monumenta.ch > Boethius > 2 > 1
>>> Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 2, DE ORATIONE.
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 2, PRAEFATIO.
1 In quantum labor humanum genus excolit et beatissimis ingenii fructibus complet, si in tantum cura exercendae mentis insisteret, non tam raris homines virtutibus uterentur, sed ubi desidia demittit animos, continuo feralibus seminariis, animi uber horrescit. Nec hoc cognitione laboris evenire concesserim, sed potius ignorantia; quis enim laborandi peritus unquam a labore discessit?2 Quare intendenda vis mentis est, verumque est amitti animum, si remittitur. Mihi autem si potentior divinitatis annuerit favor, haec fixa sententia est, ut quanquam fuerint praeclara ingenia, quorum labor ac studium multa de his quae nunc quoque tractamus Latinae linguae contulerit, non tamen quemdam quodammodo ordinem filumque disponendo disciplinarum gradus ediderunt.3 Ego omne Aristotelis opus quodcunque in manus venerit, in Romanum stylum vertens, eorum omnium commenta Latina oratione perscribam, ut si quid ex logicae artis subtilitate, et ex moralis gravitate peritiae, et ex naturalis acumine veritatis ab Aristotele conscriptum est, id omne ordinatum transferam, atque id quodam lumine commentationis illustrem, omnesque Platonis dialogos vertendo, vel etiam commentando in Latinam redigam formam.4 His peractis non equidem contempserim Aristotelis Platonisque sententias, in unam quodammodo revocare concordiam, et in his eos non ut plerique dissentire in omnibus, sed in plerisque quae sunt in philosophia maxime consentire demonstrem, haec si vita otiumque supererit, cum multa operis huius utilitate, nec non etiam laude contenderim, qua in re faveant oportet, quos nulla coquit invidia. Sed nunc ad proposita revertamur. Aristoteles namque inchoans librum, prius nomen diffiniendum esse proposuit; post verbum, hinc negationem, post hanc affirmationem, consequenter enuntiationem, orationem vero postremam. Sed nunc cum de nomine et verbo dixerit, converso ordine, quod ultimum proposuit, nunc exsequitur primum, de oratione namque disputat, quam postremam in operis dispositione proposuit, ait enim:
Boethius HOME
bnf6398.49 bnf6400.20 bnf6400.28 bnf11128.24 bsb115088.34 csg830.46 sbe295.17 sbe301.51
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik