monumenta.ch > Boethius > 1 > 2 > 3
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 1, DE SIGNIS. <<< >>> DE VERBO.
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 1, DE NOMINE.
1 Nomen igitur est vox significativa, ad placitum, sine tempore, cuius nulla pars est significativa, separata. In nomine enim quod est equiferus, ferus per se nihil significat, quemadmodum in oratione quae est, equus ferus.2 Omnis diffinitio generis constitutione formatur, differentiarum vero compositione perficitur. Nam si ad propositum genus differentias colligamus, easque ad unam quam diffinire volumus speciem aptemus, usque dum uni tantum speciei collectio illa conveniat, nihil est quod ultra ad faciendam diffinitionem desideretur, ut ipsum hominem si quis diffiniat generi eius quod est animal, duas necesse est differentias iungat, rationale scilicet atque mortale, faciatque huiusmodi ordinem, animal rationale mortale; quae diffinitio, si ad hominem referatur, plena est rationis substantiaeque descriptio.3 Volens ergo Aristoteles diffinire quid esset nomen, prius eius genus sumpsit, dicens nomen vocem esse, idcirco scilicet ut hoc quod dicimus nomen ab aliis quae non voces, sed tantum soni, sunt separaret. Distat enim sonus a voce: sonus enim est percussio aeris sensibilis, vox vero flatus per quasdam gutturis partes egrediens, quae arteriae vocantur quia aliqua linguae impressione formatur.4 Et vox quidem nisi animantium non est, sonus vero aliquoties inanimatorum quoque corporum conflictatione perficitur. Quare quia nomen vocem esse monstravit, ab aliis quae voces non sunt, sed tantum soni, hanc orationis partem separavit atque distribuit, et vocem quidem nominis velut genus sumpsit. Habet namque aliud quiddam speciei loco differens a nomine quod est verbum; habet quoque quasdam locutiones quae nihil ulla ratione significent, ut sunt articulatae voces quarum ipsa significatio non potest inveniri, ut scindapsus.5 Huic ergo generi alias differentias rursus apponit, quod nomen sicut vox a sonis aliis segregavit, ita quoque hae differentiae nomen ab aliis speciebus sub voce positis dividant atque discernant; quod enim addidit, nomen vocem esse significativam, ab his inquam vocibus nomen disgregavit quae nihil omnino significant, ut sunt syllabae.6 Syllabae enim cum ex his totum nomen constet, adhuc ipsae omnino nihil significant. Sunt quoque quaedam voces litteris syllabisque compositae, quae nullam habent significationem, ut est blitiri. Ergo quoniam videbantur quaedam voces esse quae significatione carerent, nomen quod vox est et alicuius designationis semper causa profertur, non aliter diffiniendum erat, nisi illud ante a non significantibus vocibus segregaret. Itaque ait nomen esse vocem significativam ut vocem quidem ab aliis sonis, significatione vero addita ab iis quae sub voce sunt nihil designantia, segregaret. Sed hoc nondum ad totam diffinitionem valet; neque solum nomen vox significativa est, sed sunt quaedam voces quae significant quidem, sed nomina non sunt, ut ea quae a nobis in a i quibusaffectibus proferuntur, ut cum quis gemitum edit, vel cum dolore concitus emittit clamorem.7 Illud enim doloris animi, illud corporis signum est, et cum sint voces et significent quamdam vel animi vel corporis passionem, nullus tamen gemitum clamoremque dixerit nomen. Mutorum quoque animalium sunt quaedam voces quae significent: ut canum latratus iras significat canum, alia vox autem mollior quaedam blandimenta designat, quare adiecta differentia separandum erat nomen ab his omnibus quae voces quidem essent et significarent, sed nominis vocabulo non tenerentur; igitur adiecit nomen vocem esse significativam non simpliciter, sed secundum placitum.8 Secundum placitum vero est, quod secundum quamdam positionem placitumque ponentis aptatur; nullum enim nomen naturaliter constitutum est, neque unquam sicut subiecta res a natura est, ita quoque a natura veniente vocabulo nuncupatur. Sed hominum genus quod et ratione et oratione vigeret. nomina posuit, eaque quibus libuit litteris syllabisque coniungens singulis subiectarum rerum substantiis dedit.9 Hoc autem illo probatur, quod si natura essent nomina eadem, apud omnes gentes essent, ut sensus, quoniam naturaliter sunt, iidem apud omnes sunt. Omnes enim gentes non aliis nisi solis oculis intuentur, audiunt auribus, naribus odorantur, ore accipiunt gustatus, tactu calidum vel frigidum, lene vel asperum iudicant, atque haec huiusmodi sunt, ut apud omnes (ut dictum est) gentes eadem videantur; ipsa quoque quae sentiuntur, quoniam constituta naturaliter sunt, non mutantur.10 Dulcedo enim et amaritudo, album et nigrum, et quaeque alia sensibus quinque sentiuntur, eadem apud omnes sunt. Neque enim quod Italis dulce est in sensu, idem Persis videtur amarum, nec quod album oculis apud nos apparet, apud Indos nigrum est, nisi forte aliqua sensus aegritudine permutetur; sed hoc nihil attinet ad naturam.11 Igitur quoniam ista sunt naturaliter, apud omnes gentes eadem manent. Sic ergo et nomina si naturalia esse videntur, eaedem essent apud omnes gentes, nec ullam susciperent mutationem. Nunc autem ipsum hominem alio vocabulo Latini, alio Graeci, diversis quoque vocabulis barbarae gentes appellant, quae in ponendis nominibus dissensio signum est non naturaliter, sed ad ponentium placitum voluntatemque rebus nomina fuisse composita, idem quoque monstrat quod saepe singulorum hominum permutata sunt vocabula.12 Quem enim nunc vocamus Platonem, Aristoteles antea vocabatur, et qui Theophrastus nunc dicitur, ante Aristotelem a suis parentibus Tirtamus appellabatur, in eadem quoque lingua quando plura vocabula uni adduntur rei, monstratur rem illam non naturalibus, sed appositis nominibus nuncupari, si enim naturalibus nominibus res quoque vocarentur, unam rem uno tantum nomine signaremus.13 Quid enim attinet, si naturalia sunt vocabula, unius rei plures esse nominum voces, quae ad unam designationem demonstrationemque concurrerent. Dicimus enim gladius, ensis, mucro, et haec tria ad unam subiectam substantiam concurrunt. Ergo monstratum est nomina esse secundum placitum, id est secundum ponentium placitum, ac si diceret nomen esse vocem quidem et significativam, sed non naturaliter significativam, sed secundum placitum voluntatemque ponentis, hoc scilicet dividens ab his vocibus quae naturaliter designarent, ut sunt hae vel quas nos in passionibus affectibusque proloquimur, vel quas edere animalia muta conantur.14 Sed nondum supra dicta differentia plenam nominis formam diffinitionemque constituit. Est namque verbo commune cum nomine, quod vox designativa et secundum placitum est, sed addita differentia quae est, sine tempore, nomen a verbo distinxit, neque enim nomen ullum consignificat tempus; verbi namque est, cum aut passio significatur, aut actio, aliquam quoque secum trahere vim temporis, qua illud cum vel facere vel pati dicitur proferatur.15 Cum enim dico Socrates, nullius est temporis; cum lego, vel legi, vel legam, tempore non carent. Addito ergo nomini quod sine tempore esse dicatur, nomen a verbo disiungitur. Sane nos nemo arbitretur opinari quod nullum nomen significet tempus. Sunt enim nomina quae tempus significatione demonstrent, velut cum dico, hodie, vel cras, temporis nomina sunt, sed illud dicimus, quod cum eodem nomine tempus quoque non consignificatur.16 Aliud est enim significare tempus, aliud consignificare. Verbum enim cum aliquo proprio modo tempus quoque significat, ut cum agentis vel patientis modum demonstrat. Nam sine tempore ipsa passio vel actio non profertur, unde non dicimus quod nomen non significet tempus, sed quod nomen significatio temporis non sequatur. Restat autem una sola differentia, quae si superioribus adiungatur, plenissima fere nomen diffinitione formabitur, haec autem est qua nomen ab oratione separatur. Inveniuntur enim quaedam sine dubio orationes quae cum voces sint et significativae et secundum placitum, quippe quae sunt nominibus colligatae, tamen sunt sine tempore, ut cum dico Socrates et Plato, haec namque oratio, cum ex nominibus iuncta sit, nomen quidem non est, vox vero est significativa secundum placitum et tempore vacat, ut igitur nomen ab huiusmodi oratione divideret, addidit hanc differentiam, quae est cuius nulla pars est significativa separata.17 Oratio enim quoniam verbisque nomini usque coniungitur, verba vero vel nomina significativa esse palam est, partes quoque orationis significare aliquid dubium non est. Nominis vero pars quoniam simplex est, nihil omnino significat; sed cum omnis oratio omneque nomen et verbum ex subiectis intellectibus vim significandi sumat, est aliquoties ut unum nomen multos significet intellectus. Quocirca erit quoque ut non simplex nomen sit, quod non unam tantum animi passionem intellectumque designet.18 Nam cum dico suburbanum, urbanum imaginationem significandi tenet, sed ita ut a toto nomine separatum, cum ad ipsum refertur nomen, significet nihil, et ut in eo quod dicimus equiferus, ferus vult quidem aliquid significare, sed si a tota compositione separatur, nihil omnino designat in eo nomine scilicet in quo cum equi particula iunctum equiferum consignificabat.19 Omnis namque haec compositio unius intellectus designativa est, quare in oratione quidem ferus significat. Etenim equus ferus oratio duos retinet intellectus, in nomine vero nihil, quoniam hoc quod dicimus equiferus unius intellectus designativum est. Sed fortasse ferus cum ea parte qua iunctum est, simul quidem consignificat, separatum vero nihil, hoc est ergo quod ait:20 At vero non quemadmodum in simplicibus nominibus, sic se habet etiam in compositis. In illis enim nullo modo pars significativa est. In his autem vult quidem, sed nihil significat separata, ut in eo quod est equiferus, ferus. Secundum placitum vero, quoniam naturaliter nomen nullum est, sed quando fit nota, nam designant et illitterati soni, ut ferarum, quorum nullus est nomen.22 Simplex enim nomen nec imaginationem aliquam partium significationis habet. Compositum vero tales habet partes, ut quasi conentur quidem aliquid significare, sed consignificent potius quam quidquam extra significent. Addito igitur nomini quod eius partes nihil separatae significent, nomen ab oratione disiunctum est.23 Postquam adiectionem quae est, cuius nulla pars est significativa separata, quid in nominis definitione valeret, explicuit, hoc scilicet quo nomen ab oratione seiungeret; illud quoque disserit cur sit additum quod dictum est secundum placitum. Nam quoniam nulla nominum significatio naturaliter est, sed omne nomen positione designat, idcirco dictum est, secundum placitum.24 Quod enim placuit ei qui primus nomina indidit rebus, hoc illis vocabulis designatur. Age enim quis naturaliter nomina esse confirmet, quorum apud omnes gentes est tam diversa varietas. Nec vero dicitur quod nulla vox naturaliter aliquid designet, sed quod nomina non naturaliter, sed positione significent. Alioqui habent hoc ferarum, mutorumque animalium soni, quorum vox quidem significat aliquid, ut hinnitus equi consueti equi inquisitionem, latratus canum latrantium iracundiam monstrat, et alia huiusmodi.25 Sed cum voces mutorum animalium propria natura significent, nullis tamen elementorum formulis conscribuntur. Nomen vero quanquam subiacet elementis, prius tamen quam ad aliquam subiectae rei significationem ponatur, per se nihil designat, ut cum dicimus scindapsus vel hereceddyn, haec per se nihil quidem significant, sed si ad subiectae rei alicuius significationem ponantur, ut dicatur vel homo scindapsus, vel lapis hereceddyn, tunc haec quae per se nihil significabant, positione et secundum ponentis quoddam placitum designant. Ergo cum nomen significativum est, quando (ut ipse ait) fit nota, tunc autem fit nota cum secundum ponentis placitum vocabulum quod naturaliter nihil designabat ad subiectae rei significationem datur; hoc est enim quod ait, fit nota; si enim naturaliter nomina significarent, nunquam de his Aristoteles diceret, fit nota, tunc enim non fieret nota, sed esset; ergo quoniam nomina secundum placitum significativa sunt, ferarum vero illitterati soni secundum naturam, idcirco horum voces esse nomina non dicuntur.26 Universaliter autem dicimus: omnium vocum aliae sunt quae inscribi litteris possunt, aliae quae non possunt. Et rursus earum quae inscribuntur vel minime, aliae quidem significant, aliae vero nihil. Amplius quoque omnium vocum, aliae secundum placitum designant, aliae vero naturaliter. Nomen ergo secundum placitum est, positione enim factum est subiectae rei nota. Nihil enim nominum est quod naturaliter significet, non enim nomen informat significatio secundum naturam, sed secundum placitum significatio.27 Nam et illitterati soni significant, ut sunt ferarum, quos ideo sonos vocavit, quoniam sunt muta quaedam animalia quae vocem omnino non habent, sed tantum sonitu quodam concrepant. Quidam enim pisces non voce, sed branciis sonant et (ut Porphyrius autumat) cicada per pectus sonitum mittit, quorum omnium nihil est nomen.28 Hoc autem dictum est non quod nullum nomen sit harum vocum quas animalia proferunt, sed quod his non velut nominibus utantur. Nam quamvis illitterata sit vox et natura significet, ut latratus canum, dicitur tamen latratus, et leonis fremitus, et tauri mugitus, haec sunt nomina ipsarum vocum quae a mutis animalibus proferuntur; sed non hoc dicimus quoniam eorum nihil est nomen, sed quoniam horum sonorum nihil tale est, ut nomen esse possit, id est ut secundum ea velut nominibus utentes ferae sibi invicem colloquantur, habent enim significationem, sed (ut dictum est) naturalem.29 Nomen autem secundum placitum est.30 Non homo vero non est nomen, at vero nec positum est nomen, quo illud oporteat appellare. Nam neque oratio, neque negatio est, sed sit nomen infinitum, quoniam similiter in quolibet est, et quod est, et quod non est. Catonis autem vel Catoni, et quaecunque talia sunt, non sunt nomina, sed casus nominis. Ratio autem eius est in aliis quidem eadem, sed differt.31 Quoniam cum est, vel fuit, et erit, adiunctum, neque verum, neque falsum est, nomen vero semper, ut Catonis est, vel non est, nondum enim aliquid dicit verum aut falsum.32 Superius omnia quaecunque extra nomen essent praedictis adiectionibus a nomine separavit; nunc vero quoniam sunt quaedam quae sub diffinitione quidem nominis cadunt, videntur tamen a nomine discrepare, de his disserit, ut quid esse nomen integre videatur expediat. Quod enim dicimus non homo, vel non equus, oratio quidem non est. Omnis enim oratio aut nominibus constat et verbis, aut solis duobus vel pluribus verbis, vel solis nominibus. In eo autem quod est non homo, unum tantum nomen est, quod dicitur homo, id autem quod est non, neque nomen est, neque verbum.33 Quare neque ex duobus verbis constat, aut ex verbo et nomine. Verbum enim in eo nullum est, quare id quod dicimus non homo, oratio non est. Iam vero nec verbum esse monstrare superfluum est, cum in verbis tempora semper reperiantur, in hoc vero nullum omnino quisquam tempus inveniat. Sed nec negatio est. Omnis enim negatio oratio est, non homo vero cum oratio non sit, nec negatio esse potest.34 Illud quoque, quod omnis negatio aut vera aut falsa est, non homo vero neque verum neque falsum est, sensus enim plenus non est, quare negatio esse propter hoc quoque non dicitur. Nomen vero esse quis dicat, cum omne nomen sive proprium, sive appellativum sit, definite significet. Cum enim dico Cicero, unam personam, unamque substantiam nominavi, et cum dico homo, quod est nomen appellativum, definitam substantiam significavi. Cum vero dico non homo, significo quidem quiddam, id quod homo non est, sed hoc infinitum est.35 Potest enim et canis significari; et equus, et lapis, et quodcunque homo non fuerit, et aequaliter dicitur, et in eo quod est, et in eo quod non est. Si quis enim de Sylla qui non est, dicat non homo, significat quiddam quod in substantia atque in rerum natura non permanet. Si quis autem vel de lapide vel de ligno, vel de aliis quae sunt rebus dicat non homo, idem tamen aliquid significabit, et semper praeter id quod nominat huiusmodi vocabuli significatio est.36 Sublato enim homine quidquid praeter hominem est, hoc significat non homo, quod a nomine plurimum differt; omne enim nomen (ut dictum est) definite id significat quod nominatur, et non similiter et de eo quod est, et de eo quod non est dicitur, sed haec huiusmodi vox et designativa est, et ad placitum, et sine tempore, et (ut dictum est) partes eius nihil extra designant.37 Quare dubia apud antiquos sententia fuit, utrum nomen hoc non dicerent, an hoc aliqua adiectione nominis diffinitioni subiicerent. Et qui hoc a nomine separabant, ita nomen diffinitione claudebant dicentes nomen esse vocem designativam secundum placitum sine tempore circumscriptae significationis, cuius partes nihil extra designarent, ut quoniam non homo rem circumscriptam non designaret, a nomine separetur. Alii vero non eodem modo, sed dicebant quidem id esse nomen, sed non simpliciter.38 Quadam namque adiectione sub nomine poni posse illud putabant hoc modo, ut sicut homo mortuus non dicitur simpliciter homo, sed homo mortuus. Ita quoque et nomen hoc quod nihil definite significaret, non diceretur nomen simpliciter, sed nomen infinitum, cuius sententiae Aristoteles auctor est, qui se hoc rei vocabulum autumat invenisse.39 Ait enim, at vero nec nomen est positum, quo illud oporteat appellare, dicens id quod dicimus non homo quo vocabulo debeat appellari non novit antiquitas, et usque ad Aristotelem nullus noverat quid esset id quod non homo diceretur, sed hic huic sermoni vocabulum posuit dicens, sed sit nomen infinitum non simpliciter nomen, quoniam nulla circumscriptione significat, sed infinitum nomen, quoniam plura et in ea infinite significat.40 Sed hoc non solum huiusmodi vocibus contingit, ut simpliciter sub nomine poni non possint, sed sunt quaedam aliae quae omnia quidem accidentia nominis habent, et definite significant, sed quadam alia discrepantia, nomina simpliciter dici non possunt, ut sunt obliqui casus, ut cum dicimus Catonis, Catoni, Catonem, et caeteros. Horum enim discrepantia est a nomine, quod nomen rectum iunctum cum est, vel non est, enuntiationem facit, ut si quis dicat, Socrates est, hoc verum vel falsum est.41 Si enim vivente Socrate diceretur, verum esset, si vero mortuo, falsum esset, quare affirmatio est. Si quis autem dicat, Socrates non est, rursus facit negationem, et in ea quoque veritas vel falsitas invenitur. Ergo omne nomen rectum iunctum cum est vel non est, enuntiationem conficit. Hi vero obliqui casus iuncti cum est, vel cum non est, enuntiationem nulla ratione perficiunt.42 Enuntiatio namque est perfectus orationis intellectus in quem veritas aut falsitas cadit. Si quis ergo dicat, Catonis est, nondum est plena sententia; quid enim sit Catonis non dicitur, atque eodem modo, Catoni est, vel Catonem est. In his ergo quoniam cum est vel non est iniuncta, enuntiationem non perficiunt, est quaedam a nomine discrepantia, quanquam sint nomini omni diffinitione coniuncti.43 Magna est enim discrepantia quod rectum nomen cum est iunctum, perfectam orationem facit, obliqui casus imperfectam. Quod autem dictum est obliquos casus cum est verbo iunctos orationem perfectam non facere, non dicimus quoniam cum nullo verbo obliqui casus iunguntur ita, ut nihil indigentem perficiant orationem. Cum enim dico, Socratem poenitet, enuntiatio est, sed non cum omni verbo, sed tantum cum est vel non est, hi casus iuncti perfectam orationem nulla ratione constituunt.44 Atque hoc est quod ait: Catonis autem vel Catoni et quaecunque talia sunt, non sunt nomina, sed casus nominis. Unde etiam discrepare videntur, haec enim nomina non vocantur. Illa enim rectius dicuntur nomina quae prima posita sunt; id est quae aliquid monstrant. Genitivus enim casus non aliquid, sed alicuius, et dativus alicui, et caeteri eodem modo.45 Rectus vero qui est primus rem monstrat, ut si quis dicat Socrates, atque ideo hic nominativus dicitur, quod nominis quodammodo solus teneat vim, nomenque sit, et verisimile est eum qui primus nomina rebus imposuit ita dixisse, vocetur hic homo, et rursus vocetur hic lapis. Posteriore vero usu factum est, ut in alios casus primitus positum nomen derivaretur.46 Illud quoque maius est quod omnis casus nominis alicuius casus est. Ergo nisi sit nomen, cuius casus sit, casus nominis dici recte non potest. Casus autem omnis inflexio est. Sed genitivus, et dativus, et caeteri nominativi inflexiones sunt, quare nominativi casus erunt, sed omnis casus qui secundum nomen est, nominis casus est. Nomen igitur nominativus est.47 Aliud vero est casus alicuius quam est idipsum cuius casus est, casus igitur nominis, nomen non est. Quod vero adiecit, ratio vero eius est in aliis quidem eadem, hoc inquit. Ratio et diffinitio obliqui casus et nominis eadem in omnibus aliis est, nam et voces sunt et significativae, et secundum placitum, et sine tempore, et circumscriptae designant.48 Sed (ut ipse ait) differt quoniam cum est, vel fuit, vel erit, adiunctum, neque verum neque falsum est. Quod a recto nomine sine ulla dubitatione perficitur, ut cum est vel fuit, vel erit adiunctum verum falsumve conficiat, quod designavit per hoc quod ait. Nomen vero semper subaudiendum est, scilicet, facit verum falsumve, cum est vel fuit vel erit adiunctum, eorumque ponit exempla.49 Catonis est, vel non est, in his enim (ut ipse ait) neque verum aliquid dicitur, neque falsum, quare integra nominis diffinitio est huiusmodi. Nomen est vox designativa, secundum placitum, sine tempore, circumscriptae significationis, cuius partes extra nihil designant, et cum est, vel erit, vel fuit adiunctum, nullius indigentis orationis perficiens intellectum enuntiationemque constituens; quoniam igitur de nomine expeditum est, ad diffinitionem verbi veniamus.
Boethius HOME
bnf6398.48 bnf6400.14 bnf6400.21 bnf11128.17 bsb115088.23 csg830.33 sbe295.11 sbe301.35
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 1, DE SIGNIS. <<< >>> DE VERBO.
monumenta.ch > Boethius > 1 > 2 > 3
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik