monumenta.ch > Boethius > 4
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 1, DE NOMINE. <<<
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 1, DE VERBO.
1 Verbum autem est quod consignificat tempus, cuius pars nihil extra significat, et est semper eorum quae de altero praedicantur, nota. Dico autem quoniam consignificat tempus, ut cursus quidem nomen est; currit autem verbum, consignificat enim nunc esse. Et est semper eorum quae de altero dicuntur, nota, ut eorum quae de subiecto vel in subiecto sunt.3 Verbi quidem integra diffinitio est huiusmodi. Verbum est vox significativa secundum placitum, quae consignificat tempus, cuius nulla pars extra designativa est. Sed quoniam commune est illi cum nomine esse vocem et significativam, et secundum placitum, idcirco illa reticuit. Ab his autem quae propria sunt verbi inchoavit.4 Verbi autem proprium est, quo a diffinitione nominis segregatur, quod consignificat tempus. Omne enim verbum consignificationem temporis retinet, non significationem. Nomen enim significat tempus. Verbum autem cum principaliter actus passionesque significet, cum ipsis actibus et passionibus temporis quoque vim trahit, ut in eo quod dico lego, actionem quidem quamdam principaliter monstrat.5 Hoc verbum, sed cum ea ipsa agendi significatione praesens quoque tempus adducit, atque ideo non ait verbum significare tempus, sed consignificare. Neque enim principaliter verbum significat tempus (hoc enim nominis est), sed cum aliis quae principaliter significat, vim quoque temporis inducit et inserit. Ergo cum nomen et verbum voces significativae sint, et secundum placitum, additum verbo quod consignificat tempus, a nomine segregatur, ut enim saepe dictum est, nomen significare tempus poterit, verbum vero consignificare, et sicut in diffinitione nominis addidit, nihil omnino partes separatas a tota compositione nominis designare, propter orationes quae nominibus essent compositae, ut est Plato et Socrates, ita quoque in verbo addidit, nihil extra verbi partes significare, propter eas orationes quas verba componunt, ut est ambulare et currere, haec enim oratio ex verbis est composita, et singula verba et in ipsa oratione et praeter eam per se ipsa significant.6 In verbo vero nullo modo, et sicut in nomine pars nominis nihil designat separata, ita in verbo pars verbi nihil separata designat. Dicit autem esse verbum semper eorum quae de altero praedicantur notam, quod huiusmodi est ac si diceret nihil aliud nisi accidentia, verba significare. Omne enim verbum aliquod accidens designat; cum enim dico cursus, ipsum quidem est accidens, sed non ita dicitur ut id alicui inesse vel non inesse dicatur.7 Si autem dixero currit, tunc ipsum accidens in alicuius actione proponens, alicui inesse significo, et quoniam quod dicimus currit, praeter aliquod subiectum esse non potest (neque enim dici potest praeter eum qui currit); idcirco dictum est omne verbum eorum esse quae de altero praedicantur significativum, ut verbum quod est currit tale significat quiddam quod de altero praedicetur, id est de currente; his igitur expeditis quod ait verbum consignificare tempus exemplis aperuit.8 Ait enim, dico autem quoniam consignificat tempus, ut cursus quidem est nomen, currit vero verbum, consignificat enim nunc esse. Expeditissime quod verbum distaret a nomine, verbi et nominis interpositione monstravit; etenim quoniam cursus accidens est, et nominatum est, ita ut sit nomen, non consignificat tempus. Currit vero, id est accidens in verbo positum praesens tempus designat, et hoc verbum distare videtur a nomine quod illud consignificat tempus, illud vero praeter omnem consignificationem temporis praedicatur.9 Sed postquam verbum consignificare tempus ostendit, id, quod supra iam dixerat, verbum semper de altero praedicari, nunc memoriter quemadmodum praedicatur ostendit. Ait enim: Et semper est eorum quae de altero dicuntur nota, ut eorum quae de subiecto vel in subiecto. Hoc scilicet dicens, ita verbum significat aliquid, ut id quod significat de altero praedicetur, sed ita ut accidens, omne namque accidens et in subiecto est, et de subiecta substantia sibi praedicatur.10 Nam cum dico currit, id de homine; si ita contingit, praedico scilicet de subiecto, et ipse cursus in homine est. Unde verbum currit inflexum est, ergo quod dicit semper eorum esse notam verbum quae de altero praedicentur, hoc monstrat: Verbum accidentia semper significare, quoniam ait, eas res verbi significatione monstrari quae vel in subiecto essent, vel de subiecto dicerentur, vel certe ut sit alius intellectus, quoniam solet indifferenter uti de subiecto aliquid praedicari, tanquam si dicat in subiecto esse, et saepe cum dicit de subiecto aliquid praedicari, in subiecto esse significat, cum vellet ostendere accidentium significationem contineri verbis, ait ea semper designari verbis quae de subiecto essent. Sed quoniam hoc videbatur obscurius, patefecit addito vel in subiecto, ut quid esset de quo supra dixerat de subiecto, exponeret cum addidit vel in subiecto, tanquam enim si ita dixisset: Verbum quidem semper eorum nota est, quae de altero praedicantur ut de subiecto; sed ne hoc fortasse cuipiam videatur obscurius, hoc dico esse de subiecto, quod est esse in subiecto.11 Vel melior haec expositio est, si similiter dixisse eum arbitremur, tanquam si diceret: omne verbum significat quidem accidens, sed ita ut id quod significat aut particulare sit aut universale, ut id quod ait de subiecto, ad universalitatem referamus, quod in subiecto, ad solam particularitatem. Cum enim dico movetur, verbum quidem est et accidens, sed universale.12 Motus enim plures species habet, ut cursus sub motu ponitur. Ergo cursus si diffiniendus est, motum de cursu praedicamus. Quocirca motus genus quoddam est cursus, atque ideo motus de cursu ut de subiecto praedicabitur, cursus vero ipse, quoniam species alias non habet, in subiecto tantum est, id est in currente.13 Motus autem quanquam et ipse sit in subiecto, tamen de subiecto praedicatur. Ideo dicit, eorum esse notam verbum quae de altero praedicentur, atque addit, ut eorum quae de subiecto vel in subiecto. Hoc dicit accidentium quidem vim verba significant, sed talium quae aut universalia sint, aut particularia, ut cum dico moveor, universale quiddam est, et de subiecto dicitur, ut de cursu. Cum vero dico curro, particulare est, et quoniam de subiecto non dicitur, in subiecto solum est.15 Non currit autem, et non laborat, verbum non dico, consignificat enim tempus, et semper de aliquo est. Differentiae autem huic non est positum nomen, sed fit infinitum verbum. Quoniam similiter in quolibet est, et quod est, et quod non est. Similiter autem curret, et currebat non est verbum, sed casus verbi, differunt autem a verbo.16 Quoniam hoc quidem praesens tempus consignificat, illa vero quae circa sunt17 Quemadmodum dixit in nomine, non homo nomen non est, idcirco quod multis aliis conveniret, quae homines non essent, quoniamque de homine id quod diceret auferret, nihilque definitum in eadem praedicatione relinqueret, quod enim non homo est, potest esse et centaurus, potest esse et equus, et alia quae vel sunt vel non sunt, atque ideo infinitum nomen vocatum est, ita quoque etiam in verbo, quod est non currit, vel non laborat, infinitum quoque ipsum est, quoniam non solum de eo quod est, verum est, sed etiam de eo quod non est praedicari potest.18 Possum namque dicere, homo non currit, et id quod aio non currit, vel non laborat, de ea re quae est praedico, id est de homine. Possum rursus dicere, Sylla non currit, sed Sylla non est, ergo hoc quod dico non currit, et de ea re quae est valet, et de ea quae nihil est, praedicari. Sed forte aliquis hoc quoque in verbis esse finitis contendat.19 Possum namque dicere, equus currit, hippocentaurus currit, et de ea re scilicet quae est, et de ea quae non est. Et quod complectitur de futuro ac praeterito dixit quod futurum quidem ante praesens tempus est, praeteritum vero retro relinquitur, et novo admirabilique sermone usus est, quod ait complectitur, sed nos id quantum Latinitas passa est, transferre diu multumque laborantes, hoc solo potuimus, Graeca vero oratione luculentius dictum est.20 Ita enim se habet τὰ δὲ τῶν πέριξ. Quod qui Graecae linguae peritus est, quantum melius Graeca oratione sonet, agnoscit.21 Ipsa itaque secundum se dicta verba, nomina sunt, et significant aliquid. Constituit enim qui dicit, intellectum, et qui audit, quiescit, sed si est, vel non est, nondum significat, neque enim signum est rei esse vel non esse, nec si ipsum est purum dixeris. Ipsum enim nihil est, consignificat autem quamdam compositionem, quam sine compositis non est intelligere.23 Hoc in loco Porphyrius de Stoicorum dialectica, aliarumque scholarum multa permiscet, et in aliis quoque huius libri partibus, id est in expositionibus idem facit, quod interdum nobis est negligendum. Saepe enim superflua explanatione magis obscuritas comparatur. Nunc autem Aristotelis huiusmodi sententia est, Verba, inquit, ipsa secundum se dicta nomina sunt, non secundum id quod omnis pars orationis communiter nomen vocatur, ut dicimus nomina rerum, sed quod omne verbum per se dictum, neque addito de quo praedicatur tale est, ut nomini sit affine.24 Nam si dicam, Socrates ambulat, id quod dixi ambulat, totum pertinet ad Socratem. Nulla ipsius intelligentia propria est. At vero cum dico solum ambulat, ita quidem dixi, tanquam si alicui insit, id est tanquam si quilibet ambulet, sed tamen per se est, propriamque retinens sententiam huius verbi significatio, unde fit ut apud Graecos quoque cum articularibus praepositivis sola verba dicta proferantur, ut est, τὸ περιπατεῖν, τοῦ περιπατεῖν, τῷ περιπατεῖν. Quod si verba cum nominibus coniungantur in oratione Graeca, articularia praepositiva addi non possunt, nisi sola dicta sint.25 Quoniam significant rem, et ita ut quamvis ea significent quae alicui insint, tamen quod secundum se, et per suam essentiam dicantur, idcirco sunt nomina, et quod Aristoteles ait: Ipsa quidem secundum se dicta verba nomina sunt, tale est ac si diceret, ipsa quidem sola neque cum aliis iuncta verba, nomina sunt. Cuius rei hoc argumentum reddit.26 Constituit enim, inquit, qui dicit intellectum, et qui audit quiescit, hoc autem tale est. Omne nomen auditum, quoniam per syllabas progrediens aliquantulum temporis spatium decerpit, in ipsa progressione temporis qua dicitur nomen, audientis quoque animus progreditur, ut cum dico imperterritus sicut per syllabas im, et per, et ter, et caeteras progreditur nomen, ita quoque animus audientis per easdem syllabas vadit.27 Sed ubi quis expleverit nomen et dixerit imperterritus, sicut nomen syllabarum progressione finitum consistit, ita quoque audientis animus conquiescit. Nam cum totum nomen audit, totam significationem capit, et animus audientis, qui dicentis syllabas sequebatur, volens quod ille diceret intelligere, cum significationem coeperit, consistit, et eius animus perfecto demum nomine constituitur, hoc est enim quod ait: Constituit enim qui dicit intellectum, et qui audit quiescit. Etenim is qui loquitur postquam totum sermonem dixerit, audientis animum constituit.28 (Non est enim quo progrediatur intelligentia) ipsoque nomine terminato, animus auditoris qui progrediebatur, explicatione nominis constituitur, et quiescit, et ultra ad intelligentiam, quippe expedita significatione nominis, non procedit, sed hoc verbo nominique commune est, sed si verbum solum dicatur. Namque si cum nomine coniungatur, nondum audientis constituitur intellectus.29 Est enim quo ultra progredi animus audientis possit. Quod cum dico, Socrates ambulat, hic ambulat non per se intelligitur, sed ad Socratem refertur, et in tota oratione consistit intellectus, non in solo sermone; at vero si solum dictum sit, ita in significatione consistit, quemadmodum in nomine.30 Recte igitur dictum est ipsa secundum se dicta verba nomina esse, quoniam constituit is qui dicit intellectum, et qui audit quiescit. Vel certe erit melior expositio si ita dicamus verba ipsa secundum se dicta nomina esse, idcirco quoniam cuiusdam rei habeant significationem, neque enim si talis rei significationem retinet verbum, quae semper aut in altero sit, aut de altero praedicetur, idcirco iam nihil omnino significat, nec si significat aliquid quod praeter subiectum esse non possit, idcirco iam etiam illud significat quod subiectum est, ut cum dico sapit, non idcirco nihil significat, quoniam hoc ipsum sapit, sine eo quod sapere potest, esse non possit, nec rursus cum dico sapit, illum ipsum quod sapit in altero esse, sed illud quod dico sapit, nomen est cuiusdam rei, quae semper sit in altero et de altero praedicetur, unde fit ut intellectus quoque sit.31 Nam qui audit sapit, licet per se constantem rem non audiat (in altero namque semper est) et in quo sit dictum non est, tamen intelligit quiddam et ipsius verbi significatione nititur, et in ea constituit intellectum et quiescit, ut ad intelligentiam nihil ultra quaerat omnino sicut fit in nomine. Quemadmodum enim nomen cuiusdam rei significatio propria est per se constantis, ita quoque verbum significatio rei est non per se subsistentis, sed alterius subiecto, et quodammodo fundamento nitentis. Est hic quaestio, non enim verum videri potest, quod ait; constituit enim quod dicit intellectum, et quod audit quiescit.32 Nam neque qui dicit constituit intellectum, neque quod audit quiescit; deest enim quiddam sermoni vel nomini, ut si quis dicat Socrates, mox audientis animus requirit quid Socrates, facitne aliquid an patitur? et nondum audientis intellectus est quietus, cum horum aliquid requirit, et in verbo idem est, cum dico legit, quis legat animus audientis requirit.33 Nondum ergo qui dicit constituit intellectum, nec qui audit quiescit. Sed ad hoc Aristotelem retulisse putandum est, quoniam quilibet audiens cum significativam vocem coeperit animo, eius intelligentia nititur, ut cum quis audit, homo, quid sit hoc ipsum quod accipit mente comprehendit, constituitque animo audisse animal rationale mortale. Si quis vero huiuscemodi vocem coeperit, quae nihil omnino designet, animus eius nulla significatione neque intelligentia roboratus errat, ac vertitur, nec ullis designationis finibus conquiescit, quare Aristotelis recta sententia est, et verba secundum se dicta esse nomina, et dicentem constituere intellectum, audientemque quiescere, sed huiusmodi quaestio ab Aspasio proposita est et ab eodem resoluta.34 Postquam igitur Aristoteles secundum se dicta verba nomina esse constituit, inquit, sed si est vel non est nondum significant, quod huiusmodi est ac si diceret: Significatur quidem quiddam a verbis, velut a nominibus, sed nulla tamen inde negatio affirmatiove perficitur. Cum enim dico sapit, est quidem quaedam significatio, sed nihil aut esse aut non esse demonstrat, id est neque affirmativum aliquid, neque negativum est; nam si affirmatio et negatio in intellectuum compositionibus invenitur, ut supra iam docuit, neque sola nomina dicta neque verba aut affirmationem, aut ullam facient negationem.35 Pluribus enim modis docuit Aristoteles alias non in rebus, sed in intellectibus veritatem falsitatemque esse constitutam, quoniam si in rebus veritas falsitasve esset, una res sola aut affirmatio esset, aut quae ei contraria est, negatio. Nunc vero quoniam intellectibus iunctis, veritas et falsitas ponitur, oratio quoque opinionis atque intellectus passionumque animae interpres est.36 Quare sine compositione intellectuum, verborumque veritas et falsitas non videtur existere, quocirca praeter aliquam compositionem nulla affirmatio vel negatio est. Verba igitur per se dicta significant quidem quiddam, et sunt rei nomina, sed nondum ita significant, ut vel esse vel non esse aliquid constituant, id est ut affirmationem faciant aut negationem.37 Nam sicut in nominis partibus aut verbi, partes ipsae nihil significant, omnes vero designant simul, ita quoque in affirmationibus aut negationibus, partes quidem significant, totae vero coniunctae verum falsumve designant, ut cum dico Socrates philosophus est, Socrates philosophus non est, sigillatim positae partes propria significatione nituntur, sed nihil verum falsumve significant, omnes vero simul iunctae, ut est Socrates philosophus est, veritatem faciunt, vel quod est huic contrarium, falsitatem.38 Quare cum verba secundum se dicta nomina sint, et significent aliquid, et partes quaedam eius compositionis sunt, quae verum falsumve faciant, non tamen ipsa in propria significatione vel esse, quod est affirmationis, vel non esse, quod est negationis, designant. Nisi enim cui insit verbum illud fuerit additum, non fit enuntiatio, ut cum dico sapit, nisi qui sapiat, dicam, propositio non est.39 Quod autem addidit, neque enim signum est rei esse vel non esse, tale quiddam est esse, quod verbum est, vel non esse, quod infinitum verbum est, indicat, non est signum rei, id est nihil per se significat. Esse enim nisi in aliqua compositione non ponitur. Vel certe omne verbum dictum per se significat quidem aliquid, sed si est vel non est, nondum significat.40 Non enim cum aliquid dictum fuerit, idcirco aut esse aut non esse significat. Atque hoc est quod ait: Neque enim signum est rei esse vel non esse, etenim quam rem verbum designat, esse eius vel non esse non est signum ipsum verbum, quod de illa re dicitur, ac si sic diceret: Neque enim signum est verbum quod dicitur, rei esse vel non esse, hoc est de qua dicitur re, ut id quod dico, rei esse vel non esse, tale sit, tanquam si dicam, rem ipsam significare esse vel non esse, atque hic est melior intellectus, ut non sit signum verbum eius rei de qua dicitur esse vel non esse subsistendi, scilicet vel non subsistendi, quod illud quidem affirmationis est, illud vero negationis, ut sit talis sensus, neque enim quod dicitur verbum signum est subsistendi rem vel non subsistendi. Sed quod addidit, Nec si hoc ipsum est, purum dixeris, vel si ita dicamus, Nec si hoc ipsum ens, purum dixeris.41 Alexander quidem dicit est vel ens aequivocum esse. Omnia enim praedicamenta, quae nulli communi generi subduntur, aequivoca sunt, et de omnibus esse praedicatur. Substantia enim est, et qualitas est, et caetera. Ergo nunc hic dicere videtur ipsum ens vel est, unde esse traductum est, per se nihil designat. Omne enim aequivocum per se positum nihil designat; nisi enim ad res quasque pro voluntate significantis aptetur, ipsum per se ideo nullorum designativum est, quod multa significat.42 Porphyrius vero aliam protulit expositionem, quae huiusmodi est. Sermo hic, quem dicimus est, nullam per se substantiam monstrat, sed semper aliquam coniunctionem vel earum rerum quae sunt, si simpliciter apponatur, vel alterius secundum participationem: nam cum dico, Socrates est, hoc quod dico Socrates aliquid eorum est quae sunt, et in rebus iis quae sunt Socratem iungo; sin vero dicam, Socrates philosophus est, hic, inquam, Socrates philosophia participat.43 Rursus hic quoque Socratem philosophiamque coniungo, ergo hoc quod dico est, vim coniunctionis cuiusdam obtinet, non rei, quod si propositionem aliquam copulationemque promittit, solum dictum nihil omnino significat, atque hoc est quod ait, nec si hoc ipsum est, purum dixeris, id est solum, non modo neque veritatem neque falsitatem designat, sed omnino nihil est, et quod secutus est planum fecit, significat, inquit, quamdam compositionem quam sine compositis non est intelligere. Nam si est verbum compositionis coniunctionisque cuiusdam vim et proprium obtinet locum, purum et sine coniunctione praedicatum nihil significat, sed eam ipsam compositionem, quam designat cum fuerit coniunctum, ea quae componuntur, significare potest, sine compositis vero quod significet, non est intelligere. Vel certe ita intelligendum est quod ait, ipsum quidem nihil est non, quoniam nihil significet, sed quoniam nihil verum falsumve demonstret, si purum dictum sit; cum enim coniungitur, tunc fit enuntiatio. Simpliciter enim dicto verbo nulla veri vel falsi significatio fit, et sensus quidem totus huiusmodi est, ipsa verba quidem per se dicta nomina sunt, nam et qui dicit intellectum constituit, et qui audit quiescit, sed quanquam significent aliquid verba, nondum tamen affirmationem negationemve significant. Nam quamvis rem designent, nondum tamen subsistendi eius rei signum est, nec si hoc ipsum est vel ens dixerimus, aliquid ex eo verum vel falsum poterit invenire.44 Ipsum enim quanquam significet aliquid, nondum tamen verum vel falsum est, sed in compositione fit enuntiatio, et in ea veritas vel falsitas nascitur; quam veritatem falsitatemque sine his quae componuntur, coniungunturque intelligere impossibile est, et de verbo quidem et nomine sufficienter dictum est.45 Secundo vero volumine de oratione est considerandum.
Boethius HOME
bnf6398.47 bnf6400.17 bnf6400.25 bnf11128.21 bsb115088.29 csg830.39 sbe295.14 sbe301.43
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 1, DE NOMINE. <<<
monumenta.ch > Boethius > 4
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik