monumenta.ch > Boethius > 2 > 3 > 1
>>> Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 3, DE FUTURIS CONTINGENTIBUS.

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 3, PRAEFATIO.

1 Ea quae huius libri series continebit exponere altioris pene tractatus est quam ut in logica disciplina conveniat disputari; sed quoniam (ut saepe dictum est) orationibus sensa proferuntur, quibus subiectas res esse manifestum est, non est dubium quin quod in rebus sit idem saepe transferatur ad voces.2 Quare mihi recte consilium fuit subtilissimas Aristotelis sententias gemino ordine commentationis aperire. Nam quod prior tenet editio ingredientibus ad haec altiora et subtiliora quamdam quodammodo faciliorem semitam parat. Quod autem secunda editio, in patefaciendis subtilibus sententiis elaborat, hoc studio doctrinaque provectis legendum discendumque proponitur.3 Quare prius quaedam pauca dicenda sunt, quatenus ea de quibus postea tractaturi sumus, haec ipsa legentibus non videantur ignota. Categoricas propositiones Graeci vocant quae sine aliqua conditione propositionis promuntur, ut est, dies est, sol est, homo est, homo iustus est, sol calet, et caetera quae sine alicuius conditionis nodo atque ligamine proponuntur.4 Sunt autem conditionales propositiones huiusmodi, si dies est, lux est, quas Graeci hypotheticas vocant. Conditionales autem dicuntur, quod talis quaedam conditio proponitur ut dicatur, si hoc est, illud est, et illas quidem quas categoricas Graeci nominant, Latine praedicativas dicere possumus. Nam si κατηγορία praedicamentum est, cur non quoque κατηγορικαί propositiones praedicativae dicantur?5 Harum autem quaedam sunt quae cum sempiterna significent, sicut hae res quas significant semper sunt, et nunquam a propria natura discedunt, ita quoque ipsae propositiones immutabili significatione sunt, ut si quis dicat, Deus est, Deus immortalis est. Hae namque propositiones sicut de immortalibus dicuntur, ita quoque sempiternam habent et necessariam significationem, nec hoc in unius temporis natura perspicitur, sed in omnium. Nam cum dicimus, Deus immortalis est, vel immortalis fuit, vel immortalis erit, a propria significationis necessitate nil discrepat.6 Necessarias autem propositiones vocamus in quibus id quod dicitur, aut fuisse, aut esse, aut certe necesse est evenire, et haec quidem quae sempiterna significant, sempiternae necessitatis sunt. Nam etiam si in his non sit manifesta veritatis natura, nihil tamen prohibet fixam esse necessitatis in natura constantiam, ut si nobis ignotum est utrum paria sint astra, an imparia, non tamen idcirco poterit evenire ut nec paria, nec imparia videantur, sed sine ulla dubitatione aut paria sunt, aut imparia.7 Omnis enim multitudo, horum alterum retinet in natura. Quocirca et in his si quis dicat astra paria sunt, aliusque respondeat, astra paria non sunt; vel si quis dicat, astra imparia sunt, aliusque respondeat, astra imparia non sunt, unus horum verum ex necessitate proponit, et quanquam id quod quilibet horum verum dixerit, nobis ignotum est, necesse est tamen immutabiliter esse quod dicitur, atque hae quidem sunt immutabiliter necessariae propositiones.8 Aliae vero sunt quae non sempiterna significantes, sunt tamen et ipsae necessariae, quousque illa subiecta sunt de quibus propositio aliquid affirmat aut negat, ut cum dico, homo mortalis est, quandiu homo est, tandiu hominem mortalem esse necesse est. Nam si quis dicat, ignis calidus est, quandiu est ignis, tandiu ex necessitate vera est propositio.9 Aliae vero sunt quae a natura necessitatis recedunt, et quaedam tantum contingentia significant. Sed haec aut aequaliter se ad affirmationem negationemque habentia sunt, aut ad unum vergentia frequentius. Aequaliter quidem se habent, ut si quis dicat me hodie esse lavandum, hodie me non esse lavandum, Nihil enim vel negatio magis vel affirmatio fiet, utraeque enim aequaliter necessariae non sunt.10 Illae vero quae plus ad alteram partem vergunt huiusmodi sunt, ut si quis dicat hominem in senectute canescere, hominem in senectute non canescere, fit quidem frequentius ut canescat, non tamen interclusum est, ut non canescat. Praedicativarum autem propositionum natura ex rerum veritate et falsitate colligitur. Quemadmodum res sese habent, ita sese propositiones habebunt, quae res significant. Nam si in se res ullam retinent necessitatem, propositiones quoque necessariae sunt, sin vero tantum inesse significent, ut si quis dicat, homo ambulat, homini ambulationem inesse monstravit, praeter aliquam necessitatem sunt, tantum inesse significantes omni vacuae necessitate.11 Quod si res impossibiles sunt, propositiones quae illas res demonstrant, impossibiles nominantur, sin vero res contingenter sunt venientes atque abeuntes, quae illas prodit, contingens propositio nuncupatur. Quoniam autem temporum alia sunt futura, alia praesentia, alia vero praeterita, res quoque subiectae temporibus, his quoque temporum diversitatibus variae sunt.12 Aliae enim praesentis temporis sunt, aliae futuri, aliae praeteriti. Eodem quoque modo propositiones alias praeteriti temporis significatio tenet, ut cum dico, Graeci Troiam evertere, aliae praesentis, ut cum dico, Francorum Gothorumque pugna committitur, aliae futuri, ut, Persae et Graeci bello morituri sunt. Et de praeteritis quidem et de praesentibus, ut res ipsae stabiles sunt et definitae, sic et propositiones.13 Nam quod factum est, non est non factum, et quod est non factum, nondum factum est. Idcirco de eo quod factum est, verum est dicere definite, quoniam factum est, et falsum est dicere, quoniam factum non est. Rursus de eo quod factum non est, verum est dicere, quoniam factum non est, falsum est, quoniam factum est.14 Et de praesenti quoque quod fit, definitam habet naturam in eo quod fit, definitam quoque in propositionibus veritatem falsitatemque habere necesse est. Nam quod fit definite verum est dicere, quoniam fit, falsum quoniam non fit. Quod non fit, verum est dicere non fieri, falsum autem fieri. De definitione ergo propositionum praeteriti vel praesentis, supra iam dictum est.15 Nunc vero ad illarum propositionum veritatem falsitatemque disputationis ordinem convertit, quae in futuro dicuntur, quaeque sunt contingentia. Solet autem futura vocare, quae eadem contingentia dicere consuevit. Contingens autem secundum Aristotelicam sententiam est quodcunque aut casus fert, aut ex libero cuiuslibet arbitrio et propria voluntate venit, aut facilitate naturae in utramque partem redire possibile est, ut fiat scilicet, et non fiat.16 Haec ergo in praeterito quidem et praesenti definitum et constitutum habent eventum; quae enim evenerunt, non evenisse non possunt, et quae nunc fiunt ut nunc non fiant, cum fiunt, fieri non potest. In his autem quae in futuro sunt, et contingentia sunt, et fieri potest aliquid, et non fieri.17 Sed quoniam tres modos supra posuimus contingentis, de quibus melius in physicis tractavimus, singulorum subdamus exempla. Si hesterno die egressus domo inveni amicum, quem in animo habebam quaerere: non tamen tunc quaerebam, ut non invenirem quem inveni antequam invenirem fieri poterat. Cum autem inveni, vel postquam inveni, ut non invenissem fieri non poterat.18 Rursus si ipse sponte, praeterita nocte profectus sum in agrum, antequam hoc fieret, ut non proficiscerer fieri poterat. Postquam profectus sum, vel cum profectus sum, ut id non fieret quod fiebat, aut non factum esset quod erat factum, fieri non valebat. Amplius, possibile est scindi hanc quam vestior tunicam; si hesterna die scissa est, cum scindebatur, aut postquam scissa est, ut non scinderetur aut non esset scissa, fieri nequibat.19 Ante vero quam scinderetur, fieri poterat ut non scinderetur. Perspicuum ergo est in praesentibus atque praeteritis earumdem rerum quae sunt contingentes definitum constitutumque esse eventum. In futuris autem unum quodlibet duorum fieri posse, unum vero definitum non esse, sed in utraque parte vergere, et aut hoc quidem aut illud ex necessitate evenire.20 Ut autem hoc quodlibet definite, vel quodlibet aliud definite fieri non posse, quae enim contingentia sunt, in utraque parte contingunt, Quod autem dico, tale est: Egrediente me hodie domo amicum invenire aut non invenire necesse est, In omnibus enim aut affirmatio est, aut negatio, sed invenire sine dubio definite, aut certe si hoc non est, rursus definite non invenire non est necesse, quemadmodum hesterno die, quo amicum egrediens domo inveni, definitum est: definitum est autem, quod non est verum me non invenisse.21 Non eodem modo in his quae sunt contingentia et futura, sed tantum aut hoc quidem, aut illud est, et hoc ex necessitate. Quod autem una res vel quilibet unus eventus definitus et quasi certus sit, heri non potest. Et in hac re dissimiles sunt propositiones contingentium et futurorum, his quae sunt praeteritorum vel praesentium.22 Nam cum similes sint in eo quod in his aut affirmatio est, aut negatio, sicut etiam in his quae sunt praeterita vel praesentia, in illo diversae sunt, quod in his quidem, id est praeteritis et praesentibus rerum definitus eventus est, in futuris vero et contingentibus indefinitus est et incertus; videntur tamen quaedam praesentia vel praeterita incerta et indefinita, sed solum nobis ignorantibus, non naturae. Nam licet ignoremus nos utrum astra paria sint an imparia, unum tamen quodlibet definite in natura stellarum esse manifestum est, et hoc nobis quidem ignoratum est, naturae vero notissimum. Sed non ita, hodie me visurum esse amicum, aut non visurum.23 Nobis quidem quid eveniat ignotum est, notum vero naturae non enim hoc naturaliter, sed casu evenit. Quare huiusmodi propositiones non modo ad nostram, sed ad naturae ipsius notitiam secundum incertum eventum et inconstantem veritatem atque mendacium derivabuntur. Talis enim est contingentis natura, ut vel in utraque parte aequaliter sese habeat, ut hodie me esse lavandum, vel hodie me non esse lavandum, vel in una plus, minus in altera, ut hominem canescere senescentem, vel hominem non canescere insenescentem.24 Illud enim plus fit, illud minus. Sed nihil prohibet, id quod rarius fit, tamen fieri, de his ergo Aritotelica subtilitas disputatura primum a singularibus inchoans ad universalia tractatui viam pandit. Duobus enim modis contradictiones fiebant, aut in singularibus, aut in universalibus universaliter praedicatis et his oppositis. Ingreditur autem ex his tribus quae supra dicta sunt ex casu, ex libero arbitrio, ex possibilitate, quae omnia uno nomine utrumlibet vocavit, fingens scilicet nomen ad hoc, quod non unius et certi eventus ista sint, sed utriuslibet, et quomodo contingit ea fieri, vel non fieri; hoc autem monstrativum est naturae instabilis, et ad utramque partem sine ullius rei obluctatione vergentis.25 Non autem oportet arbitrari illa esse utrumlibet et contingentium naturae, quaecunque nobis ignota sunt. Neque enim si nobis ignotum est a Persis ad Graecos missos legatos, idcirco missos esse incerti eventus est. Nec si lethale signum in aegrotantis facie medicina deprehendit, ut aliud esse non possit nisi ille moriatur, nobis autem ignotum sit, propter artis imperitiam, idcirco illum aegrum esse moriturum, utrumlibet, et contingentis naturae esse iudicandum est, sed illa sola talia sine dubio esse putanda sunt, quaecunque idcirco nobis ignota sunt, quod per propriam naturam qualem habeant eventum, sciri non possunt: idcirco, quoniam propria instabilitate naturae ad utraque verguntur, id est, ad affirmationis et negationis eventum propria instabilitate atque inconstantia permutantur.26 Est autem inter philosophos disputatio de rerum quae fiunt causis, necessitatene omnia fiant, an quaedam casu, et in hoc epicureis, et stoicis, et peripateticis nostris magna contentio est, quorum paulisper sententias explicemus. Peripatetici enim, quorum Aristoteles princeps est, et casum et liberi arbitrium iudicii, et necessitatem in rebus quae sunt, quaeque aguntur cum gravissima auctoritate, tum apertissima ratione confirmant.27 Et casum quidem esse in Physicis probant, quoties aliquid agitur, et non id evenit, propter quod illa res est coepta quae agebatur, id quod evenit, ex casu evenisse putandum est, et casus quidem non sine aliqua actione fit. Quoties autem aliud quiddam evenit per actionem quae geritur quam speratur, illud evenisse casu peripatetica probat auctoritas.28 Si quis enim terram fodiens vel scrobem demittens agri cultus causa thesaurum reperiat, casu ille thesaurus inventus est, non sine aliqua quidem actione, terra enim fossa est, cum thesaurus est inventus. Sed non illa erat agentis intentio ut thesaurus inveniretur. Ergo aliquid agenti homini propter aliud tamen agenti res diversa successit.29 Hoc igitur ex casu evenire dicitur, quodcunque per aliquam actionem evenit, non propter eam rem coeptam, quae aliquid agenti successerit. Et hoc quidem in ipsa rerum natura est, ut non hoc ex nostra constaret ignorantia, ut non idcirco quaedam esse casu viderentur, quod nobis ignota essent, sed potius idcirco a nobis ignorentur, quod haec in natura quaecunque casu fiunt, nullam necessitatis constantiam, aut providentiae modum tenerent. Stoici dum omnia quidem ex necessitate et secundum providentiam fieri putant, id quod ex casu fit, non secundum ipsius fortunae naturam, sed secundum nostram ignorantiam metiuntur, id enim casu fieri putant, quod cum necessitate sit tamen ab hominibus ignoretur.30 Et de libero quoque arbitrio eadem nobis pene illisque contentio est. Nos enim liberum arbitrium ponimus, nullo extrinsecus cogente in id quod nobis faciendum, vel non faciendum iudicantibus perpendentibusque videatur, ad quam rem praesumpta prius cogitatione perficiendam et agendam venimus, ut et id quod fit, ex nobis et ex nostro iudicio principium sumat, nullo extrinsecus aut violenter cogente, aut violenter impediente. Stoici autem omnia necessitatibus dantes, converso quodam ordine liberum voluntatis arbitrium custodire conantur.31 Dicunt enim naturaliter quidem animam habere quamdam voluntatem, ad quam propria natura ipsius voluntatis impellitur. Et sicut in corporibus inanimatis quaedam naturaliter gravia feruntur ad terram, levia sursum meant. Et haec natura fieri nullus dubitat, ita quoque in hominibus et in caeteris animalibus voluntatem quidem naturalem esse cunctis, et quidquid fit a nobis, secundum voluntatem quae naturalis nobis est, putant fieri, illud tamen addunt, quod ea volumus quae providentiae illius necessitas imperavit, ut sit quidem nobis voluntas concessa naturaliter, et id quod facimus voluntate faciamus, quae scilicet in nobis est, ipsam tamen voluntatem illius providentiae necessitas constringit, ita fieri quidem omnia ex necessitate, quod voluntas ipsa naturalis necessitatem sequatur, fieri etiam quae facimus ex nobis, quod ipsa voluntas ex nobis est et secundum animalis naturam.32 Nos autem liberum voluntatis arbitrium non id dicimus quod quisque voluerit, sed quod quisque iudicio et examinatione collegerit. Alioqui multa quoque animalia habebunt liberum voluntatis arbitrium. Illa enim videmus sponte quaedam refugere, quibusdam sponte concurrere. Quod si velle aliquid vel nolle hoc recte liberi arbitrii vocabulo teneretur, non solum hoc esset hominum, sed caeterorum quoque animalium, quibus hanc liberi arbitrii potestatem abesse quis nesciat: sed est liberum arbitrium, quod ipsa quoque vocabula produnt, liberum nobis de voluntate iudicium.33 Quotiescunque enim imaginationes quaedam concurrunt animo, et voluntatem irritant, eas ratio perpendit, et de his iudicat, et quod ei melius videtur cum arbitrio perpenderit et iudicatione collegerit, facit, atque ideo quaedam dulciret speciem utilitatis monstrantia spernimus, quaedam amara, licet nolentes, fortiter sustinemus.34 Ideo non in voluntate, sed in iudicatione voluntatis liberum constat arbitrium, et non in imaginatione, sed in ipsius imaginationis perpensione consistit, atque ideo quarumdam actionum nos ipsi pricipia non sequaces sumus. Hoc est enim uti ratione, uti iudicatione. Esse enim commune nobis est cum caeteris animanlibus sola ratione disiungimur.35 Quod si sola est iudicatione inter nos et caetera animalia distantia, cur dubitemus ratione uti, hoc esse quod uti iudicatione? Quam si quis ex rebus tollat, rationem hominis sustulit, hominis ratione sublata, nec ipsa quoque humanitas permanebit. Melius igitur peripatetici nostri et casum in rebus ipsis fortuitum dantes, et praeter ullam necessitatem, et liberum quoque arbitrium, neque in necessitate, neque in eo quod ex necessitate quidem non est, non tamen in nobis est ut casus, sed in electione iudicationis et voluntatis examinatione posuere.36 In eo autem quod possibile esse dicitur, est quaedam inter peripateticos et stoicos dissensio, quam hoc modo paucis absolvimus. Illi enim diffiniunt possibile esse quod possit fieri, et quod fieri prohibetur, non sit, hoc ad nostram possibilitatem scilicet referentes, ut quod nos possumus, id possibile diceretur. Quod vero nobis impossibile esset, id possibile negarent.37 Peripatetici autem non in nobis hoc, sed in ipsa natura posuerunt, ut quaedam ita possibilia essent fieri, ut essent possibilia non fieri, ut, hunc calamum frangi quidem possibile est, et etiam non frangi, et hoc non ad nostram possibilitatem referunt, sed ad ipsius rei naturam. Cui sententiae contraria est illa quae dicit omnia fato fieri, cuius Stoici auctores sunt.38 Quod enim fato fit, ex principalibus causis evenit. Sed si ita est hoc, quod non fiat, non potest permutari. Nos autem ita dicimus quaedam esse possibilia fieri, ut eadem sint etiam possibilia non fieri, hoc non ex necessitate, nec ex possibilitate nostra metientes. Ilis igitur expeditis illud addere sufficiat, hoc Aristoteli fixum in sententia et disciplina retinenti, facile fuisse contingentium propositionum modum de futuris ostendere, id est aequaliter se habere in affirmatione et negatione, et in utraque parte facere.39 Atque ideo determinatam eventus constantiam non habere, quodni ita esset, omnia ex necessitate fieri crederentur, quod melius liquebit cum ad ipsa Aristotelis verba venerimus. Non autem incommode neque incongrue Aristoteles de rebus altioribus et fortasse non per inentibus ad artem logicam disputationem transtulit, cum de propositionibus loqueretur.40 Neque enim esset firmam rectitudinem et significantiam propositionum constituere, nisi hanc ex rebus ita esse probavisset. Praedicativae enim propositiones (ut dictum est) non in sermonibus neque in complexione praedicationum, sed in rerum significatione consistunt. Quare omnibus quae praedicenda erant explicitis, ad ipsius Aristotelis sententias aperiendas enodandasque perveniamus.41 In his ergo quae sunt, et facta sunt, necesse est affirmationem vel negationem veram vel falsam esse, in universalibus quidem semper hanc quidem veram, illam vero falsam, et in his quae sunt singularia quemadmodum dictum est, in his vero quae in universalibus non universaliter dicuntur, non est necesse. Categoricas propositiones quae praedicativae Latine possunt nominari (ut supra iam diximus) ex rebus quas ipsae propositiones significant, integra ratiocinandi norma diiudicat.42 Illae namque quas hypotheticas vel conditionales vocamus, ex ipsa conditione vim propriam trahunt, non ex his quae significant. Cum enim dico, si homo est, animal est, et si lapis est, animal non est, illud est consequens, illud repugnans, quare ex consequentia et repugnantia propositionum tota in propositione vis vertitur: unde fit ut non significatio, sed conditio propositam hypotheticarum enuntiationum vim naturamque constituat.43 Praedicativae vero propositiones (ut dictum est) ex rebus principaliter substantiam sumunt. Atque ideo quoniam quaedam res sunt praesentis temporis, quaedam praeteriti, sicut eventus ipse rerum praesentis temporis vel praeteriti certus est, ita quoque praedicativarum propositionum de praeteritis et praesentibus certa veritas, falsitasque est.44 Erat autem contradictionis modus duplex, aut enim universales particularibus angulariter opponebantur, aut singularis significatio affirmativa singularem negationem contradictoria oppositione perimebant. Et in his una vera semper, altera falsa reperiebat. In his autem quae essent indefinitae, non necesse erat unam veram esse alteram falsam, sed in his, in quibus veritas et falsitas dividebatur.45 In his non solum una vera semper est, altera semper falsa, in praeterito scilicet et in praesenti, sed etiam una certam et definitam veritatem retinet, certam et definitam altera falsitatem. In his autem quae sunt in futuro, si necessariae quidem propositiones sunt, licet secundum tempus futurum dicantur, necesse est tamen non modo unam veram esse, alteram falsam, sed etiam unam definite veram, alteram falsam definite. Cum dico, sol hoc anno verno tempore in Arietem venturus est, si hoc alius neget, non solum una vera est, altera falsa, sed etiam in hoc vera est affirmatio definite, falsa negatio.46 Sed Aristoteles non solet illa futura vocare quae sunt necessaria, sed potius quae sint contingentia. Contingentia autem sunt (ut supra diximus) quaecunque vel ad esse, vel non ad esse aequaliter sese habent, et sicut ipsa indefinitum habent et esse et non esse, ita quoque de his affirmationes et negationes indefinitam habent veritatem vel falsitatem, cum una semper vera sit, semper altera falsa, sed quae vera sit, quaeve falsa, nondum in contingentibus notum est.47 Nam sicut quae sunt necessaria esse, in his esse definitum est, quae autem sunt impossibilia esse, in his non esse definitum est, ita quoque quae possunt esse, et possunt non esse, in his neque esse, neque non esse est definitum, sed veritas et falsitas ex eo quod est esse rei, et ex eo quod est non esse rei sumitur. Nam si sit quod dicitur, verum est, si non sit quod dicitur, falsum est.48 Igitur in contingentibus et futuris sicut ipsum esse et non esse instabile est. Esse tamen aut non esse necesse est. Ita quoque in affirmationibus contingentia prodentibus, veritas quidem et falsitas in incerto est. Quae enim vera sit, quae falsa secundum ipsarum propositionum naturam ignoratur, necesse est tamen unam veram esse, alteram falsam. Porphyrius tamen quaedam de Stoica dialectica permiscet, quae cum Latinis auribus nota non sit, nec hoc ipsum quod in quaestione venit agnoscitur, atque ideo illa studio praetermittemus.
Boethius HOME

bnf6398.58 bnf6400.44 bnf6400.57 bnf11128.51 bsb115088.78 csg830.101 sbe295.38 sbe301.118

>>> Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 3, DE FUTURIS CONTINGENTIBUS.
monumenta.ch > Boethius > 2 > 3 > 1

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik