilitatis natura, quae et ab impossibili et a necessitate seiuncta est.120 Aristoteles enim hanc habens opinionem de his quae semper necesse esse est, ea putat nullam habere ad contraria cognationem, ut nix, quoniam semper est frigida, nunquam calori coniuncta est. Ignis quoque nunquam frigori cognatus est. Idcirco quoniam semper in frigoris contrarietate versatur, id est in calore.121 Ergo omnia quaecunque sunt necessaria, nullam ad contrariam qualitatem, quam ipsa retinet, habent cognationem. Quod si quam cognationem haberet ignis ad frigus, frustra esset illa cognatio, nunquam igni se in frigoris qualitatem vertente, sed novimus nihil proprium natum frustra naturam solere perficere. Ergo illa sunt posita necessaria quaecunque ad contraria nullam habent cognationem, quaecunque autem habent, illa non sunt necessaria. Sed quoniam ad utramque partem contrarietatis naturali quadam cognatione videntur esse coniuncta, idcirco ad utramque partem eorum eventus possibilis est, ut lignum hoc potest quidem secari, sed nihilo tamen minus habet ad contraria cognationem.122 Potest enim non secari. Et aqua potest quidem calescere, sed nihil eam prohibet frigori quoque esse coniunctam. Et universaliter dicere est, quaecunque neque semper sunt, neque semper non sunt, sed aliquoties sunt, aliquoties non sunt, ea per hoc ipsum quod sunt, et non sunt, habent aliquam ad contraria cognationem. Haec autem impossibilium et necessariorum media sunt.123 Impossibile enim nunquam esse potest. Necessarium nunquam non esse, inter haec propria quorumdam natura est, quae horum utrorumque sit media, quae et esse, scilicet possit et non esse. Ergo hoc nunc dicit: Videmus, inquit, in his, quae non semper actu sunt. Illa vero non semper sunt actu, quae ad utraque contraria habent cognationem: ignis semper actu calidus est, aqua vero non semper. Quocirca videmus in his, quae non semper actu sunt, esse quaedam possibilia, et non, id est, ut et sint et non sint, quod in his evenit in quibus utrumque contingit, id est; et esse et non esse, ut aquam et esse calidam et non esse calidam, fieri quoque calidam et non fieri.124 Multaque nobis perspicua sunt, ita sese habentia, ut in utramque partem eventus sine ullo alicuius rei impedimento vertatur, ut vestem quam possibile est quidem secari, sed fortasse ita contingit, ut non ante ferro dividatur, quam eam exterat vetustas, et hoc fieri potest, ut quaelibet vestis non ferro potius minuatim pereat, quam usu ipso exteratur.125 Similiter autem non solum eam secari possibile est, sed eam prius exteri quam secari, non enim esset eam possibile non secari, nisi prius possibile esset exteri. Cum enim exteritur, non secatur, hoc autem in quibus eveniat universaliter monstrat. Evenit hoc enim, inquit, in facturis. Facturae autem sunt, in quibuscunque generatio est atque corruptio.126 Sive enim quod natura fiat sive arte, in his a faciendo facturam dixit. In his ergo facturis alia quidem potestate sunt, alia actu, ut aqua calida quidem est possibilitate. Potest enim fieri calida, frigida vero actu est. Est enim frigida actu, hoc autem actu et potestate fieri ex materia venit. Nam cum sit materia contrarietatis susceptrix, et ipsa in se utriusque contrarietatis habeat cognationem, si ipsa per se cogitetur, nihil eorum habet quae in se suscipit, et ipsa quidem nihil actu est, omnia tamen potestate.127 Suscipiens autem contraria, quanquam unam habeat contrarietatem, habet tamen et alteram simul, sed non actu, ut in eadem aqua. Huius enim materia et caloris susceptrix est et frigoris. Sed cum utrumlibet horum susceperit vel calorem vel frigus, est quidem, si ita contingit, calida, est etiam simul frigida, sed non eodem modo. Nam fortasse actu calida est, frigida potestate.128 Ergo quod potestate est in rebus, ex materia venit. Alioqui divinis corporibus nihil omnino est potestate, sed omne actu, ut soli nunquam est lumen potestate, sed actu, nec potestate quidem ulla obscuritas, vel toto coelo nulla quies. Ita ergo sese habent ex materia, ut omnia ipsa essent potestate, nihil autem actu introducta, sed natura quae in ipsa materia est, singulos pro ratione distribuit motus, et singulas qualitatum proprietates singulis materiae partibus ponit, ut alias quidem natura ipsa necessarias ordinaverit, ita ut quandiu res illa esset eius, in ipsa proprietas permaneret, ut igni calor. Nam quandiu ignis est, tandiu ignem calidum esse necesse est, aliis vero rebus tales qualitates apposuit, quibus carere possint.129 Et illa quidem necessaria qualitas informat uniuscuiusque substantiam. Illa enim eius qualitas cum ipsa materia ex natura coniuncta est. Istae vero aliae qualitates extra sunt, quae et admitti possunt et non admitti, atque hinc est generatio et corruptio. Ex natura ergo et ex materia ista in rebus possibilitas venit, qua in re casus quoque aliquando subrepit, quae est indeterminata causa et sine ulla ratione cadens, neque enim casus natura est, quae frustra nihil efficit.130 Nec liberum est casus arbitrium quod in iudicio et ratione consistit. Sed extra est casus, qui propter aliam rem quibusdam factis ipse subitus et improvisus exoritur. Et ex hac autem quae est utrumlibet possibilitate etiam illa liberi arbitrii ratio venit. Si enim non esset fieri aliquid possibile, sed omnia aut ex necessitate essent, aut ex necessitate non essent, liberum arbitrium non maneret. Recte igitur nec omnia casu, ut Epicurus, nec necessitate omnia, ut Stoicus, nec rursus omnia libero arbitrio fieri proposuit.131 Sed cuncta permiscens, in permisto mundo permistas quoque rerum causas esse proposuit, ut aliae quidem ex necessitate, aliae vero casu, vel libero arbitrio, vel postremo possibilitate contingerent. Quorum omnium unum nomen est, utrumlibet, vel in casu, vel in voluntate, vel in possibilitate. Sed horum divisionem facit. Nam eorum quae sunt utrumlibet, alia sunt quae aequaliter ad affirmationem et negationem se habent, ut est lecturum me esse hodie Virgilium et non lecturum.132 Utroque enim modo utrumque est, hoc est enim quod ait, Et non magis vel affirmatio vel negatio est. Aequaliter enim et possum legere Virgilium nunc, et possum non legere. Alia vero sunt quae non se aequaliter habent, sed quanquam in una re frequentius eveniat, non tamen prohibitum est in altera provenire, ut in eo quod est hominem in senecta canescere.133 In pluribus quidem hoc contingit, sed contingit fieri et alterum, id est ut non canescat. Alterum vero minime, id est ut canescat. Ita ergo et possibilitate, et casu, et libero arbitrio, contradictionem in una parte de futuro definite non esse veram vel falsam, per firmissimam et validissimam argumentationem constituit. His autem adiicit hoc134 Igitur esse quod est, quando est, et non esse quod non est, quando non est, necesse est. Sed non omne quod est, necesse est esse, nec omne quod non est, necesse est non esse. Non enim idem est omne quod est, necessario esse quando est, et simpliciter esse ex necessitate. Similiter autem et in eo quod non est.135 Duplex modus necessitatis ostenditur, unus qui cum alicuius accidentis necessitate proponitur, alter qui simplici praedicatione profertur, ut cum dicimus solem moveri necesse est, non enim solem quia nunc movetur, sed quia nunquam non movebitur, idcirco in solis motu necessitas venit. Aliter vero qui cum conditione dicitur talis est, ut cum dicimus, Socratem sedere necesse est, cum sedet, et non sedere necesse est, cum non sedet.136 Nam cum idem eodem tempore sedere et non sedere non possit, quicunque sedet non potest non sedere, tunc cum sedet, igitur sedere necesse est, ergo tunc quando quis sedet, eum sedere necesse est; fieri enim non potest ut cum sedet, non sedeat. Rursus quando quis non sedet, tunc cum non sedet, non sedere eum necesse est. Non enim potest idem sedere et non sedere, et potest ista esse cum conditione necessitas, ut cum sedet aliquis, tunc cum sedet, ex necessitate sedeat, et cum non sedet, tunc cum non sedet, ex necessitate non sedeat.137 Sed ista cum conditione quae proponitur necessitas, non illam simplicem secum trahit. Non enim quicunque sedet, simpliciter eum sedere necesse est, sed cum adiectione ea quae est, tunc cum sedet, sicut solem dicimus necesse est moveri. Nec hoc addimus, ut solem moveri necesse sit cum movetur, sed tantum simpliciter dicimus solem moveri necesse est, et haec necessitas simplex de sole dicta, veritatem in oratione perficiet.138 At vero illa quae cum conditione dicitur, ut cum dicimus Socratem sedere necesse est, tunc cum sedet, id quod dicimus, tunc cum sedet, et hanc conditionem temporis, si a propositione dividamus, de tota propositione veritas perit. Non enim possumus dicere quoniam ex necessitate Socrates sedet. Potest enim et non sedere.139 Habet enim quamdam convenientiam et cognationem potestas Socratis sicut ad sedendum, sic etiam ad non sedendum. Ergo id quod dicimus ex necessitate Socratem sedere, tunc cum sedet, ad accidens respicientes proponimus. Nam quando accidit Socrati sedere, eo tempore quo accidit, ei non accidisse non potest. Sic enim fiet ut eidem eadem res accidat et non accidat uno eodemque tempore, quod impossibile est.140 Idcirco accidens eius inspicientes dicimus, necesse est Socratem sedere, sed non simpliciter, sed tunc cum sedet. Et sicut simpliciter Aethiopem dicere esse candidum falsum est, verum tamen est in aliquo esse candidum (In oculis enim et dentibus illi candor inest), ita quoque falsum est Socratem ex necessitate sedere simpliciter. Verum autem est hanc necessitatem in aliquo quodam ponere, et non simpliciter praedicari, ut dicamus tunc cum sedet.141 Quemadmodum enim in sole dicimus, quoniam solem moveri necesse est simpliciter, si ita dicamus, Socratem sedere necesse est, falsum est. Sin vero marmoreum Socratem dicamus, quoniam marmoreum Socratem sedere necesse est, si fortasse sedens formatus sit, verum est, et simpliciter de tali Socrate necessitas poterit praedicari. De ipso autem Socrate simpliciter talis necessitas non dicitur.142 Neque enim fieri potest ut Socrates ex necessitate sedeat nisi fortasse cum sedet, tunc enim cum sedet, quoniam sedet et non potest non sedere, ex necessitate sedet alioqui simpliciter et non ex necessitate sedet, sed contingenter. Potest enim surgere. Quod autem ex necessitate simpliciter est, illam non potest permutare necessitatem, ut quoniam simpliciter solem moveri necesse est, sol stare nulla ratione potest. Hoc igitur Aristoteles dicit, omne quod est quando est, et omne quod non est, quando non est, esse cum conditione et non esse, necesse est, sed non sine conditione aut esse aut non esse simpliciter.143 Haec enim solis illis necessitatibus attributa sunt quaecunque nullius potentiae aut cognationis ad opposita sunt, ut sol ad quietem, vel ignis ad frigus. Neque enim idem est, inquit, Aristoteles, ex necessitate esse aliquid quando est in conditione, vel non esse quando non est, et simpliciter dicere omnia ex necessitate esse, vel non esse.144 Illud enim conditio verum fecit, in hoc simplicitatis natura efficit veritatem. Similiter autem, inquit, et in eo quod non est, idem est. Non enim omne quod non est, non esse necesse est, sed tunc cum non est, tunc non esse necesse est, et hoc in conditione rursus, non simpliciter. Duabus igitur his necessitatibus demonstratis, una scilicet conditionali, altera simplici.145 Rursus ad contradictionem de futuro contingentique revertitur.146 Et in contradictione eadem ratio est. Esse quidem vel non esse omne, necesse est, et futurum esse vel non. Non tamen dividentem dicere alterum necessarium. Dico autem ut necesse est quidem esse futurum bellum navale cras, vel non futurum esse, sed non necesse est futurum esse cras bellum navale, vel non futurum esse. Futurum autem vel esse vel non esse necesse est.148 Planissime quae sententia haberetur de contingentibus propositionibus et futuris exposuit dicens: In his quidem totam contradictionem dictam unam quamlibet partem veram habere, alteram falsam, sed non ut aliquis dividat atque respondeat. Hanc quidem ex necessitate esse veram, illam vero ex necessitate alteram falsam, ut in eo quod dicimus, sol hodie occidet, sol hodie non occidet, facillime in his aliquis dividens dicit, quoniam solem hodie occidere, ex necessitate verum est, non occidere, ex necessitate falsum.149 Ita sese habet divinorum corporum ratio et natura, ut in his nulla cognatio sit ad opposita, atque ideo vel quod sunt, ex necessitate sunt, vel quod non sunt, ex necessitate non sunt. Ea vero quae in generatione et corruptione sunt, non ita sunt, habent enim hoc ipso quod et gignuntur et corrumpuntur ad opposita cognationem, atque ideo in his non est unam partem contradictionis assumere, et eam necessario esse praedicare, et rursus aliam necessario non esse proponere, quamvis totius contradictionis una quaelibet pars vera sit, altera falsa, sed incognitae et indefinitae, et non nobis.150 Verum quia natura ipsarum rerum quae proponuntur dubitabilis est, ut in ea propositione quae est, Socrates hodie lecturus est, Socrates hodie lecturus non est, totius quidem contradictionis una vere est, altera falsa, aut enim lecturus est, aut non lecturus, et hoc confuse et in tota oratione perspectum. Sed nullus potest dividere et respondere, quoniam vera est et lecturum eum esse, vel certe quoniam vera est non eum esse lecturum.151 Hoc autem non quod audientes de futuro nesciamus, sed quod eadem res et esse possit et non esse. Alioqui si ex nostra scientia hoc eveniret, et non ex ipsarum rerum variabili et indefinito proventu, illa rursus impossibilitas contingeret, ut omnia necessitas administraret. Non enim propter scientiam nostram quod ex necessitate est, eventurum est. Sed etiamsi nos nesciamus, erit tamen eius rei eventus constitutus, et indubitanter illam rem futuram esse necesse est.152 Ergo quoniam hoc fieri nequit, et sunt quaedam quae non ex necessitate proveniant, sed contingenter, in his quanquam totius contradictionis in qualibet eius parte veritas inveniatur aut falsitas, non tamen ut aliquis dividat et dicat hanc quidem veram esse, illam vero falsam, quod huiusmodi monstravit exemplo.153 Cras enim bellum navale fieri, aut non fieri necesse est, non tamen ex necessitate fiet cras, aut necessitate cras non fiet. Ut possit aliquis dividere et praedicare dicens, eras fiet, ut hoc vere dicat, et ita ex definito contingat, vel rursus cras non fiet, et hoc eodem modo proveniat, hoc fieri non potest, sed tantum indefinite quaecunque una pars contradictionis vera est, altera falsa, sed quae evenerit. Eventus autem ipsorum indiscretus est, et illud enim et illud poterit evenire.154 Hoc autem idcirco est quoniam non est ex antiquioribus quibusdam causis pendens rerum eventus. Ut quaedam quodammodo necessitatis catena sit, sed potius haec ex nostro arbitrio et libera voluntate sunt, in quibus est nulla necessitas. Quod si, inquit, similiter orationes verae sunt quemadmodum et res, hoc sumpsit a Platone, qui dixit similiter se habere orationes rebus, et cognatas quodammodo esse in ipsa significatione, ut si sint res impermutabiles et ratione stabili permanentes, oratio quoque de his vera esset et necessaria.155 Sin vero esset res quae varietate naturae nunquam perpetuo permaneret, in orationibus quoque fixa veritas non esset, et nulla per huiusmodi orationes demonstratio proveniret. Hoc ergo sumens Aristoteles ut optime dictum, sic ait:156 Quare quoniam orationes similiter verae sunt, quemadmodum et res, manifestum est quoniam quaecunque sic se habent, ut utrumlibet sint, et contraria ipsorum contingere possint, necesse est similiter se habere et contradictionem. Quod contingit in his quae non semper sunt, et non semper non sunt.157 Quoniam, inquit, orationes similiter sese habent quemadmodum et res manifestum est, quoniam quaecunque res ita sunt ut utrumlibet sint et contraria ipsorum contingere possint, necesse est contradictionem ita se habere, quae de illius naturae instabilibus atque indefinitis rebus est. Quod si res sint dubitabiles et indefinito variabilique proventu, contradictio quoque quae de his rebus fit, variabili et indefinito proventu sit.158 Quae autem essent huiusmodi res, quarum eventus varius indefinitusque constaret, planissime demonstravit dicens, quod contingit in his quae non semper sunt et non semper non sunt. Ea enim sunt in quibus contingit utrumlibet, quae neque semper sunt (possunt enim corrumpi), neque semper non sunt, possunt enim generari et fieri.159 Haec enim sunt quae habent ad opposita cognationem, sicut in ipsa propria substantia rerum ipsarum eventus docet. Nam esse et non esse oppositum est. Quod autem non fuit, et generatur, et fit, ex eo quod non fuit est. Habuit igitur in hoc ad esse et non esse, id est ad opposita cognationem. Sin vero idem ipsum quod est corrumpatur, ex eo quod fuit non erit.160 Habebit igitur rursus ad opposita cognationem. Quare sicut harum quae sunt in generatione et corruptione rerum proventus indefinitus est, ita quoque et contradictionum partes, quanquam in tota contradictione una vera sit, altera falsa. Indefinitum enim et indiscretum est, quae una harum vera sit, quae altera falsa.162 Horum enim necesse est alteram partem contradictionis veram esse vel falsam. Nam tamen hoc vel illud, sed utrumlibet, et magis quidem alteram veram, non tamen iam veram vel falsam. Quare manifestum est quoniam non est necesse omnis affirmationis et negationis oppositarum hanc quidem veram, illam vero falsam esse.164 Docuit supra nos in his quae utrumlibet sunt rebus contradictionis unam partem non esse definite veram, falsam vero alteram definite, nunc a frequentiori et a rariori argumentum trahit. Supra namque monstravit esse quasdam res quae frequentius quidem contingant, non tamen interclusum sit, ut et opposita aliquando contingant.165 Contingit enim ut rarius infrequentiusque contingant. Ergo si in his quaecunque in pluribus eveniunt, non necesse est unam veram esse, alteram falsam. Idcirco quoniam quicunque dixerit hominem in senecta canescere, et hoc ex necessitate esse protulerit, mentietur. Potest enim et canescere. Si in his ergo non est definite una vera, altera falsa, in quibus una res frequentius evenit, rarius altera, multo minus in his in quibus oppositorum eventus aequalis est, et verum est quidem dicere, quoniam hoc contingit frequentius, non tamen omnino, quoniam ita contingit, idcirco, licet rarius, non contingit oppositum.166 Quod si neque in his quae in pluribus praedicantur, una definite vera est, altera falsa, et multo minus in his quorum aequaliter indiscretus eventus est, manifestum est in futuris et contingentibus propositionibus non esse veram unam, alteram falsam. Hoc enim in principio, ut monstraret validissima argumentatione, contendit.167 Neque enim quemadmodum in his quae sunt, sic se res habet etiam in his quae non sunt, possibilibus tamen esse vel non esse, sed quemadmodum dictum est.168 Ad divisionem temporum in principio factam totam revocat quaestionem. Ait enim eas prius propositiones quae fierent, aut in praesenti, aut in futuro, aut in praeterito praedicari, et eas quidem quae de praeterito vel praesenti dicerentur, definitam veritatem vel falsitatem habere, sive in sempiternis et divinis rebus dicerentur, sive in nascentibus et morientibus, in quibus utrumlibet contingeret, ut haberent ad opposita cognationem, in futuris vero, si de divinis quidem rebus aliquis et immutabilibus loqueretur, eodem modo unam veram definite, alteram falsam esse definite.169 Non enim habent huiusmodi naturae ad opposita cognationem. In his autem quae in generatione et corruptione essent de futuro praedicatis vel affirmative vel negative, non eumdem esse modum veritatis definite, sed totius quidem contradictionis unam partem veram esse, alteram falsam, definite autem unam veram, definite alteram falsam, minime.170 Nunc autem non utraque tempora posuit, praesens scilicet et praeteritum. Sed tantum praesens; dixit enim: Neque enim quemadmodum in his quae sunt, id est in his quae praesentia. Quod vero ait in his quae non sunt, possibilibus tamen esse, de futuris loquitur, quae cum non sint tamen esse possunt. Non enim sic se habet in praesenti praedicta propositio, quemadmodum in futuro in his scilicet quae utrumlibet sunt, et in generatione et corruptione consistunt.171 In illis enim, id est, praesentibus et praeteritis definite una vera est, altera falsa. In his vero, id est futuris et contingentibus, veritas et falsitas propositionum nulla definitione constringitur. Sed quoniam de futuris propositionibus Aristotelicam sententiam, quantum facultas fuit, diligenter expressimus, prolixitatem voluminis terminemus.
Boethius HOME

bnf6398.60 bnf6400.47 bnf6400.61 bnf11128.55 bsb115088.90 csg830.109 sbe295.41 sbe301.127

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 3, PRAEFATIO. <<<    
monumenta.ch > Boethius > 2

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik