monumenta.ch > Boethius > 5
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 2, DE REGULIS OPPOSITORUM. <<<    

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 2, DE AFFIRMATIONE ET NEGATIONE UNA.

1 Una autem affirmatio et negatio est, quae unum de uno significat, vel cum sit universale universaliter, vel non similiter, ut omnis homo albus est, non omnis homo albus est, est homo albus, non est homo albus, nullus homo albus est, quidam homo albus est, si album unum significat.2 Ea quae sunt a nobis diligenter superius exposita, nunc ipse clarius monstrat. Diximus namque unam propositionem esse quae unam quamlibet rem significaret et non plurimas, ita ut nec aequivocum subiectum haberet, nec aequivocum praedicatum. Una enim propositio sic fit: Nunc hoc dicit, una propositio est quae unam rem significat, id est, quae neque aequivocum habet subiectum, neque praedicatum, sive autem universalis sit affirmatio, sive universalis negatio, sive particularis negatio, sive particularis affirmatio, sive indefinite utraeque, sive contra se angulariter ponantur; una illa propositio est, quae unam rem in affirmatione vel negatione significat.3 Sed hic quaestio est quemadmodum universalis affirmatio unam rem significare possit, cum universalitas ipsa non de uno, sed de pluribus praedicetur. Nam cum dico, omnis homo albus est, singulos homines qui plures sunt significans, multa in ipsa affirmationis praedicatione designo. Quocirca nulla erit affirmatio vel negatio universalis, quae unam rem significare possit, idcirco quod ipsa universali as de pluribus (ut dictum est) individuis praedicatur.4 Sed ad hoc respondemus cum universale quiddam dicitur, ad unam quodammodo collectionem totius propositionis ordo perducitur, et eius unitas non ad particularitatem, sed ad universalitatem, quae est una qualitas, applicatur, ut cum dicimus, omnis homo iustus est, non tunc singulos intelligimus, sed ad unam humanitatem quidquid de homine dictum est dicitur. Quare sive sit universalis affirmatio, sive universalis negatio, vel in singularibus, potest fieri ut hae unae sint, si una significatione teneantur.5 Atque hoc est quod ait, eas propositiones quas supra posuit, quae sunt, omnis homo albos est, non omnis homo albus est, homo albus est, homo albus non est, nullus homo albus est, est quidam homo albus, unas videri si album, inquit, unum significat. Si enim album quod praedicatur multa significet, vel si homo qui subiectus est, non unum, non est una affirmatio, nec una negatio.6 Hoc autem in sequentibus clarius monstrat dicens:7 Sin autem duobus unum nomen positum est, ex quibus non est unum, non est una affirmatio, neque una negatio.8 Sensus huiusmodi est: Si unum nomen plura significet, ex quibus multis unum effici non possit, illa affirmatio in qua illud nomen vel praedicatur, vel subiicitur, multa significat, ut in eo quod est homo, quod dicimus, homo significat animal, significat rationale, significat mortale; sed ex his quae multa significat, unum potest effici, quod est animal rationale, mortale.9 Quare hoc nomen homo, licet plura sint quae significet, tamen quoniam coniuncta in unum quodammodo veniunt corpus. Et unum quiddam ex se iuncta perficiunt, cum id dictum ita fuerit quasi ex his quae significet unum aliquid fiat, unum quod tota illa iuncta perficiunt nomen illud significare manifestum est; atque hoc est quod ait: Sin vero duobus unum nomen sit positum, ex quibus non est unum, non est una affirmatio nec una negatio.10 Si enim talia quilibet sermo plura significet, ex quibus iunctis unum effici nequeat corpus, nec possint ea quae significantur uno illo nomine in unam speciem substantiae convenire, non est illa una affirmatio. Quale autem nomen sit quod positum unam affirmationem non faciat, idcirco quod plura significet ex quibus unum fieri non possit, exempli solertissima virtute monstravit dicens:11 Ut si quis ponat hoc nomen tunica homini et equo, et dicat tunica est alba, haec non est una affirmatio, nec una negatio. Nihil enim differt quam hoc dicere, est homo equus albus. Hoc autem nihil differt quam dicere, est homo albus, et est equus albus.12 Si quis ponat homini et equo nomen tunica, inquit, et in propositione nomen hoc ponatur, illa propositio non una sed multiplex est: nam si, verbi gratia, tunica homo atque equus dicatur, ut cum dicit aliquis, tunica aut hominem designet aut equum, ut si quis dicat in propositione sic, tunica alba est, non est una affirmatio; quod enim dicit, tunica alba est, huiusmodi est quasi dicam, homo et equus albus est, tunica enim hominem atque equum significatione monstravit. Quod vero dicit, homo et equus albus est, nihil differt tanquam si dicam equus albus est, et homo albus est.13 Sed hae duae sunt propositiones et non similes, in his enim subiecta diversa sunt. Quocirca si hae duae affirmationes sunt, duplex quoque illa est affirmatio quae dicit, homo atque equus albus est. Quod si haec rursus est duplex, quoniam hominem atque equum tunicam significare positum est, cum dicimus tunica alba est, non unum, sed plura significat.14 Quocirca si ea affirmatio quae multa designat non est una, haec quoque affirmatio una non erit, cuius aut praedicatio aequivoca fuerit aut subiectum, atque hoc est quod ait:15 Si ergo hae multa significant, et sunt plures, manifestum est quoniam et prima multa vel nihil significat, neque enim aliquis est homo equus, quare nec in his necesse est hanc quidem contradictionem veram esse, illam vero falsam. In his ergo et quae sunt, et quae facta sunt, necesse est affirmationem vel negationem verum vel falsam esse.16 Ac in universalibus quidem universaliter semper hanc quidem veram, illam vero falsam esse, et in iis quae sunt singularia, quemadmodum dictum est; in his vero quae in universalibus non universaliter dicuntur, non est necesse, dictum est autem et de his.17 Quod si, inquit, est equus albus et est homo albus multa significant, illa quoque prima propositio quae est, tunica alba est, unde hae fluxerunt, multa designat; aut si quis dicat non eam multa significare, concedit profecto nihil omnino propositionis ipsius significatione monstrari. Tunc enim nomen unum multa significans in unam significationem poterat convenire, quoties ex his quae significabantur una posset coniungi constituique substantia, ut in eo quod supra posui, cum homo animal rationale et mortale significet, quae in unum possunt coniuncta congruere. Nunc autem si tunica hominem equumque significet, multa designat, sed ea ipsa in unum corpus non veniunt. Neque enim fieri potest ut aliquis homo equus sit.18 Quare aut multa significat, quod verum est, aut si contendat non eam multa significare, sed quiddam ex his quae significat iunctum, quoniam nihil est quod ex equo et homine coniungatur, nihil omnino significat. Hoc enim est quod dixit, neque enim est aliquis homo equus, et hoc quidem sub uno accentu legendum est, non discrete pronuntiandum homo et rursus equus, sed homo equus, ut ex his iunctis appareat nihil omnino posse constitui.19 Cur autem hoc dixerit, sequens monstrat oratio. Si enim ita facienda propositio est, ut contra affirmationem huiusmodi opponatur negatio, quae in oppositione verum falsumque dividit, ut una vera, altera falsa sit, unam oportet esse affirmationem et unam negationem, quod contingit, si neque subiectum neque praedicatum multa significet.20 Quod si plura designet et sit aequivocum, non erit in huiusmodi propositionibus una semper vera, altera falsa. Herminus vero sic sentit. Quod ait Aristoteles: Sin vero duobus nomen unum est positum, ex quibus non est unum, non est una affirmatio nec una negatio, ut in eo, inquit, quod est, homo gressibilis est, quoniam quod dicimus gressibile, potest et bipes esse, et quadrupes, et multipes animal demonstrari.21 Ex his, inquit, omnibus unum fit, quod est pedes habens. Ista, inquit, huiusmodi affirmatio non multa significat. Sed sententia Aristotelis omnino non sequitur, neque enim ex his omnibus unum fit, nec quadrupes et bipes, et multipes, pedes habere faciunt. Hic enim numerus pedum est, non pedum constitutio, quare Herminus praetermittendus est.22 Huic autem expositioni quam supra disserui, et Aspasius, et Porphyrius, et Alexander in his quos in hunc librum edidere commentariis consensere; sed ne diutius nobis Aristotelis exemplum caliginis obscuritatem ferat, hoc in aliquo noto exemplo vocabuloque videndum est. Cum enim dicimus: Aiax se perimit, et Telamonis Aiacem filium, et Oileum, demonstrat, ex quibus duobus unum fieri aliquid non potest. Ex duobus enim individuis nihil omnino coniungitur. Quare huiusmodi propositio multa significat. Sed haec hactenus.23 Nunc autem determinat haec quae de propositionibus supra iam dixerat, non de omni tempore, sed de solis tantum praeterito et praesenti, quemadmodum se in veritate et falsitate habent disseruisse. In futuris vero non idem est, quale de praesenti et praeterito in propositione iudicium, idcirco quia iam vel cum contigit, vel cum est, definita veritas et falsitas in propositionibus invenitur, ut cum dico, Brutus consulatum primus instituit sub rege Tarquinio, dicat alius, Brutus consulatum non primus instituit sub rege Tarquinio: hic una vera est, una falsa, etiam affirmatio definite vera est, definite falsa negatio.24 Rursus in praesenti cum dicimus, vernum tempus est, vernum tempus non est, si hoc verno tempore dictum sit, affirmatio vera est et definite vera, negatio falsa est et definite falsa. Quod si hoc autumno dictum sit, definite falsa affirmatio, et definite est vera negatio, idcirco quod sive in praesenti sive in praeterito veritas affirmationis negationisve iam contigit, in futuro vero non eodem modo sese habet: ut cum dicimus, Franci Gothos superabunt, si quis neget Franci Gothos non superabunt, una quidem vera est, altera falsa.25 Sed quae vera quae falsa sit, ante exitum nullus agnoscit, atque hoc est quod ait: In his ergo quae sunt et quae facta sunt, necesse est affirmationem vel negationem veram vel falsam esse; in universalibus quidem universaliter semper hanc quidem veram, illam vero falsam; et in his quae sunt singularia, quemadmodum dictum est, ut non modo una semper vera sit, altera falsa in tota contradictione.26 Sed illud quoque habeat, ut in una qualibet definite veritas aut falsitas reperiatur. Ita ut in his singularibus veritas et falsitas in propositionibus dividatur; in universalibus autem si his particularitates opponantur (quemadmodum dictum est), unam necesse est veram esse, alteram falsam; sed non definita propositionum veritate vel falsitate, sicut supra disserui.27 Quare in sequentibus quaedam de futuris tractanda sunt, et quoniam maius opus est quam hic breviter dici posse viderimus, et nos secundi voluminis seriem longius extraximus, hoc loco fastidiosam longitudinem terminemus.
Boethius HOME

bnf6398.57 bnf6400.42 bnf6400.56 bnf11128.50 bsb115088.74 csg830.97 sbe295.36 sbe301.113

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 2, DE REGULIS OPPOSITORUM. <<<    
monumenta.ch > Boethius > 5

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik