monumenta.ch > Boethius > 1 > 3
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 2, DE ORATIONE. <<<     >>> DE REGULIS OPPOSITORUM.

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 2, DE SUBIECTIS ET PRAEDICATIS ENUNTIATIONUM.

1 Quoniam autem sunt haec quidem rerum un versalia, illa vero singularia. Dico autem universale de pluribus natum est praedicari, singulare vero, quod non, ut homo quidem universale est. Plato vero eorum quae singularia sunt. Necesse est autem enuntiare quoniam inest aliquid aut non, aliquoties quidem eorum alicui quae universalia sunt, aliquoties autem alicui eorum quae sunt singularia.3 Omnis propositio significationis suae proprietatem ex subiectis intellectibus capit. Sed quoniam necesse est intellectus rerum esse similitudines, vis propositionum per intellectus ad res quoque continuatur. Atque ideo cum aliquid vel affirmare cupimus vel negare, hoc ad intellectus et conceptionis animi qualitatem refertur.4 Quod enim imaginatione intellectuque concipimus, id in affirmatione aut in negatione ponentes, affirmamus scilicet vel negamus, et principaliter quidem ab intelligentia propositiones vim capiunt et proprietatem, secundo vero loco ex rebus sumunt ex quibus ipsos intellectus constare necesse est. Unde fit ut et quantitate propositio et qualitate participet: qualitate quidem in ipsa affirmationis et negationis prolatione, quam ex proprio quis iudicio emittit ac profert; quantitate vero ex subiectis rebus quas capiunt intellectus.5 Videmus namque alias esse in rebus huiusmodi qualitate, quae in aliam convenire non possunt, nisi in unam quamcunque particularem singularemque substantiam: alia est enim qualitas singularis, ut Platonis vel Socratis, alia est quae communicata cum pluribus totam se singulis et omnibus praebet, ut est ipsa humanitas. Est enim quaedam huiusmodi qualitas, quae et in singulis tota sit, et in omnibus tota.6 Quotiescunque enim aliquid tale animo speculamur, non in quamlibet unam personam per nomen hoc mentis cogitationem deducimur, sed in omnes eos quicunque humanitatis diffinitione participant. Unde fit ut haec quidem sit communis omnibus, illa vero prior incommunicabilis quidem cunctis, uni tamen propria. Nam si nomen fingere liceret, illam singularem quamdam qualitatem et incommunicabilem alicui alii subsistentiae suo ficto nomine nuncuparem, ut clarior fieret forma propositi.7 Age enim incommunicabilis Platonis illa proprietas Platonitas appelletur, eo enim modo qualitatem hanc Platonitatem ficto vocabulo nuncupare possumus, quomodo hominis qualitatem dicimus humanitatem, haec ergo Platonitas solius unius est hominis, et hoc non cuiuslibet, sed solius Platonis; humanitas vero et Platonis et caeterorum quicunque hoc vocabulo continentur.8 Unde fit ut quoniam Platonitas in unum convenit Platonem, audientis animus Platonis vocabulum ad unam personam unamque particularem substantiam referat; cum autem audit hominem, ad plures quoque referat intellectum quoscunque humanitatem continere novit: atque ideo quoniam humanitas et omnibus hominibus communis est, et in singulis hominibus tota est, aequalitater cuncti homines retinent humanitatem sicut unus homo.9 Si enim id ita non esset, nunquam specialis hominis diffinitio particularis hominis substantiae conveniret. Quoniam igitur haec ita sunt, idcirco homo quidem dicitur universale quiddam, ipsa vero Platonitas et Plato particulare. His igitur ita positis quoniam universalis illa qualitas et in omnibus potest et in singulis praedicari, cum dicimus homo ambiguum est et dubitari potest utrum de speciali dictum sit an de aliquo particulari, idcirco quod nomen hominis et de omnibus dici potest et de singulis quibusque qui sub humanitatis specie continentur.10 Quare indefinitum est utrum de omnibus dictum sit id quod diximus homo, an de unaquaque individua hominis et particulari substantia. Hanc igitur qualitatem humanitatis si ambiguitate intellectus separare nitamur, determinanda est, et aut in pluralitatem distendenda, aut in unitatem numeri colligenda. Nam cum dicimus homo indefinitum est utrum omnes dicamus an unum.11 Sin vero additum fuerit omnis, ut sit praedicatio omnis homo vel quidam, tunc fit distributio et determinatio universalitatis, et nomen quod universale est, id est homo, universaliter proferimus dicentes, omnis homo, aut particulariter dicentes quidam homo, omnis enim nomen universalitatis significativum est.12 Quocirca si omnis quod universale significat ad hominem quod idem ipsum universale est adiungatur, res universalis, quae est homo, universaliter praedicatur secundum id quod diffinitio ei adiicitur quantitatis. Sin vero dictum fuerit, quidam homo, tunc universale, quod est homo, addita particularitate per id quod ei adiectum est quidam, particulariter profertur, et dicitur res universalis prolata particulariter.13 Sed quoniam particularis est praedicatio, quidam homo, particularis rursus praedicatio Platonis, de uno enim dicitur quidam homo, et de uno dicitur Plato, non eodem modo utraeque particulares esse dicuntur. Plato enim unam ac definitam substantiam proprietatemque demonstrat, quae convenire in alium non potest.14 Quidam homo vero, quod dicitur, particulariter quidem ipsum nomen universale determinat, sed si deesset quidam, id quod dicimus homo universale esset, ac per hoc ambiguum permaneret, quod vero dicimus Plato nunquam esse poterit universale. Nam etsi quando nomen hoc Plato pluribus imponatur, non tamen hoc nomen idcirco erit universale.15 Namque humanitas ex singulorum hominum collecta naturis in unam quodammodo redigitur intelligentiam atque naturam. Nomen vero hoc quod dicimus Plato multis secundum vocabulum fortasse commune esse videretur; nulli tamen illa proprietas Platonis conveniret, quae erat proprietatis aut naturae eius Platonis qui fuit Socratis auditor, licet eodem vocabulo nuncuparetur. Hoc vero ideo quoniam humanitas naturalis est, nomen vero proprium, positionis.16 Nec vero hoc nunc dicitur quod nomen Platonis de pluribus non potest praedicari, sed proprietas Platonis. Illa enim proprietas naturaliter de pluribus non dicitur, sicut hominis, et ideo incommunicabilis (ut dictum est) qualitas est ipsa Platonitas, communicabilis vero qualitas universalis quae et in pluribus et in singulis est. Unde fit ut cum dico, omnis homo, in numerum propositionem tendam; cum vero dico, Socrates aut Plato, non in numerum emittam, sed qualitatem proprietatemque unius in sua individua singularique substantia constringam ac praedicem.17 Quare in hoc quoque maxime hae duae particularitates, quidam homo, et Plato, distant, quod cum dico Plato quem hominem dixerim vocabulo designavi, proprietatemque uniuscuiusque quem nomino, cum vero dico quidam homo, numerum tantum reieci, et ad unitatem propositionem redegi. De quo autem dicam, haec particularitas mihi non subdidit, quidam enim homo potest esse et Socrates et Plato et Cicero et unusquisque singulorum quorum proprietates a se in singularitatis ratione et natura diversae sunt.18 Unde commodissime Theophrastus huiusmodi particulares propositiones, quales sunt quidam homo iustus, particulares indefinitas vocavit. Partem namque tollit ex homine quod est universale vel vocabulo vel natura. Quae tamen ipsa sit pars et qua proprietate descripta non determinat nec definit. Unde universale vocavit quod de pluribus naturaliter praedicatur, ut homo, non quod positione, quemadmodum nomen Alexandri de Troiano et de Macedone Philippi filio de pluribus dicitur.19 Hoc enim positione de pluribus dicitur, illud natura. Et persubtiliter ait, quod in pluribus natum est praedicari. Est enim haec universalitas naturalis, illam vero nominis reique proprietatem quae particularis est singularem vocavit dicens: Plato vero eorum quae sunt singularia; quod autem secutus est dicens: Necesse est autem enuntiare quoniam inest aliquid aut non, aliquoties quidem eorum alicui quae sunt universalia, aliquoties autem eorum quae sunt singularia, huiusmodi est tanquam si diceret: Omnis quidem affirmatio et negatio inesse aut non inesse demonstrat.20 Et quidquid enuntiatur, aut de eo quod est esse proponitur, ut Plato philosophus est, haec enim propositio Platoni philosophiam inesse constituit, aut de eo quod est, non inesse, ut Plato philosophus non est: haec enim a Platone philosophiam dividens, eidem philosophiam non inesse proponit. Ergo quoniam necesse est, aut aliquid alicui inesse dicere, aut aliquid alicui non inesse, illud quoque necesse est ut intelligamus cui inesse aliquid dicimus, aut universale esse, ut cum dicimus homo albus est, albedinem universali rei inesse monstramus, id est homini, aut certe particulare ac singulare, ut si quis dicat, Socrates albus est, albedinem enim Socrati singulari substantiae et proprietati incommunicabili inesse significavit; sed in singularibus sive affirmetur aliquid, sive negetur, unus oppositionis modus est, quod vim contradictionis obtineat. Nam quoniam singulare atque individuum nulla sectione dividitur, secundum ipsum quoque facta contradictio simplex erit.21 In his autem quae in universalibus fiunt, non est unus modus contradictionis. Nam cum dico, Socrates homo est, Socrates homo non est, sola huiusmodi oppositio, si omnia illa conveniant quae contra argumentorum importunitates supra iam dicta sunt, ad faciendam contradictionem idonea reperitur. Sin vero tale aliquid subiectum sit de quo aliquid praedicetur quod sit universale, et in pluribus (ut ipse ait) natum sit praedicari, non est simplex oppositio contradictionis. Sunt enim earum propositionum quae de universalibus rebus fiunt tres differentiae, una quae omnes complectitur, ut cum dico, omnis homo animal est; alia quae ex indefinita multitudine et innumera pluralitate ad unum propositionis vim colligit atque constringit.22 Haec huiusmodi est tanquam si quis dicat, quidam homo animal est. Alia vero est quae neque in pluralitatem propositionem tendit, neque in particularitatem redigit, ut ea quae sine ulla determinatione proponitur, ut est, homo animal est, homo animal non est: huic enim nec quidam, quod particularitatis, nec omnis, quod est universalitatis, adiunximus. Unde fit ut singularitas simpliciter praedicetur, universalitas vero aliquoties universaliter, ut omnis homo animal est, homo res universalis universaliter praedicata est.23 Nam cum sit homo universalis, quod ei adiectum est omnis, universalitatem universaliter appellari fecit. Rursus est ut universalitas particulariter praedicetur, ut cum dico, quidam homo animal est, quidam particulare determinat, sed iunctum ad hominem universalem substantiam particulariter praedicari fecit. Est quoque universale non universaliter praedicare, quoties sine adiectione universalitatis vel particularitatis simpliciter nomen universale ponitur, ut est, homo animal est.24 Determinationes autem dicuntur quae rem universalem vel in totum fundunt, ut omnis, vel in partem contrahunt, ut quidam. Omnis vero vel quidam quantitatem propositionis determinat, quae quantitas iuncta cum qualitate propositionum quatuor variatur modis. Qualitas autem propositionum in affirmatione et negatione est; aut enim universalem rem universaliter praedicat affirmative, ut omnis homo animal est, aut universalem rem particulariter affirmative, ut quidam homo animal est, aut universalem rem universaliter negative, ut nullus homo lapis est, aut universalem rem particulariter negative, ut quidam homo lapis non est.25 Oportet autem in his quae universali determinatione proponuntur in ipsis determinationibus fieri negationem, ut quoniam determinatio universalis rei est universaliter, cum dicimus, omnis homo iustus est, si universaliter negabimus, dicamus nullus homo iustus est, et quod aio nullus eam universalitatem quae est omnis intercipit, non eam quae est homo.26 Rursus si idem ipsum, omnis homo iustus est, negare particulariter velim, dicam non omnis homo iustus est, per particularem negationem universalitatis vim interimens. In particularibus vero non ita est. Si enim eam quae est particularis determinatio universalis rei, ut est quidam homo iustus est, negare velim, particulariter dicam, quidam homo iustus non est.27 Hoc autem idcirco fit, quoniam habet quamdam similitudinem atque ambiguitatem utrum universaliter an sit particulariter dictum, si in universalibus propositionibus negativae particulae ad praedicationes potius quam ad terminationes ponantur. Si enim contra hanc affirmationem quae est, omnis homo iustus est, ponam hanc quae dicit, omnis homo iustus non est, haec duas res significare videbitur, et quod nullus homo iustus sit, omnem enim hominem iustum non esse proposuit, et quod sint quidam homines non iusti, omnem enim hominem negavit iustum esse.28 Hoc autem nihil impedit ut aliquis sit iniustus, aliquis iustus. Nam si aliquis est iustus, non repugnat ne vera sit propositio quae dicit, omnis homo iustus est, non enim est iustus omnis homo, si alii iusti sint, alii vero iniusti. Quare quoniam duplicis significationis est, idcirco universalis negationis diffinitio, quae est nullus, universalis affirmationis tollit determinationem, quae est omnis, atque ideo in particularibus negationibus ad ipsam universalitatem affirmationum negatio necesse est apponatur, ut in eo quod est omnis homo iustus est, illa est ei opposita negatio quae est, non omnis homo iustus est, non illa quae est, omnis homo iustus non est, ne sit ambiguum utrum universaliter an particulariter neget.29 Dictum est enim hanc negationem quae est, omnis homo iustus non est, et universalitatis interpretationem designare et particularitatis propositionem. Quoties vero particulare aliquid tollitur, in his non iam ad determinationem, sed ad praedicatum particula negationis apponitur, ut in eo quod est, quidam homo iustus est, nullus dicit, non quidam homo iustus est.30 Neque enim hic ad determinationem particularem, quod est quidam, negatio ponitur, sed dicimus quidam homo iustus non est, scilicet ad praedicatum quod est iustus. Unde etiam ad indeterminatas propositiones, quae sunt sine omnis, aut nullus, aut alicuius determinatione, ad praedicatum semper apponitur particula negativa, ut est, homo iustus non est.31 Nemo enim dicit non homo iustus est, sed homo iustus non est. In singularibus quoque non dico, non Socrates iustus est, sed Socrates iustus non est, et nisi aliquoties ambiguitas impediret ad praedicatum semper negatio poneretur. Sed omnia quaecunque in determinatione ponuntur, talia sunt, quae aut totum colligant in affirmativo, ut est omnis, aut totum perimant in negativo, ut est nullus, aut colligant in affirmativo partem, ut est quidam, aut interimant in negativo partem, ut quidam non, aut in negativo perimant totum particulariter, ut est non omnis; sed quidam non et non omnis particulares negationes sunt.32 Sive enim quis partem ex toto surripiat, particulare est quod reliquit, quia a totius perfectione discessit. Sive quis totum esse neget sive partem relinquat, rursum particulare est quod reliquum fit. Nam cum dico, quidam homo iustus non est, abstuli partem; et rursus cum dico, non omnis homo iustus est, cum negavi omnem, aliquem qui iustus non esset ostendi.33 Haec ergo, non omnis, et quidam, determinationes planissimae sunt, et communi intelligentiae subiectae: has duae particulares recipiunt negationes, ut ea quae est quidam non determinationem particularem negat, ea vero quae est non omnis universalem negat determinationem, sed utraeque negationem (ut dictum est) in particularitatem constringunt.34 Quod autem dicimus, nullus, proprium quoddam videtur esse vocabulum, non omnis enim quod dicitur omnem per adverbium negativum quod est non adimit. Rursus cum dicimus quidam non in eo quod est quidam adverbium quod est non additum a subiecto termino particulare separat. Nullus vero in vocabulo ipso quid separet non monstrat, et videtur quodammodo non potius esse negatio quam affirmatio, neque enim adverbium est, nec coniunctio, adverbium namque atque coniunctio declinationibus carent.35 Nullus vero quod dicimus et generibus subiacet et inflectitur casibus, quid igitur est? an erit nomen? sed nulla negatio nomen esse monstratur. Quid sit ergo tali investigatione quaerendum est. Videtur enim quod dicitur nullus tale esse tanquam si dicamus nec unus; nam qui dicit nullus homo animal est, tantumdem valet quantum nec unus homo animal est.36 Quod vero dicimus ullus, hoc ab eo diminutivum est quod est unus. Diminutio namque unius ullus est tanquam, si dicerem nullus; ergo plus negat quisquis etiam diminutionem neget, ut si quis dicat non modo non habet gemmam quod maius est, verumetiam nec gemmulam quod est minus. Sic ergo qui negare vult etiam unum, plus negat si dicat nec ipsum unius diminutivum illud esse quod dicitur: ut si quis velit dicere nec unum esse hominem in theatro, ita dicat, non modo illic unus homo non est, verum nec ullus. Cum ergo dicimus nullus, ita praeponimus tanquam si dicamus nec ullus.37 Tenet igitur haec in se determinatio, quae est nullus, vicem negationis et nominis. Negationis quidem in eo quod est nec, nominis vero in eo quod est ullus, quod est diminutivum unius. Ita igitur maxima fit negatio rei parvissimae quod est unus, si ipsius diminutivum quoque subtrahat, quod est ullus.38 Quare et omnem et quemdam statim tollit negatio, quae unius quoque ipsius diminutivum praedicatione subducit, ut ea quae est nullus homo iustus est. Hoc enim tantum est, tanquam si dicat, non ullus homo iustus est, hoc idem valet tanquam si dicatur, non unus homo iustus est. Quare quoniam de his quoque sufficienter dictum est, ad Aristotelis verba consequenti ordine veniamus.40 Si ergo universaliter enuntiet de universali, quoniam est aut non est, erunt hae contrariae enuntiationes, dico autem in universali enuntiationem universalem, ut omnis homo albus est, nullus homo albus est.41 Demonstrare oppositionem contradictionis intendit, sed quoniam viam reperiendi ordinemque permiscuit, idcirco nos quoque pauca quaedam prius ordinata expositione praedicemus, ne lector confusionis caligine atque obscuritate turbetur. Omnium propositionum quae sunt simplices, quas categoricas Graeci vocant, nos praedicativas dicere possumus, quatuor sunt diversitates. Aut enim affirmatio est, et negatio universalis, ut est omnis homo iustus est, nullus homo iustus est.42 Aut affirmatio et negatio particularis, ut est quidam homo iustus est, quidam homo iustus non est. Aut affirmatio et negatio indefinita, ut homo iustus est, homo iustus non est. Aut de singulari subiecto affirmatio et negatio, ut Cato iustus est, Cato iustus non est. Harum vero inter se veritas falsitasque non se habet similiter sed diverse.43 Et prius de universalibus atque particularibus, id est de his quae determinatae sunt dicendum est, post de reliquis disputabitur. Disponatur ergo affirmatio universalis quae est, omnis homo iustus est, et contra hanc negatio universalis, quae est, nullus homo iustus est. Sub his autem, sub affirmatione quidem universali, particularis affirmatio quae est, quidam homo iustus est; sub universali negatione particularis negatio quae est, quidam homo iustus non est.44 Hoc autem demonstrat descriptio subiecta.45 Universalis affirmatio. Omnis homo iustus est.46 Universalis negatio. Nullus homo iustus est.47 Quidam homo iustus est, Particularis affirmatio.48 Quidam homo iustus non est, Particularis negatio.49 Hae igitur duae universalis affirmatio et particularis affirmatio dicuntur subalternae. Rursus universalis negatio, et particularis negatio dicuntur subalternae, idcirco quoniam particularitas semper sub universalitate concludit. In quibus illud est considerandum quod ubi est affirmatio universalis vera, affirmatio quoque particularis vera est, et ubi negatio universalis vera est, particularis quoque negatio vera est.50 Nam si vera est omnis homo animal est, vera est quidam homo animal est. Et si vera est quoniam nullus homo lapis est, vera est quoniam quidam homo lapis non est. At si falsa sit particularis affirmatio, ut ea quae est quidam homo lapis est, falsa est universalis affirmatio, omnis homo lapis est. Idem in negatione. Si enim negatio particularis falsa est, ut quidam homo animal non est, falsa est universalis, nullus homo animal est.51 Ita ut praecedunt universales in vero, eodem modo praecedunt particulares in falso. Dicuntur vero affirmatio universalis et negatio universalis contrariae. Hoc autem idcirco, quoniam contrariorum huiusmodi natura est, ut longissime a se distent, et si aliquam inter se habeant medietatem, non semper alterum ipsorum subiecto insit, ut album et nigrum non possumus dicere, quoniam omne corpus aut album aut nigrum est; potest enim nec album nec nigrum esse, et utrumque falsum esse quod dicitur, idcirco quoniam medius est color.52 Quod si non habent medietatem, alterum ipsorum necesse est inhaerere subiectis, ut cum dicimus omne corpus aut quietum est, aut movetur, horum nihil est medium, et necesse est omne corpus vel consistere vel moveri. Ut autem in eodem simul possint esse contraria, fieri non potest. Neque enim possibile est ut idem album nigrumque sit, quod in affirmationibus et negationibus universalibus apparet.53 Negativa enim et affirmativa universales plurimum quidem distant a se. Nam quod illa ponit omnibus, illa tollit omnibus et totum negat. Nam quae dicit omnis homo iustus est omnem hominem ponit, quae dicit nullus homo iustus est nihil eorum quae in humanitatis sunt diffinitione iustum esse concedit. Ita ergo a se longissime discrepant. Adhuc si ea quae significant habent inter se aliquam medietatem, unam veram, unam falsam esse non est necesse, ut in eo quod est omnis homo iustus est, nullus homo iustus est.54 Quoniam potest quaedam esse medietas, ut nec nullus homo iustus sit, cum sit quidam; nec omnis homo iustus sit, cum non sit quidam. Et possunt utraeque falsae et affirmatio et negatio reperiri. Neque enim verum est aut omnem hominem iustum esse, aut nullum hominem iustum esse. Quocirca potest fieri ut in his in quibus aliqua medietas invenitur universalis affirmatio et universalis negatio veritatem falsitatemque non dividant, sed utraeque sint falsae ad exemplum scilicet contrariorum, quae aliquam inter se continent medietatem. Potest enim in illis fieri ut utraque contraria possint non inesse subiecto, sicut supra docuimus. In his vero quae medietate carent, necesse est ut una vera sit semper, altera semper falsa.55 Ut in eo quod est, omnis homo animal est, nullus homo animal est, hae propositiones huiusmodi sunt, ut una vera sit et una falsa, idcirco quoniam inter animal esse et non esse nihil interest ad eorum scilicet contrariorum similitudinem quae medietate carent. In illis enim necesse erat alterum inesse subiecto. Sic ergo universalis affirmatio et universalis negatio utraeque falsae esse possunt.56 Ut vero una vera sit, altera falsa, id quoque conceditur; ut utraeque sint verae fieri non potest, sicut illud quoque verum est, contraria simul esse non posse. Rectissime igitur universalis affirmatio, universalisque negatio contrariae nominantur. Particularis autem affirmatio quae est, quidam homo iustus est, et particularis negatio quae est, quidam homo iustus non est, universalibus contrariis contrarias proprietates habent.57 Illae enim simul verae esse non poterant; ut vero essent simul falsae, saepe aliqua ratione concedebatur. Particulares vero ut utraeque verae sint evenire potest, ut utraeque falsae sint fieri non potest: ut in eo quod est, quidam homo iustus est, verum est; quidam homo iustus non est, id quoque verum est; ut utraeque falsae sint, inveniri non potest, et in hoc quidem sunt dissimiles contrariis. Similes autem eis videntur quod sicut contrariae aliquoties verum falsumque dividunt, ut una vera sit, altera falsa, ita quoque et particularis una vera potest esse, altera falsa, ut quidam homo animal est, quidam homo animal non est.58 Servant autem stabilem incommutabilemque ordinem et similitudinis et contrarietatis. Contrariae enim quoniam possunt esse utraeque falsae, in quibuscunque utraeque falsae contrariae reperiuntur, in his subcontrariae utraeque verae sunt. Sed quoniam utraeque contrariae verae inveniri non possunt, ideo utraeque subcontrariae falsae nequeunt reperiri, ut in eo quod est omnis homo iustus est, nullus homo iustus est.59 Quoniam hae falsae sunt, hae quas sub se continent, particulares verae sunt, ut est quidam homo iustus est, quidam homo iustus non est; sed si universales inter se verum falsumque dividunt, et una vera est, et altera falsa, particulares quoque idem faciunt, ut in eo quod est, omnis homo animal est, nullus homo animal est, universalis affirmatio vera est, falsa negatio.60 Sed cum dico quidam homo animal est, quidam homo animal non est, particularis affirmatio vera est, falsa negatio particularis. Hae igitur dicuntur subcontrariae, vel quod sub contrariis positae sunt, vel quod ipsae superioribus sub quibus sunt (ut dictum est) contrarias proprietates habent. In hac igitur recta oppositione contrariarum et subcontrariarum in superioribus utrisque falsitas esse potest, nunquam veritas; in inferioribus vero utrisque quidem veritas inesse potest, nunquam falsitas.61 Sin vero quis respiciat angulares, et universalem affirmationem particulari opponat negationi, universalemque negationem particulari comparet affirmationi, una vera semper, falsa altera reperietur. Nec unquam fieri potest ut affirmatione universali vera, particularis negatio non falsa sit, vel hac vera non illam continuo falsitas subsequatur.62 Rursus si negatio universalis vera est, falsa particularis affirmatio; si particularis affirmatio vera est, falsa universalis negatio est. Licet autem hoc et in subiecta descriptione metiri, et in aliis quoque terminis quoscunque sibi mens considerantis affinxerit, idem videbit, nam in eo quod est, omnis homo iustus est, quoniam haec falsa est, vera est, quidam homo iustus non est.63 Et rursus in eo quod est, nullus homo iustus est, quoniam falsa negatio est, vera est affirmatio, quidam homo iustus est. Haec autem universalis affirmatio et particularis negatio quae sunt angulares, et universalis negatio, et particularis affirmati, quae ipsae quoque sunt angulares, contradictoriae nominantur. Et haec illa est quam quaerit contradictio in qua una semper vera, altera semper falsa sit.64 Superioris autem disputationis integrum descriptionis subdidimus exemplar, quatenus quod animo cogitationeque conceptum est oculis expositum memoriae tenacius infigatur. His ergo ita sese habentibus, indefinitas propositiones singularesque videamus, et primum de infinitis disputandum est.65 Indefinitae igitur per se veritatem falsitatemque non dividunt; etenim cum dico, homo iustus est, homo iustus non est, utrasque veras contingit esse indefinitas. Quocirca eas a contradictione separamus: contradictio namque constituitur (ut saepe dictum est) eo quod nunquam utraeque verae aut utraeque falsae reperiri queant, sed una semper veritatis, altera falsitatis capax est.66 Sed quae universalitatem proferunt indefinitam, illae definitarum particularium vim tenent. Tale enim est quod dico, homo iustus est, tanquam si dicam, quidam homo iustus est; et rursus tale est quod dico, homo iustus non est, tanquam si dicam, quidam homo iustus non est. Hoc illa res approbat, quod quemadmodum definitae et particulares in aliquibus verae esse possunt, in aliquibus verum falsumque dividunt, nunquam vero utrasque falsas esse contingit.67 Ita quoque in indefinitis universale significantibus, utrasque simul veras esse contingit, ut in eo quod dicimus, homo iustus est, homo iustus non est, utrasque falsas proferre impossibile est, sed unam veram, alteram falsam in his facillime reperimus, in his scilicet terminis qui naturaliter et necessario subiectis substantiis inhaerescunt, vel in his qui inesse non possunt: ut quoniam animal homini ex necessitate inest, si quis dicat, homo animal est, idque negetur, homo animal non est, vel homo lapis est, homo lapis non est, una vera, statim falsa altera reperitur, atque ideo hae contra universales universaliter praedicatas faciunt contradictionem.68 Nam si contra illam quae est omnis homo iustus est ea quae est homo iustus non est, in oppositione constituatur, una semper vera est, altera falsa. Et si contra eam quae est nullus homo iustus est indefinita propositio quae est, homo iustus est opponatur, verum inter se propositiones falsumque distribuunt, sicut definitae quoque universalium propositiones, secundum particulares atque universales oppositae quantitates, contradictorias faciunt oppositiones.69 Quare constat eas quae universale non universaliter proferunt, et sunt indefinitae, neque particulare neque universale proferentes, ipsas quidem non semper inter se verum falsumque dividere, particularibus tamen definitis esse consimiles. Singulares vero quae sunt unum oppositionis modum inter se tenent: has si ad idem subiectum, ad idem praedicatum, ad eamdem partem, ad idem tempus, ad eamdem relationem, eodem modo proposueris, inter se verum falsumve distribuunt, ut est Socrates iustus est, Socrates iustus non est.70 Sunt igitur duae contradictiones, una quae fit in universalibus angulariter particularibus contra positis, altera quae fit in singularibus cum omnibus his quas in sophisticis elenchis exposuit determinationibus oppositis. Quare quoniam quemadmodum se habent propositiones, quoque modo faciant contradictorias oppositiones ostendimus, ad ipsa Aristotelis verba veniamus, in quibus per haec ante cognita facilis poterit evenire cognitio.71 Superioris descriptionis intelligentiam plenius notat. Ait enim quando res universalis universaliter designatur, et eam quis universaliter affirmat, si eamdem alius universaliter neget, ita sibimet comparatas propositiones esse contrarias. Atque in hoc suam sententiam manifestius ostendit. Ait enim, dico autem universalem enuntiationem in universali, ut omnis homo albus est.72 Nam cum universalis sit homo, in universali homine universalis est enuntiatio, per quam dicitur omnis homo. Res ergo universalis, id est homo, per omnis quae est determinatio universaliter praedicata est, et hoc affirmative. Negative vero universaliter ita dicetur, nullus homo albus est, nullus enim universalitas universalitati quae est homo adiecta est; hoc modo igitur universale universaliter enuntiantes affirmatio et negatio contrariae sunt, sicut et ipse testatur, et nos superiori expositione digessimus.74 Quando autem de universalibus non universaliter, non sunt hae contrariae, quae autem significantur est esse aliquando contraria. Dico autem non universaliter enuntiare de his quae sunt universalia, ut est albus homo, non est albus homo; cum enim universale sit homo, non universaliter utitur enuntiatione. Omnis namque non universale significat, sed quoniam universaliter.76 Volenti indefinitam propositionem qualis esset ostendere, non modo auferenda fuit ab universali termino universalis determinatio, verum etiam particularis, et oportuit dici hoc modo. Quando autem in universalibus non universaliter neque particulariter, non sunt contrariae. Nunc autem quoniam non addidit neque particulariter, videtur non de indefinitis, in quibus neque universalitas, neque particularitas adest, sed tantum de particularibus loqui, a quibus solum universale non etiam particulare subtraxit, sed quid velit ostendere ipse convenientibus exemplis edocuit.77 Non enim posuit exempla particularis propositionis, sed indefinitae. Ait enim, dico autem non universaliter enuntiare in his quae sunt universalia, ut est albus homo, non est albus homo, Quod si particularem monstrare voluisset, ita diceret ut est quidam homo albus, non est quidam homo albus. Sed quoniam per exemplum quid vellet ostendit, nos quoque superiori propositioni quae est: Quando autem in universalibus non universaliter, deesse putemus aut particulariter, ut et particularitatem et universalitatem ex lota auferat dictione, ut post exempla docuerunt non eum loqui de particularibus sed de indefinita.78 Quare hoc dicit, ut si neque universales sint propositiones neque particulares, quod subaudiendum est, illae non sunt contrariae, sunt enim contrariae quae universaliter universalem terminum proponunt. Indefinitae vero ad universalem terminu universalem determinationem non habent. Idcirco autem ab indefinitis universalitatem solam et non particularitatem quoque seiunxit, quod indefinitas propositiones a contrariis solum, non etiam a particularibus segregabat.79 Quod autem dico tale est: si vellet ostendere indefinitas propositiones, proprie diceret indefinitas neque particulares esse, neque universales; quae autem in universali neque universaliter neque particulariter proponuntur, id est quae neque universales sunt, neque particulares indefinitae sunt.80 Nam quae neque universales sunt neque particulares, hae neque contrariae sunt neque subcontrariae. Subcontrariae quidem idcirco non sunt, quia non habent additam particularem determinationem, idcirco vero contrariae non sunt, quia determinatio universalis in his non est. Nunc autem cum tantum vellet ostendere eas contrarias non esse, de subcontrariis vero in praesenti vellet omittere, has esse indefinitas dixit, quae universale determinatum universaliter non habent, ut scilicet has non esse contrarias intelligeremus.81 Idcirco vero non adiecit particularitatem eas non habere, quoniam a solis contrariis separare indefinitas volebat, non etiam a subcontrariis. Ergo si indefinitas a contrariis et subcontrariis separare voluisset, ita diceret: Quando autem in universalibus non universaliter nec particulariter, non sunt contrariae neque subcontrariae. Sed quoniam non eas volebat nunc non esse subcontrarias demonstrare, sed tantum non esse contrarias, idcirco ei dicto quod est, quando autem in universalibus, non universaliter non addidit, vel particulariter; hoc enim si addidisset, ad subcontrarias tenderet, de quibus nihil est additum; quare hoc dicit: hae quae indefinitae sunt, quoniam non habent universalitatem, contrariae non sunt.82 Sed cum per se quidem contrariae non sunt, possunt tamen quaedam significare contraria. Hoc quid sit multipliciter expositorum sententiis expeditur. Herminus namque dicit idcirco indefinitas posse aliquando significare contraria, cum ipsae careant contrarietate, quippe quae universalium rerum sunt, additum tamen universale non habent, in solis his quibus ea quae affirmantur aut negantur subiecto naturaliter insunt: ut cum dicimus homo rationalis est, homo rationalis non est, quoniam rationalitas huiusmodi est quae in natura sit hominis.83 Et affirmatio et negatio inter se verum falsumque dividunt, et quodammodo ab his contraria designantur. Sed nihil hoc attinet ad contraria significanda in his quae sunt indefinita. Nam etiam particulares ipsae quoque in talibus verum falsumque dividunt, ut est quidam homo rationalis est, quidam homo rationalis non est; has igitur secundum Herminum videmus posse significare contraria. Cur ergo dixit in his quoque quoniam quidem contrariae non sunt, quae autem significantur est esse contraria?84 Alexander autem hoc dicit: quoniam indefinitae sunt hae, nihil eas, inquit, prohibet sicut ad particulares ita quoque ad universales reducere, quae videntur esse contrariae, ut in eo quod est homo animal est, homo animal non est, quoniam hae propositiones indefinitae sunt, possunt accipi quasi contrariae. Nam si dicimus, homo animal est, potest ita accipi tanquam si dicatur, omnis homo animal est; et rursus; homo animal non est, ita audiri potest tanquam si dicatur, nullus homo animal est.85 Cum autem dicitur homo ambulat, homo non ambulat, non ad contrarias sed ad subcontrarias mens ducitur auditoris. Quocirca possunt indefinitae aliquando significare contraria, quoniam eo ipso quod sunt indefinitae nihil eas prohibet ad contrariorum significationem universaliumque reduci. Et haec quidem sententia habet aliquid rationis, non tamen integre id quod ab Aristotele dicitur ostendit, et meliorem sententiam sponte reiecit, quam Porphyrius approbavit.86 Sunt enim quaedam negationes quae intra se affirmationis eius quam negant retineant contrarietatem, ut in eo quod est, sanus est, et non est sanus, id quod dicitur non est sanus significat aeger est, quod est contrarium sano esse. Rursus cum dicimus, homo albus est, si contra hanc negamus per eam quae dicit homo albus non est, significare poterit quoniam homo niger est, nam qui niger est albus non est, sed nigrum esse et album non esse contrarium est.87 Quare significant quaedam negationes affirmationesque contraria, sed hoc non semper, nam in eo quod est homo ambulat, homo non ambulat, nullum contrarium continetur. Ambulationi enim nihil est contrarium, atque ideo dicit: constat duas has quidem contrarias non esse, idcirco quod cum sunt universales, non universaliter enuntientur.88 Posse autem aliquoties contraria significare, cum intra negationem contrarium affirmationis includatur. Aspasius vero et Alexander hanc posteriorem non probant. Nos vero dicimus non quidem Alexandri sententiam abhorrere ratione, sed hanc Porphyrii esse meliorum. Nam quod ait, quando autem in universalibus, non univeraliter, non sunt contrariae, quae autem significantur est esse contraria, ab Alexandro non est expositum, sed tantum dictum quando possunt esse propositiones ipsae contrariae.89 A Porphyrio vero diligenter est expositum quando ea quae significantur possint esse contraria. Quod ipse Aristotelis textus expressit, quanquam Alexander quoque eamdem quam Porphyrius exposuit viderit expositionem. Eam tamen (ut dictum est) sponte reiecit, et sibi huiusmodi expositionis confirmavit sententiam displicere. Mihi vero aut utraeque recipiendae expositiones videntur, aut melior iudicanda posterior, hoc enim ipse quoque Aristoteles quodammodo subter ostendit cum dicit: Simul enim verum est dicere quoniam est homo albus, et non est homo albus, et est homo probus, et non est homo probus: si enim turpis est, non est probus; et si fit aliquid, etiam non est.90 Cuius quidem loci quae sit expositio, cum ad id venerimus, demonstrabimus. Cognoscendum autem est et memoria retinendum quod quaecunque propositiones universales universaliter fuerint praedicatae, si hae affirmativae, illae vero sint negativae, semper utrasque esse contrarias, si nihil aequivocationis, aut temporis, aut aliquorum quae supra determinata sunt, ad faciendam oppositionem contrarietatis impediat. Non tamen omnes quaecunque contrariae sunt, hae aut in universalibus universaliter ponunt enuntiationem, aut una affirmativa est, altera negativa, ut in eo quod est, Socrates sanus est, Socrates aeger est. Hic enim neque in universali universalitas posita est, neque rursus una est affirmatio, altera negatio, sed sunt contrariae propositiones.91 Contraria enim sunt, quae significant: quocirca rectissime dictum est, quod quaecunque in universalibus universaliter enuntiarent, si una earum esset affirmativa, altera negativa, statim naturaliter essent contrariae. Quae autem contrariae essent, non necesse est eas vel universale universaliter enuntiare, vel unam esse affirmativam, alteram negativam.92 Sed aliquoties quidem posse has esse contrarias, quae universale in universalibus non significarent, sed hoc in his tantum quae essent in subiecto de quo fit affirmatio naturalis, ut in eo quod est animal, et homo. Cum dicimus homo animal est, homo animal non est, quoniam in natura hominis animal est, idcirco haec affirmans illa negans videntur esse contraria, quanquam illic nulla determinatio neque particularitatis neque universalitatis addatur.94 In eo vero quod universale praedicatur, id quod est universaliter praedicare, non est verum; nulla enim affirmatio erit vera in qua universale praedicatum universaliter praedicetur, ut, omnis homo est omne animal.95 Quod dicit huiusmodi est, omnis propositio simplex duobus terminis constat: his saepe additur aut universalitatis aut particularitatis determinatio, sed ad quam partem hae determinationes addantur exponit. Videtur enim Aristoteli praedicato termino determinationem non oportere coniungi. In hac enim propositione quae est, homo animal est, quaeritur subiectumne debeat cum determinatione dici, ut sit omnis homo animal est, an praedicatum, ut sit homo omne animal est; an utrumque, ut sit omnis homo omne animal est.96 Sed neutrum eorum quae posterius dicta sunt, fieri oportet: namque ad praedicatum nunquam determinatio iungitur, sed ad subiectum tantum, neque enim verum est dicere omne animal omnis homo est; idcirco quoniam omnis praedicatio, aut maior est subiecto, aut aequalis, ut in eo quod dicimus, omnis homo animal est, plus est animal quam homo. Et rursus in eo quod dicimus homo risibilis est, risibile aequatur homini; ut autem sit minus praedicatum, atque augustius subiecto, fieri non potest.97 Ergo in his praedicatis quae subiecto maiora sunt, ut in eo quod est animal, perspicue falsa est propositio, si determinatio universalitatis ad praedicatum terminum ponitur. Nam si dicamus, homo est animal, animal quod maius est homine per hanc determinationem ad subiectum hominem usque contrahimus, cum non solum ad hominem, sed ad alia quoque nomen animalis possit aptari.98 Rursus in iis quae aequalia sunt idem evenit. Nam si dicam omnis homo omne risibile est, primum si ad humanitatem ipsam referam superfluum est adiicere determinationem. Quod si ad singulos quosque hominum, falsa est propositio; nam cum dico omnis homo omne risibile est, hoc videor significare, singuli homines omne risibile sunt, quod fieri non potest.99 Non igitur ad praedicatum, sed ad subiectum determinatio ponenda. Verba autem Aristotelis hoc modo sunt, et ad hanc sententiam ducuntur: in his praedicatis quae sunt universalia, his adiicere universale aliquid, ut universale praedicatum universaliter praedicetur, non est verum, hoc enim est quod ait: In eo vero quod praedicatur universale, id est quod habet praedicatum universale, ipsum universale praedicatum universaliter non est verum.100 In praedicato enim universali, id est quod universale est et praedicatur, ipsum praedicatum, quod universale est, universaliter praedicare, id est adiecta determinatione universalitatis, non est verum; neque enim potest fieri ut ulla sit affirmatio vera in qua de universaliter praedicato universalis determinatio praedicetur. Eisque rei notionem exemplo aperit dicens, ut omnis homo omne animal est; hoc autem quam sit inconveniens, supra iam diximus.
Boethius HOME

bnf6398.53 bnf6400.33 bnf6400.45 bnf11128.39 bsb115088.56 csg830.75 sbe295.27 sbe301.87

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 2, DE ORATIONE. <<<     >>> DE REGULIS OPPOSITORUM.
monumenta.ch > Boethius > 1 > 3

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik