monumenta.ch > Boethius > 2
Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 1, PRAEFATIO. <<<     >>> DE NOMINE.

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 1, DE SIGNIS.

1 Primum oportet constituere quid sit nomen, et quid sit verbum, postea quid negatio, et affirmatio, et enuntiatio, et oratio.2 Librum inchoans de quibus in omni serie tractaturus sit ante proposuit. Ait enim oportere prius de quibus disputaturus est diffinire. Hic enim constituere diffinire intelligendum est. Determinandum namque est quid haec omnia sint, id est quid nomen sit, quid verbum, et caetera, quae elementa interpretationis esse praediximus.3 Sed affirmatio atque negatio sub interpretatione sunt. Quare nomen et verbum affirmationis et negationis elementa esse manifestum est. His enim compositis affirmatio et negatio coniunguntur. Existit hic quaedam quaestio cur duo tantum nomen et verbum se determinare promittat, cum plures partes orationis esse videantur. Quibus hoc dicendum est, tantum Aristotelem hoc libro diffinisse, quantum illi ad id quod instituerat tractare suffecit.4 Tractat namque de simplici enuntiativa oratione, quae scilicet huiusmodi est, ut iunctis tantum verbis et nominibus componatur. Si quis nomen iungat et verbum, ut dicat: Socrates ambulat, simplicem fecit enuntiativam orationem. Enuntiativa namque oratio est (ut supra memoravi) quae habet in se veri falsive designationem.5 Sed in hoc quod dicimus, Socrates ambulat, aut veritas necesse est contineatur, aut falsitas. Hoc enim si ambulante Socrate dicitur, verum est, si non ambulante, falsum est. Perficitur ergo enuntiativa oratio simplex ex solis nominibus atque verbis. Quare superfluum est quaerere cur alias quoque quae videntur orationis partes non proposuerit, qui non totius simpliciter orationis, sed tantum simplicis enuntiationis instituit elementa partiri, quanquam hae duae proprie partes orationis dicendae sint, nomen scilicet atque verbum, haec enim per sese utraque significant.6 Coniunctiones autem vel praepositiones nihil omnino nisi cum aliis iunctae designant. Participia verbo cognata sunt, vel quod a gerundivo modo veniant, vel quod tempus propria significatione contineant. Interiectiones vero atque pronomina, nec non adverbia in nominis loco ponenda sunt, idcirco quod aliquid diffinitum significant, ubi nulla est vel passionis significatio vel actionis. Quod si casibus horum quaedam flecti non possunt, nihil impedit.7 Sunt enim quaedam nomina quae monoptota vocantur. Quod si quis longius ista et non proxime petita esse arbitretur, illud tamen concedat quod supra iam diximus, non esse aequum calumniari ei qui non de omni oratione, sed tantum de simplici enuntiatione proponat, quod tantum sibi ad diffinitionem sumpserit, quantum arbitratus sit operi instituto sufficere.8 Quare dicendum est Aristotelem non omnis orationis partes hoc opere velle diffinire, sed tantum solius simplicis orationis enuntiativae, quae sunt scilicet nomen et verbum. Argumentum autem huius rei hoc est. Postquam enim proposuit dicens: Primum oportet constituere quid sit nomen et quid verbum, non statim inquit quid sit oratio, sed mox addidit quid negatio, et quid affirmatio, et quid enuntiatio, postremo vero quid oratio. Quod si de omni oratione loqueretur, post nomen et verbum non de affirmatione et negatione, et post hanc de enuntiatione, sed mox de oratione dixisset.9 Nunc vero quoniam post nominis et verbi propositionem, affirmationem, negationem, et enuntiationem et post orationem proposuit, confitendum est id quod ante diximus, non orationis universalis, sed simplicis enuntiativae orationis, quae dividitur in affirmationem atque negationem, divisionem partium facere voluisse, quae sunt nomina et verba. Haec enim per seipsa intellectum simplicem servant, quae eaedem dictiones vocantur, sed non solae dicuntur.10 Sunt namque dictiones et aliae quoque ut orationes vel imperfectae, vel perfectae, cuius plures esse partes supra iam docui, inter quas perfectae orationis species est enuntiatio. Et huius quoque alia simplex, alia composita est. De simplicis vero enuntiationis speciebus inter philosophos commentatoresque certatur. Aiunt enim quidam affirmationem atque negationem enuntiationi ut species supponi oportere, in quibus et Porphyrius est.11 Quidam vero nulla ratione consentiunt, sed contendunt affirmationem et negationem aequivocam esse, et uno quidem enuntiationis vocabulo nuncupari, praedicari autem enuntiationem ad utrasque ut nomen aequivocum, non ut genus univocum, quorum princeps Alexander est, quorum contentiones apponere non videtur inutile. Ac prius quibus modis affirmationem atque negationem non esse species enuntiationis Alexander putet dicendum est.12 Post vero addam qua Porphyrius haec argumentatione dissolverit. Alexander namque idcirco dicit non esse species enuntiationis affirmationem et negationem, quoniam affirmatio prior sit: priorem vero affirmationem idcirco conatur ostendere, quod omnis negatio affirmationem tollat ac destruat; quod si ita est, prior est affirmatio quae subruatur, quam negatio quae subruat.13 In quibus autem prius aliquid et posterius est, illa sub eodem genere poni non possunt, ut in eo titulo praedicamentorum dictum est qui de his quae sunt simul inscribitur. Amplius: Negatio omnis, inquit, divisio est, affirmatio compositio atque coniunctio est. Cum enim dico Socrates vivit, vitam cum Socrate coniunxi. Cum dico, Socrates non vivit, vitam a Socrate disiunxi.14 Divisio igitur quaedam negatio est, coniunctio affirmatio, compositi autem est coniunctique divisio. Prior est igitur coniunctio, quod est affirmatio; posterior vero divisio, quod est negatio. Illud quoque adiecit, quod omnis per affirmationem facta enuntiatio simplicior sit, per negationem facta enuntiatione. Ex negatione enim particula negativa si sublata sit, affirmatio sola relinquitur.15 De eo enim quod est, Socrates non vivit, si non particula quae est ad verbum auferatur, remanet Socrates vivit. Simplicior igitur est affirmatio quam negatio. Prius vero sit necesse est quod simplicius est. In quantitate etiam quod ad quantitatem minus est, prius est eo quod ad quantitatem plus est. Omnis vero oratio quantitas; est sed cum dico, Socrates ambulat, minor oratio est quam cum dico, Socrates non ambulat.16 Quare si secundum quantitatem, affirmatio minor est, eam priorem quoque esse necesse est. Illud quoque adiunxit, affirmationem quemdam esse habitum, negationem vero privationem; sed prior est habitus privatione, affirmatio igitur negatione prior est. Et ne singula persequi laborem, cum his aliisque modis demonstret affirmationem negatione priorem esse, a communi eas genere separavit. Nullas enim arbitratur species sub eodem genere esse posse, in quibus prius vel posterius aliquid consideretur. Sed Porphyrius ait sese docuisse species enuntiationis esse affirmationem et negationem, in his commentariis quos in Theophrastum edidit, hic vero Alexandri argumentationem tali ratione dissolvit. Ait enim non oportere arbitrari quaecunque quolibet modo priora essent aliis, ea sub eodem genere poni non posse.17 Sed quaecunque secundum esse suum atque substantiam priora vel posteriora sunt, ea sola sub eodem genere non ponuntur. Et recte dicitur. Si enim quidquid quolibet modo prius est cum eo quod posterius est sub uno genere esse non potest, nec primis substantiis et secundis commune genus poterit esse substantia; quod qui dicit, a recto ordine rationis exorbitat.18 Sed quemadmodum quanquam sint primae et secundae substantiae, tamen utraeque aequaliter in subiecto non sunt, et idcirco esse ipsorum ex eo pendet, quod in subiecto non sunt, atque ideo sub uno substantiae genere collocantur. Ita quoque quanquam affirmationes negationibus in orationis prolatione priores sint, tamen ad esse atque ad naturam propriam aequaliter enuntiatione participant.19 Enuntiatio vero est in qua veritas et falsitas inveniri potest. Qua in re et affirmatio et negatio aequales sunt. Aequaliter enim affirmatio et negatio veritate et falsitate participant. Quocirca quoniam id quod sunt affirmatio et negatio, aequaliter ab enuntiatione participant, a communi eas enuntiationis genere dividi non oportet. Mihi quoque videtur quod Porphyrii sit sequenda sententia, ut affirmatio et negatio communi enuntiationis genere supponantur. Longa namque illa et multiplicia Alexandri argumenta soluta sunt, cum demonstravit Porphyrius non modis omnibus ea quae priora sunt, sub communi genere poni non posse; sed quaecunque ad esse proprium atque substantiam priora sunt illa sola sub communi genere constitui atque poni non posse.20 Syrianus vero cui Philoxenus cognomen est, hoc loco quaerit cur proponens prius de negatione, post de affirmatione pronuntiaverit dicens: Primum oportet constituere quid sit nomen, et quid verbum, postea quid negatio et affirmatio. Et primo quidem nihil proprium dixit, quoniam in quibus affirmatio potest et negatio provenire, prius esse negatio, postea affirmatio potest, ut de Socrate, si sanus est.21 Potest ei talis affirmatio aptari, ut de eo dicatur: Socrates sanus est; et huiusmodi potest aptari negatio, ut de eo dicatur: Socrates sanus non est. Quoniam ergo in eum affirmatio et negatio potest provenire, prius evenit, ut sit negatio quam affirmatio. Ante enim quam natus esset, potuit de eo dici, Socrates sanus non est, qui enim natus non erat, nec esse poterat sanus.22 Huic illud adiecit, servare Aristotelis conversam propositionis et exsecutionis distributionem. Hic enim prius post nomen et verbum de negatione proposuit, post de affirmatione, et hinc de enuntiatione, postremo de oratione, sed proposita diffinitione nominis et verbi prius orationem, postea enuntiationem, tertio affirmationem, ultimo loco negationem determinavit, quam hic post propositionem verbi et nominis primam locaverat. Ut igitur ordo servaretur conversus, idcirco negationem prius ait esse propositam, qua in expositione ab Alexandri quoque sententia non discedit.23 Illud quoque est additum, quod non esset inutile, enuntiationem genus affirmationis et negationis accipi oportere, quod quanquam (ut dictum est) ad prolationem prior est affirmatio, tamen ad ipsam enuntiationem, id est veri falsique aequaliter sub enuntiatione, Aristoteles constituit. Id etiam Aristotelem probare dicit. Praemisit enim primam negationem, secundam posuit affirmationem, quae res nihil habet vitii, si ad ipsam enuntiationem affirmatio et negatio ponantur aequales, quae enim aequales sunt, nihil retinent contrarii indifferenter acceptae.24 Est igitur ordo quo proposuit primum totius orationis elementum, scilicet nomen et verbum, post haec negationem et affirmationem, quae species enuntiationis sunt. Quorum genus, id est enuntiationem, tertium nominavit, quartum vero orationem posuit, quae enuntiationis genus est, et horum se diffinitiones omnium daturum esse promisit, quas interim relinquens atque praeteriens, et in posteriorem tractatum differens, illud nunc addit quae sint verba et nomina, aut quid ipsa significent. Quare antequam ad verba Aristotelis ipsa veniamus, pauca communiter de nominibus atque verbis, et de his quae significantur a verbis ac nominibus disputemus.25 Sive enim quaelibet interrogatio sit atque responsio, sive perpetua cuiuslibet orationis continuatio, atque alterius auditus et intelligentia, sive hic quidem doceat, ille vero discat, tribus his totus orandi ordo perficitur, rebus, intellectibus atque vocibus. Res enim ab intellectu concipitur. Vox vero conceptiones animi intellectusque significat, ipsi vero intellectus et concipiunt subiectas res et significantur a vocibus.26 Cum igitur tria sint haec per quae omnis oratio collocutioque perficitur, res quae subiectae sunt, intellectus qui res concipiunt, et rursus a vocibus significantur, voces vero quae intellectus designant, quartum quoque quiddam est, quo voces ipsae valeant designari, id autem sunt litterae. Scriptae namque litterae ipsas significant voces. Quare quatuor ista sunt, ut litterae quidem significent voces, voces vero intellectus, intellectus autem res concipiant, quae scilicet habent quamdam non confusam neque fortuitam consequentiam, sed terminato naturae suae ordine constant.27 Res enim semper comitantur eum qui ab ipsis concipitur intellectus, ipsum vero intellectum vox sequitur, sed voces elementa, id est litterae. Rebus enim ante propositis et in propria substantia constitutis intellectus oriuntur. Rerum enim semper intellectus sunt, quibus iterum constitutis mox significatio vocis exoritur. Praeter intellectum namque vox penitus nihil designat.28 Sed quoniam voces sunt, idcirco litterae, quas vocamus elementa, repertae sunt, quibus vocum qualitas designetur, ad cognitionem vero conversim sese res habet. Namque apud quod eaedem sunt litterae, et qui eisdem elementis utuntur, eisdem quoque nominibus eos ac verbis, id est vocibus, uti necesse est, et qui vocibus eisdem utuntur, iidem quoque apud eos intellectus in animi conceptione versantur.29 Sed apud quos iidem intellectus sunt, easdem res eorum intellectibus subiectas esse manifestum est, sed hoc nulla ratione convertitur. Namque apud quos eaedem res sunt, idemque intellectus, non statim eaedem voces, eaedemque sunt litterae. Nam cum Romanus, Graecus ac barbarus simul videant equum, habent quoque de eo eumdem intellectum quod equus sit, et apud eos eadem res subiecta est, idemque a re ipsa concipitur intellectus, sed Graecus aliter equum vocat, alia quoque vox in equi significatione Romana est, et barbarus ab utroque in equi designatione dissentit, quocirca diversis quoque voces proprias elementis inscribunt.30 Recte igitur dictum est apud quos eaedem res iidemque intellectus sunt, non statim apud eos vel easdem voces, vel eadem elementa consistere. Praecedit autem res intellectum, intellectus vocem, vox litteras, sed hoc converti non potest; neque enim si litterae sunt, mox aliquas ex his significatio vocis existit. Hominibus namque qui litteras ignorant nullum nomen quaelibet elementa significant, quippe qui nesciunt; neque si voces sunt, mox intellectus necesse est.31 Plures enim voces invenies quae nihil omnino significent, nec intellectui quoque subiecta res semper est. Sunt enim intellectus sine re ulla sibi subiecta, ut quos centauros vel chimaeras poetae finxerunt. Horum enim intellectus sunt quibus subiecta est nulla substantia. Sed si quis ad naturam redeat eamque consideret diligenter, agnoscet cum res est, eius quoque intellectum esse.32 Quod si non apud homines, certe apud Deum, qui propriae divinitate substantiae in propria natura ipsius rei nihil ignorat. Et si intellectus et vox est, quod si vox fuerit eius quoque sunt litterae, quae si ignorantur, nihil ad ipsam vocis naturam pertinet. Neque enim quasi causa quaedam vocum est intellectus, aut vox causa litterarum, ut cum eaedem sint apud aliquos litterae, necesse sit eadem quoque esse nomina.33 Ita quoque cum eaedem sint vel res vel intellectus apud aliquos, mox non necesse est intellectuum ipsorum vel rerum eadem esse vocabula. Namque cum eadem sit et res et intellectus hominis, apud diversos tamen homines huiusmodi substantia aliter et diverso nomine nuncupatur. Quare voces quoque cum eaedem sint, possunt litterae esse diversae, ut in hoc nomine quod est homo, cum unum sit nomen, diversis litteris scribi potest, namque Latinis litteris scribi potest, potest etiam Graecis, potest aliis nunc primum inventis figurarum figuris.34 Quare quoniam apud quos eaedem res sunt, eosdem intellectus esse necesse est, apud quos iidem intellectus sunt, voces eaedem non sunt, et apud quos eaedem voces sunt, non necesse est eadem elementa constitui, dicendum est res et intellectus, quoniam apud omnes iidem sunt, esse naturaliter constitutos; voces vero neque ad litteras, quoniam diversis hominum positionibus permutantur, non esse naturaliter, sed positione. Concludendum est igitur quoniam apud quos eadem sunt elementa, apud eos quoque eaedem voces sunt; et apud quos eaedem voces sunt, iidem sunt intellectus; apud quos autem iidem sunt intellectus, apud eos quoque res eaedem subiectae sunt.35 Rursus apud quos eaedem res sunt, iidem quoque sunt intellectus; apud quos iidem intellectus, non eaedem voces sunt; nec apud quos eaedem voces sunt, eisdem semper litteris verba ipsa vel nomina designantur. Sed nos in supradictis sententiis elemento atque littera promiscue usi sumus; quae autem sit horum distantia paucis absolvam.36 Littera est inscriptio atque figura partis minimae vocis articulatae, elementum vero sonus ipsius inscriptionis; ut cum scribo litteram quae est a formula ipsa quae atramento vel graphio scribitur littera nominatur, ipse vero sonus quo ipsam litteram voce proferimus dicitur elementum. Quocirca hoc cognito illud dicendum est, quod is qui docet, vel qui continua oratione loquitur, vel qui interrogat, contrarie se habet his qui vel discunt, vel audiunt, vel respondent in his tribus, voce scilicet, intellectu et re, praetermittantur enim litterae propter eos qui earum sunt expertes.37 Nam qui docet, et qui dicit, et qui interrogat, a rebus ad intellectum profectus per nomina et verba vim propriae actionis exercet atque officium. Rebus enim subiectis ab his capiunt intellectus, et per nomina et verba pronuntiant. Qui vero discit, vel qui audit, vel etiam qui respondet, a nominibus ad intellectus progressus ad res usque pervenit.38 Accipiens enim is qui discit, vel qui audit, vel qui respondet, docentis, vel dicentis, vel interrogantis sermonem, quid unusquisque illorum dicat intelligit, et intelligens rerum quoque scientiam capit, et in ea consistit. Recte igitur dictum est in voce, intellectu, atque re contrarie sese habere eos qui docent, dicunt et interrogant, atque eos qui discunt, audiunt et respondent.39 Cum igitur haec sint quatuor, litterae, voces, intellectus et res, proxime quidem et principaliter litterae verba et nomina significant. Haec vero principaliter quidem intellectus, secundo vero loco res quoque designant. Intellectus vero ipsi nihil aliud nisi rerum significativi sunt. Antiquiores vero quorum est Plato, Aristoteles, Speusippus et Xenocrates, hi inter res et significationes intellectuum medios sensus ponunt, in sensibilibus rebus vel imaginationes quasdam, in quibus intellectus ipsius origo consistat.40 Et nunc quidem quid de hac re Stoici dicunt praetermittendum est. Hoc autem ex his omnibus solum cognosci oportet, quod ea quae sunt in litteris, eam significent orationem quae in voce consistit, et quod ea quae est vocis oratio, animi atque intellectus orationem designet, quae tacita cogitatione conficitur, et quod haec intellectus oratio subiectas principaliter sibi res concipiat ac designet.41 Ex quibus quatuor duas quidem Aristoteles esse naturaliter dicit res et animi conceptiones, id est eam quae fit in intellectibus orationem, idcirco quod apud omnes eaedem atque mutabiles sint; duas vero non naturaliter, sed positione constitui, quae sunt nomina et litterae, quas idcirco naturaliter fixas esse non dicit, quod (ut supra demonstratum est) non eisdem vocibus omnes, aut eisdem utantur elementis.42 Atque hoc est quod ait:43 Sunt ergo ea quae sunt in voce earum quae sunt in anima passionum notae, et ea quae scribuntur eorum quae sunt in voce. Ac quemadmodum nec litterae eaedem omnibus, sic nec eaedem voces. Quorum autem hae primo notae sunt, eaedem omnibus passiones animae sunt, et quorum hae similitudines sunt, res eaedem. De his itaque dictum est in his quae dicta sunt de anima, alterius enim est negotii.45 Cum igitur prius praeposuisset nomen et verbum, et quaecunque secutus est postea se diffinire promisisset, haec interim praetermittens, de passionibus animae deque earum notis, quae sunt scilicet voces, pauca praemittit. Sed cur hoc ita interposuerit, plurimi commentatores causas reddere neglexerunt, sed a tribus tantum quantum adhuc sciam ratio huius interpositionis explicata est, quorum Hermini quidem a rerum veritate longe disiuncta est.46 Ait enim idcirco Aristotelem de notis animae passionum interposuisse sermonem, ut utilitatem propositi operis inculcaret. Disputaturus enim de vocibus quae sunt notae animae passionum, recte de his quaedam promisit. Nam cum suae nullus animae passiones ignoret, notas quoque cum animae passionibus non nescire utilissimum est, neque enim illae cognosci possunt nisi per voces quae sunt earum scilicet notae.47 Alexander vero aliam huiusmodi interpositionis reddit causam, quoniam, inquit, nomina et verba interpretatione simplici continentur. Oratio vero ex verbis nominibusque coniuncta est, et in ea iam veritas aut falsitas invenitur; sive autem quilibet sermo sit simplex, sive iam oratio coniuncta atque composita, ex his quae significantur momentum sumunt.48 In illis enim prius est eorum ordo et continentia, post redundat in voces; quocirca quoniam significantium momentum ex his quae significantur oritur, idcirco prius nos de his quae voces ipsae significant docere proponit. Sed Herminus hoc loco repudiandus est. Nihil enim tale quod ad causas propositae sententiae pertineret explicuit. Alexander vero strictim proxima intelligentia praetervectus tetigit quidem causam, non tamen principalem rationem Aristotelicae propositionis exsolvit. Sed Porphyrius hanc ipsam plenius causam originemque sermonis huius ante oculos collocavit, qui omnem apud priscos philosophos de significationis vi contentionem litemque retexuit.49 Ait namque dubie apud antiquorum philosophorum sententias constitisse quid esset proprie quod vocibus significaretur: putabant namque alii res vocibus designari, earumque vocabula esse ea quae sonuerint in vocibus arbitrantur. Alii vero incorporeas quasdam naturas meditabantur, quarum essent significationes quaecunque vocibus designarentur, Platonis aliquo modo species incorporeas aemulati dicentis, hoc ipsum homo et hoc ipsum equus, non hanc cuiuslibet subiectam substantiam, sed ipsum illum hominem specialem et illum ipsum equum universaliter et incorporaliter cogitantes, incorporeas quasdam naturas constituebant, quas ad significandum primas venire putabant, et cum aliis item rebus in significationibus posse coniungi, ut ex his aliqua enuntiatio vel oratio conficeretur.50 Alii vero sensus, alii imaginationes significari vocibus arbitrabantur. Cum igitur ista esset contentio apud superiores, et haec usque ad Aristotelis pervenisset aetatem, necesse fuit ut qui nomen et verbum significativa esset diffiniturus, praediceret quorum ista designativa sint. Aristoteles enim nominibus et verbis res subiectas significari non putat, nec vero sensus vel etiam imaginationes.51 Sensuum quidem non esse significativas voces nomina et verba in opere de iustitia declarat dicens: Φύσει γὰρ διηνέχθησαντάτε νοήματα καὶ τὰ αἰσθηματα, quae interpretari Latine potest hoc modo: Natura enim sunt diversa intellectus et sensus.52 Differre igitur aliquid arbitratur sensus atque intellectus; sed qui passiones animae a vocibus significari dicit, is non de sensibus loquitur. Sensus enim passiones corporis sunt. Si igitur ita dixisset passiones corporis a vocibus significari, tunc merito sensus intelligeremus. Sed quoniam passiones animae nomina et verba significare proposuit, non sensus sed intellectus eum dicere putandum est. Sed quoniam imaginatio quoque res animae est, dubitaverit aliquis ne forte passiones animae imaginationes, quas Graeci φαντασίας nominant, dicat.53 Sed haec in libris de Anima verissime diligentissimeque separavit dicens: Ἔστι δὲ φαντασία ἕτερον καταφάσεως καὶ ἀποφάσεως, συμπλοκὴ γὰρ νοημάτων ἐστὶ τὸ ἀληθὲς ἢ ψεῦδος, τὰ δὲ πρῶτα νοήματα τί διοίσει τοῦ μὴ αὐτὰ φαντάσματα εἶναι; Ἦ οὐδ᾽ αὐτὰ φαντάσματα ἀλλ᾽ οὐκ ἄνευ φαντασμάτων. Quod sic interpretatur.54 Est autem imaginatio diversa ab affirmatione et negatione, complexio namque intellectuum est veritas vel falsitas, primi vero intellectus quid discrepabunt, ut non sint imaginationes? Certe neque haec sunt imaginationes, sed sine imaginationibus non sunt. Quae sententia demonstrat aliud quidem esse imaginationes, aliud intellectus, ex intellectuum quidem complexione affirmationes fieri et negationes: quocirca illud quoque dubitavit, utrum primi intellectus imaginationes quaedam essent.55 Primos autem intellectus dicimus, qui simplicem rem concipiunt, ut si quis dicat Socrates solum, dubitatque utrum huiusmodi intellectus, qui in se nihil neque veri continet neque falsi, intellectus sit, an ipsius Socratis imaginatio. Sed de hoc quoque aperte quidem videtur ostendere, ait enim an certe neque haec sunt imaginationes, sed non sine imaginationibus sunt.56 Id enim quod hic sermo significat, qui est Socrates, vel alius, simplex non est quidem imaginatio, sed intellectus, qui intellectus praeter imaginationem fieri non potest. Sensus enim atque imaginatio quaedam primae figurae sunt, supra quas velut fundamento quodam superveniens intelligentia nititur. Nam sicut pictores solent designare lineatim corpus atque substernere in corpore ubi coloribus cuiuslibet exprimant vultum, sic sensus atque imaginatio naturaliter in animae perceptione substernitur.57 Nam cum res aliqua sub sensum vel cogitationem cadit, prius eius necesse est ut quaedam imaginatio nascatur. Post vero plenior superveniat intellectus, cunctas eius explicans partes quae confuse fuerant imaginatione praesumptae. Quocirca imperfectum quiddam est imaginatio. Nomina vero et verba non curta quaedam, sed perfecta significant: quare recta Aristotelis sententia est, quaecunque in verbis nominibusque versantur, ea neque sensus, neque imaginationis, sed solam significare intellectuum qualitatem.58 Unde illud quoque ab Aristotele fluentes Peripatetici rectissime posuere, tres esse orationes, unam quae scribi possit litteris, alteram quae voce proferri, tertiam quae cogitatione connectitur, unamque intellectibus, alteram voce, tertiam litteris contineri. Quocirca quoniam id quod significaretur a vocibus intellectus esse Aristoteles putabat, nomina vero et verba significativa esse in eorum erat diffinitionibus positurus, recte quorum essent significativa praedixit, erroremque lectoris ex multiplici veterum lite venientem sententiae suae manifestatione compescuit, atque hoc modo nihil in eo deprehenditur esse superfluum, nihilque ab ordinis continuatione seiunctum.59 Quaerit vero Porphyrius cur ita dixerit: Sunt ergo ea quae sunt in voce, et non sic, sunt ergo voces; et rursus cur ita et ea quae scribuntur, et non dixerit, et litterae, quod resolvit hoc modo. Dictum est tres esse apud Peripateticos orationes, unam quae litteris scribitur, aliam quae profertur in voce, tertiam quae coniungeretur in animo.60 Quod si tres orationes sunt, partes quoque orationis triplices esse nulla dubitatio est. Quare quoniam verbum et nomen principaliter orationis partes sunt, erunt alia verba et nomina quae scribantur, alia quae dicantur, alia quae tacita mente tractentur. Ergo quoniam proposuit dicens: Primum oportet constituere quid sit nomen et quid sit verbum, triplex autem nominum natura est atque verborum, de quibus potissimum proposuerit, et quae diffinire velit ostendit, et quoniam de his nominibus loquitur ac verbis, quae voce proferuntur, idipsum planius explicans ait: Sunt ergo ea quae sunt in voce earum quae sunt in anima passionum notae, et ea quae scribuntur eorum quae sunt in voce, velut si diceret: Ea verba et ea nomina quae in vocali oratione proferuntur, animae passiones denuntiant.61 Illa autem rursus verba et nomina quae scribuntur, eorum verborum nominumque significationi praesunt quae voce proferuntur. Nam sicut vocalis orationis verba et nomina conceptiones animi intellectusque significant, ita quoque verba et nomina illa quae in solis litterarum formulis iacent illorum verborum et nominum significativa sunt quae loquimur, id est quae per vocem sonamus; nam quod ait: Sunt ergo ea quae sunt in voce, subaudiendum est nomina et verba.62 Et rursus cum dicit: Et ea quae scribuntur, idem subnectendum rursus est, verba scilicet et nomina. Et quod rursus adiecit: Eorum quae sunt in voce, addendum est, eorum nominum atque verborum quae profert atque explicat vocalis oratio. Quod si nihil deesset omnino, ita foret totius plenitudo sententiae. Sunt ergo ea nomina et verba quae in voce sunt earum quae sunt in anima passionum notae, et ea verba et nomina quae scribuntur eorum verborum et nominum quae sunt in voce: quod communiter subintelligendum est. licet ea quae subiunximus deesse videantur; quare non est disiuncta sententia, sed primae propositioni continua. Nam cum quid sit verbum, et quid nomen diffinire constituit, cum nominis et verbi natura sit multiplex, de quo nomine et verbo tractare vellet clara significatione distinxit.63 Incipiens igitur ab his nominibus et verbis quae in voce sunt, quorum essent significativa disseruit. Ait enim haec passiones animae designare. Illud quoque adiecit quibus ipsa nomina et verba quae in voce sunt designentur, his scilicet quae litterarum formulis exprimuntur. Sed quoniam non omnis vox significativa est, verba autem et nomina nunquam significationibus carent; quoniamque non omnis vox quae significat quadam positione designat, sed quaedam naturaliter, ut lacrymae, gemitus atque moeror, animalium quoque caeterorum quaedam voces naturaliter aliquid ostendunt, ut ex canum latrantibus iracundia, eorumque alia quadam voce blandimenta monstrantur; verba autem et nomina positione significant, nec solum sunt verba et nomina voces, sed voces significativae, nec solum voces significativae, sed etiam quae positione designent aliquid, non natura, non dixit; sunt igitur voces earum quae sunt in anima passionum notae; namque neque omnis vox significativa est, et sunt quaedam significativae quae naturaliter non positione significent: quod si ita dixisset, nihil ad proprietatem verborum et nominum pertineret.64 Quocirca non voluit communiter dicere voces, sed dixit tantum ea quae sunt in voce. Vox enim universale quiddam est, nomina vero et verba partes, pars autem omnis in toto est, verba ergo et nomina quoniam sunt intra vocem, recte dictum est, ea quae sunt in voce, velut si diceret, quoniam intra vocem continentur, intellectuum designativa sunt; sed hoc simile est ac si ita dixisset, vox certo modo se habens significat intellectus.65 Non enim (ut dictum est) nomen et verbum voces tantum sunt. Sicut nummus quoque non solum aes impressum quadam figura est, ut nummus vocetur, sed etiam ut alterius sit rei pretium; eodem quoque modo verba et nomina non solum voces sunt, sed positae ad quamdam intellectuum significationem. Vox enim quae nihil designat, ut est gargulus, licet eam grammatici figuram vocis intuentes nomen esse contendant, tamen eam nomen philosophia non putavit, nisi sit posita ut designaret aliquam animi conceptionem, eoque modo significare aliquid rerum possit, etenim nomen alicuius nomen esse necesse erit; sed si vox aliqua nihil designat, nullius nomen est; quare si nullius nomen est, nec nomen quidem esse dicitur.66 Atque ideo huiusmodi vox, id est significativa, non vox tantum, sed verbum vocatur aut nomen, quemadmodum nummus non aes, sed proprio nomine nummus, quo ab alio aere discrepet, nuncupatur. Ergo Aristotelis haec sententia qua ait ea quae sunt in voce, nihil aliud designat nisi eam vocem, quae non solum vox sit, sed quae cum vox sit, habeat tamen aliquam proprietatem et aliquam quodammodo figuram positae significationis impressam, horum vero, id est verborum et nominum quae sunt in voce, aliquo modo sese habente, ea sunt scilicet significativa quae scribuntur, ut hoc quod dictum est, quae scribuntur, de verbis ac nominibus dictum, quae sunt in litteris, intelligatur.67 Potest vero haec quoque esse ratio cur dixerit, et ea quae scribuntur, quoniam litteras et scriptas figuras et voces, quae eisdem significantur formulis, nuncupamus, ut a et ipse sonus litterae nomen capit, et illa quae in subiecto caerae vocem significans forma describitur. Designare ergo volens quibus verbis atque nominibus ea quae in voce sunt apparent, non dixit litteras, quod ad sonos etiam referri poterat litterarum, sed ait quae scribuntur, ut ostenderet de his litteris dicere quae in scriptione constiterunt, id est quarum figura et in caera, stylo, et in membrana, calamo posset effingi.68 Alioqui illa etiam quae in sonis sunt, ad ea nomina referuntur quae in voce sunt, quoniam sonis illis nomina et verba iunguntur. Sed Porphyrius de utraque expositione iudicavit dicens: Id quod ait, et quae scribuntur, non potius ad litteras, sed ad verba et nomina quae posita sunt in litterarum inscriptione, referendum. Restat igitur ut illud quoque addamus cur non ita dixerit.69 Sunt ergo ea quae sunt in voce intellectuum notae. Sed ita, earum quae sunt in anima passionum notae. Nam cum ea quae sunt in voce res intellectusque significent, principaliter quidem intellectus, res vero quas ipsa intelligentia comprehendit, secundaria significatione per intellectuum medietatem, intellectus ipsi non sine quibusdam passionibus sunt, quae in animam ex subiectis veniunt rebus.70 Passus enim quilibet eius rei proprietatem, quam intellectu complectitur, ad eius enuntiationem designationemque contendit: cum enim quis aliquam rem intelligit, prius imaginatione formam necesse est intellectae rei proprietatemque suscipiat, et fiat vel passio, vel cum passione quaedam intellectus perceptio; hac vero posita ac in mentis sedibus collocata, fit indicandae ad alterum passionis voluntas, cui actus quidem continuandae intelligentiae protinus ex intimae rationis potestate supervenit, quem explicat scilicet et effudit oratio, nitens ea quae primitus in mente fundata est passione, sive, quod est verius, progressa oratio, progrediente simul et significatione et significantis se orationis motibus adaequante.71 Fit vero haec passio velut figurae alicuius impressio, sed ita ut in animo fieri consuevit. Aliter namque naturaliter est in re qualibet propria figura, aliter vero eius ad animum forma transfertur, velut non eodem modo caerae, vel marmori, vel chartis, litterae, id est vocum signa, mandantur, et imaginationem Stoici a rebus in animam translatam loquuntur, sed cum adiectione semper, dicentes, ut in anima fieri consuevit.72 Quocirca cum omnis animae passio rei quaedam videatur esse proprietas, porro autem cum designativae voces intellectuum principaliter, rerum dehinc a quibus intellectus profecti sunt significatione nitantur, quidquid est in vocibus significativum, id animae passiones designat; sed hae passiones animorum ex rerum similitudine procreantur: videns namque aliquis sphaeram, vel quadratum, vel quamlibet rerum aliam figuram, eam in animi intelligentia quadam vi ac similitudine capit.73 Nam qui sphaeram viderit, eius similitudinem in animo perpendit et cogitat, atque eius in animo quamdam passus imaginem, id cuius imaginem patitur agnoscit. Omnis vero imago rei, cuius imago est similitudinem tenet; mens igitur cum intelligit, rerum similitudinem comprehendit. Unde fit ut cum duorum corporum maius unum, minus alterum contuemur, a sensu postea remotis corporibus illa ipsa corpora cogitantes, illud quoque memoria servante, noverimus sciemusque quod minus, quod vero maius corpus fuisse conspeximus, quod nullatenus eveniret nisi quas mens semel passa est rerum similitudines obtineret.74 Quare quoniam passiones animae quas intellectus vocant rerum quaedam similitudines sunt, idcirco Aristoteles cum paulo post de passionibus animae loqueretur continenti ordine ad similitudines transitum fecit, quoniam nihil differt utrum passiones diceret an similitudines. Eadem namque res animae quidem passio est, rei vero similitudo.75 Et Alexander hunc locum: Sunt ergo ea quae sunt in voce earum quae sunt in anima passionum notae, et ea quae scribuntur eorum quae sunt in voce, et quemadmodum nec litterae omnibus eaedem, sic nec eaedem voces, hoc modo conatur exponere. Proposuit, inquit, ea quae sunt in voce intellectus animi designare, et hoc probat exemplo.76 Eodem enim modo ea quae sunt in voce passiones animae significant quemadmodum ea quae scribuntur voces designant, ut id quod ait et ea quae scribuntur ita intelligamus, tanquam si diceret, quemadmodum etiam ea quae scribuntur eorum quae sunt in voce, ea vero quae scribuntur, inquit Alexander, notas esse vocum, id est nominum ac verborum: ex hoc monstravit quod dixit, et quemadmodum nec litterae omnibus eaedem, sic nec eaedem voces.77 Signum namque est vocum ipsarum significationem litteris contineri, quod ubi variae sunt litterae et non eaedem quae scribuntur, varias quoque voces esse necesse est, haec Alexander. Porphyrius vero quoniam tres proposuit orationes, unam quae litteris contineretur, secundam quae verbis ac nominibus personaret, tertiam quam mentis evolveret intellectus, id Aristotelem significare pronuntiat, cum dicit: Sunt ergo ea quae sunt in voce earum quae sunt in anima passionum notae, quod ostenderet ac si ita dixisset, Sunt ergo ea quae sunt in voce, et verba, et nomina animae passionum notae; et quoniam monstravit quorum voces essent significativae, illud quoque docuisse pronuntiat quibus signis verba et nomina panderentur, ideo addidisse, et ea quae scribuntur eorum quae sunt in voce, tanquam si diceret, ea quae scribuntur nomina et verba eorum quae sunt in voce nominum et verborum notae sunt, nec disiunctam esse sententiam, nec (ut Alexander putat) id quod ait: Et ea qua scribuntur, ita intelligendum, tanquam si diceret, sicut ea quae scribuntur, id est litterae, illa quae sunt in voce significant, ita ea quae sunt in voce notas esse animae passionum.78 Primo quidem quod ad simplicem sensum nihil addi oportet, deinde quod tam brevis ordo, tanquam necessaria orationis non est intercidenda partitio, tertio quoniam si similis est significatio litterarum vocumque, quae est vocum et animae passionum, oporteret sicut voces diversis litteris permutantur, ita quoque passiones animae diversis vocibus permutari, quod non fit, idem namque intellectus variatis potest vocibus significari.79 Sed Alexander id quod eum sensisse superius memoravi, hoc probare nititur argumento. Ait enim etiam in hoc quoque similem esse significationem litterarum ac vocum, quoniam sicut litterae non naturaliter voces, sed positione significant, ita quoque voces non naturaliter animi intellectus, sed aliqua positione designant. Sed qui prius recepit, ut id quod Aristoteles ait: Et ea quae scribuntur, ita dictum esse tanquam si diceret, sicut ea quae scribuntur, quidquid ad hanc sententiam videtur adiungere, aequaliter non dubitatur errare. Quocirca nostro iudicio qui rectius tenere volent, Porphyrii sententiis applicabunt.80 Aspasius quoque secundae sententiae Alexandri, quam supra posuimus, valde consentit, qui a nobis in eodem quo Alexander errore culpabitur. Aristoteles vero duobus modis has notas esse putat, litterarum, vocum, passionumque animae constitutas, uno quidem positione, alio vero naturaliter. Atque hoc est quod ait, Et quemadmodum nec litterae omnibus eaedem, sic nec eaedem voces.81 Nam si litterae voces, ipsae vero voces intellectus animi naturaliter designarent, omnes homines eisdem litteris, eisdem etiam vocibus uterentur. Quod quoniam apud omnes nec eaedem litterae, neque eaedem voces sunt, constat eas non esse naturales. Sed hic duplex lectio est. Alexander enim hoc modo legi putat oportere: Quorum autem hae primo notae, eaedem omnibus passiones animae sunt, et quorum eaedem similitudines, res etiam eaedem.82 Volens enim Aristoteles ea quae positione significant ab iis quae aliquid designant naturaliter segregare, hoc interposuit, ea quae positione significant varia esse; ea vero quae naturaliter apud omnes eadem. Et inchoans quidem a vocibus ad litteras venit, easque primo non esse naturaliter significativas demonstrat dicens: Et quemadmodum nec litterae omnibus eaedem, sic nec eaedem voces; nam si idcirco probantur litterae non esse naturaliter significantes, quod apud alios aliae sint ac diversae, eodem quoque modo probabile erit voces quoque non naturaliter significare, quoniam singulae hominum gentes non iisdem inter se vocibus colloquuntur. Volens vero similitudinem intellectuum rerumque subiectarum docere naturaliter constitutam, ait: Quorum autem hae primo notae, eaedem omnibus passiones animae sunt, quorum, inquit, voces quae apud diversas gentes ipsae quoque diversae sunt significationem retinent, quae scilicet sunt animae passiones, illae apud omnes eaedem sunt.83 Neque enim fieri potest ut quod apud Romanos homo intelligitur, lapis apud barbaros intelligatur. Eodem quoque modo de caeteris rebus. Ergo huiusmodi sententia est, quae dicit ea quae voces significent apud omnes hominum gentes non mutari, ut ipsae quidem voces, sicut supra monstravit cum dixit quemadmodum nec litterae omnibus eaedem, sic nec eaedem voces, cum apud plures diversae sint, illud vero quod voces ipsae significant apud omnes homines idem sit, nec ulla ratione valeat permutari, qui sunt scilicet intellectus rerum, qui quoniam naturaliter sunt permutari non possunt.84 Atque hoc est quod ait, Quorum autem hae primo notae, id est voces eaedem omnibus passiones animae sunt, ut demonstraret voces quidem esse diversas, quorum autem ipsae voces significativae essent, quae sunt scilicet animae passiones, easdem apud omnes esse, nec ulla ratione, quoniam sunt constitutae naturaliter, permutari.85 Nec vero in hoc constituit ut de solis vocibus atque intellectibus loqueretur. Sed quoniam voces atque litteras non esse naturaliter constitutas per id significavit, quod eas non apud omnes easdem esse proposuit, rursus intellectus quos animae passiones vocat, per hoc esse naturales ostendit, quod apud omnes iidem sint, a quibus, id est intellectibus, ad res transitum fecit.86 Ait enim quorum hae similitudines, res etiam eaedem. Hoc scilicet sentiens, quod res quoque naturaliter apud omnes essent eaedem: sicut enim ipsae animae passiones quae ex rebus sumuntur apud omnes homines eaedem sunt, ita quoque etiam ipsae res quarum similitudines sunt animae passiones eaedem apud omnes sunt. Quocirca res quoque naturales sunt, sicut sunt etiam similitudines rerum, quae sunt passiones animae.87 Herminus vero huic est expositioni contrarius. Dicit enim non esse verum eosdem apud omnes homines esse intellectus, quorum voces significativae sunt. Quid enim, inquit, in aequivocatione dicetur? ubi unus idemque vocis modus plura significat; sed magis hanc lectionem veram putat, ut ita sit. Quorum autem hae primo notae, hae omnibus passiones animae sunt, et quorum hae similitudines, res etiam eaedem: ut demonstrasse videatur quorum voces significativae sint, vel quorum passiones animae similitudines.88 Et hoc simpliciter accipiendum est secundum Herminum, ut ita dicamus, Quorum voces significativae sunt, illae sunt animae passiones, tanquam diceret: animae passiones sunt, quas significant voces, et rursus quorum similitudines sunt ea quae intellectibus continentur, illae sunt res. Tanquam si dixisset, res sunt quas intellectus significant.89 Sed Porphyrius de utrisque acute subtiliterque iudicat, et Alexandri sententiam magis probat, quod dicat non debere dissimulari de multiplici aequivocationis significatione. Nam et qui dicit ad unam quamlibet rem accommodat animum, scilicet quam intelligens voce declarat, et unum rursus intellectum quemlibet is qui audit exspectat. Quod si cum uterque ex uno nomine res diversas intelligit, ille qui nomen aequivocum dixit, designet clarius quid illo nomine significare voluerit, accipit mox qui audit, et ad unum intellectum utrique conveniunt, qui rursus fit unus apud eosdem illos apud quos primo diversae fuerant animae passiones propter aequivocationem nominis.90 Neque enim fieri potest ut qui voces positione significantes a natura eo distinxit quod easdem omnes esse non diceret, eas res quas naturaliter esse proponebat, non eo tales esse monstraret, quod apud omnes easdem esse contenderet. Quocirca Alexander, vel propria sententia, vel Porphyrii auctoritate probandus est. Sed quoniam ita dixit Aristoteles, Quorum autem hae primo notae, eaedem omnibus passiones animae sunt, quaerit Alexander si rerum nomina sunt, quid causae est ut primo intellectuum notas esse voces dixerit Aristoteles. Rei enim ponitur nomen, ut cum dicimus homo, significamus quidem intellectum, rei tamen nomen est, id est animalis, rationalis, mortalis.91 Cur ergo non primarum rerum magis notae sunt voces quibus ponuntur, potius quam intellectuum? Sed fortasse quidem ob hoc dictum est, inquit, quod licet voces rerum nomina sint, tamen non idcirco utimur vocibus, ut res significemus, sed ut eas quae nobis ex rebus innatae sunt animae passiones. Quocirca propter quorum significantiam voces ipsae proferuntur, recte eorum primo esse dixit notas.92 In hoc vero Aspasius permolestus est. At enim qui fieri potest, ut eaedem apud omnes animae passiones sint, cum tam diversa sententia de iusto ac bono sit? Arbitratur enim Aspasius passiones animae non de rebus incorporalibus, sed de his tantum quae sensibus capi possunt, Aristotelem passiones animae dixisse, quod perfalsum est.93 Neque enim unquam intellexisse dicetur, qui fallitur, et fortasse quidem passionem animi habuisse dicetur, quicunque id quod bonum est, non eodem modo quo est, sed aliter, arbitratur, intellexisse vero non dicitur. Aristoteles autem cum de similitudine loquitur, de intellectu pronuntiat. Neque enim fieri potest ut qui quod bonum est malum esse arbitretur, similitudinem boni mente conceperit.94 Neque enim intellexit rem subiectam, sed quoniam quae sunt iusta ac bona ad positionem omnia naturamve referuntur, et si de iusto ac bono ita loquitur, ut de eo quod civile ius, aut civilis iniuria dicitur, recte non eaedem sunt passiones animae, quoniam civile ius, civile bonum positione est, non natura. Naturale vero bonum atque iustum apud omnes gentes idem est.95 Et de Deo quoque idem est, cuius quamvis cultura diversa sit, idem tamen cuiusdam eminentissimae naturae est intellectus. Quare repetendum breviter a principio est, partibus enim ad orationem usque pervenit: nam quod se prius quid esset nomen, quid verbum constituere dixit, hae minime partes orationis sunt; quod vero affirmationem et negationem, iam de composita ex verbis et nominibus oratione loquitur, quae eaedem rursus partes sunt enuntiationis.96 Et post enuntiationis propositionem, de oratione loqui proposuit, cuius ipsa quoque enuntiatio pars est. Et quoniam (ut dictum est) triplex est oratio, quae in litteris, quae in voce, quae in intellectibus est, qui verbum et nomen diffiniturus esset, eaque significativa positurus, dicit prius quorum significativa sint ipsa verba et nomina, et inchoat quidem ab his nominibus et verbis quae sunt in voce dicens: Sunt ergo ea quae sunt in voce, et demonstrat quorum sunt significativa, adiiciens eorum quae sunt in anima passionum notae.97 Rursus nominum ipsorum verborumque quae in voce sunt ea verba et nomina quae essent in litteris constituta significativa esse declarat dicens, et ea quae scribuntur eorum quae sunt in voce. Et quoniam quatuor ista quaedam sunt, litterae, voces, intellectus, res, quorum litterae et voces positione sunt, natura vero res atque intellectus, demonstravit voces non esse naturaliter, sed positione, per hoc quod ait non easdem esse apud omnes, sed varias, ut est, et quemadmodum nec littera omnibus eaedem, sic nec eaedem voces.98 Ut vero demonstraret intellectus et res esse naturaliter, ait apud omnes eosdem esse intellectus, quorum essent voces significativae, et rursus apud omnes easdem res, quarum similitudines essent animae passiones, ut est, quorum autem hae primo notae, scilicet quae sunt in voce, eaedem omnibus passiones animae sunt, et quorum hae similitudines, res etiam eaedem.99 Passiones autem animae dixit, quoniam alias diligenter ostensum est omnem vocem animalis aut ex passione animae, aut propter passionem proferri. Similitudinem vero passionem animae vocavit, quod secundum Aristotelem nihil est aliud intelligere, nisi cuiuslibet subiectae rei proprietatem atque imaginationem in animae ipsius reputatione suscipere, de quibus animae passionibus in libris se de Anima commemorat diligentius disputasse.100 Sed quoniam demonstratum est quomodo verba et nomina et oratio intellectuum principaliter significativa sunt, quidquid est in voce significationis ab intellectibus venit. Quare prius paululum de intellectibus perspiciendum erat ei qui aliquid recte de vocibus disputaret. Ergo quod supra passiones animae et similitudines vocavit, idem nunc apertius intellectum vocat dicens:101 Est autem quemadmodum in anima aliquoties quidem intellectus sine vero vel falso. Aliquoties autem cui iam necesse est horum alterum inesse, sic etiam in voce. Circa compositionem enim et divisionem est veritas et falsitas. Nomina igitur ipsa et verba consimilia sunt sine compositione et divisione intellectui, ut homo vel album, quando non additur aliquid.102 Neque enim adhuc verum vel falsum est, signum autem huius est. Hircocervus enim significat aliquid, sed nondum verum vel falsum, si non, esse, vel non esse, addatur, vel simpliciter, vel secundum tempus.103 Quoniam nomen et verbum atque omnis oratio significativa sunt animae passionum, ex ipsis sine dubio quae designant in eisdem vocibus proprietas significationis innascitur. Hic vero est totus atque continuus Aristotelicae ordo sententiae. Quoniam, inquit, ea primum vocibus significantur quae in animo et cogitatione versantur, intellectuum vero alios quidem simplices, et sine veri vel falsi enuntiatione perpendimus ut cum nobis hominis proprietas tacita imaginatione suggeritur, nulla namque ex hac intelligentiae simplicitate vel veritatis nascitur vel falsitatis agnitio; sunt vero intellectus quidam compositi atque coniuncti in quibus inest iam quaedam vel veritatis vel falsitatis inspectio, ut cum ad quamlibet simplicem perceptionem mentis adiungitur aliud quod vel esse aliquid vel non esse constituat, ut si ad hominis intellectum esse vel non esse, vel album esse, vel album non esse copuletur, fient enim cogitabiles orationes veritatis vel falsitatis participes, hoc modo: Homo est, homo non est, homo albus est, homo albus non est, quarum quidem homo est, vel homo albus est, compositio dicitur, nam prior esse atque hominem, posterior hominem albo composita intellectus praedicatione connectit, sin vero ad hominis intellectum adiiciam quiddam, ut ita sit, homo est, vel non est, vel albus est, aut aliquid tale, tunc in ipsa cogitatione veritas aut falsitas innascitur; ergo, inquit, quemadmodum aliquoties quidam simplices intellectus sunt, qui vero falsoque careant, quidam vero in quibus alterum horum reperiatur, sic etiam in voce. Nam quae voces denuntiant simplices intellectus, ipsae quoque a falsitate et veritate seiunctae sunt.104 Quae vero huiusmodi significant intellectus in quibus iam vel veritas vel falsitas constituta est, in ipsis quoque horum alterum inveniri necesse est. Nam si quis hoc solum dicit, homo vel album, vel etiam hircocervus, quanquam ista quidem significent, quoniam tamen significant simplices intellectus, manifestum est omni veritatis vel falsitatis proprietate carere.105 Et tota quidem sententia hoc modo se habet. Diligentius tamen est attendendum quid est quod ait, Circa compositionem enim et divisionem est veritas falsitasque; quid etiam quod dictum est, nomina igitur ipsa et verba consimilia sunt sine compositione vel divisione intellectui; illud quoque cur composito nomine, vel cur etiam usus est rei non subsistentis exemplo, ut diceret, hircocervus enim significat aliquid.106 Nec illud praetereundum est quid sit quod dictum est, vel simpliciter vel secundum tempus. Et primum quidem de eo dicendum est quod ait, Circa compositionem enim et divisionem est veritas falsitasque. Quaeritur namque utrumne omnis veritas circa compositionem et divisionem sit, an quaedam est, quaedam vero minime. Illud quoque an in omni compositione vel divisione veritas falsitasque constituta sit, an hoc non generaliter, sed in quadam compositionis vel divisionis parte veritas falsitasque versetur.107 In opinionibus namque veritas est, quoties ex subiecta re capitur imaginatio vel etiam quoties, ita ut sese res habet, imaginationem accipit intellectus; falsitas vero est quoties aut non ex subiecto, aut ita ut sese res non habet imaginatio subiicitur intellectui; sed adhuc in veritate atque falsitate nihil equidem aliud reperitur, nisi quaedam opinionis habitudo ad subiectam rem. Qua enim habitudine et quomodo sese habet imaginatio ad rem subiectam, hoc solum in hac veritate vol falsitate perspicitur, quam quidem habitudinem nullus dixerit compositionem.108 In hoc vero divisionis nullus ne fictus quidem modus intelligi potest. Illud quoque considerandum est numne aliqua sit in his compositio vel divisio, quae secundum substantiam suam vera dicuntur aut falsa, ut est vera voluptas bene vivendi, ut est falsa voluptas bellandi. Etiam illud quoque respiciendum est, quod in omnium maximo Deo quidquid intelligitur, non in eo accidentaliter, sed substantialiter intelligitur, etenim quae bona sunt substantialiter de eo non accidentaliter credimus. Quod si substantialiter credimus Deum, Deum vero nullus dixerit falsum, nihilque in eo accidentaliter poterit evenire, ipsa veritas Deus dicendus est; ubi est igitur compositio vel divisio in iis quae simplicia naturaliter sunt, nec ulla cuiuslibet rei collatione iunguntur.109 Quare non omnis veritas neque falsitas circa compositionem divisionemque constat, sed sola tantum quae in intellectuum multitudine fit, et in prolatione dicendi. Nam in ipsa quidem habitudine imaginationis et rei nulla compositio est, in coniunctione vero intellectuum compositio fit. Nam cum dico, Socrates ambulat, hoc ipsum quidem, quod eum ambulare concepi, nulla compositio est; quod vero intellectus progressione ambulationem cum Socrate coniungo, quaedam iam facta est compositio.110 Quod si hoc oratione protulero, rursus eadem compositio est, et circa eam vis veritatis et falsitatis apparet. Quocirca in his solis compositionibus invenitur veritas atque mendacium, de quibus tota nunc quaestio est, in nomine scilicet et in verbo, in negatione et affirmatione, in enuntiatione et oratione. Quam scilicet compositione veritatis et falsitatis naturam ab intellectibus accipientes in vocis prolatione conservant. De divisione autem quae ad negationem pertinet, deque compositione quae ad affirmationem, paulo post enucleatius dicam.111 Nunc illud videndum est, utrum verum sit circa omnem compositionem, circaque omnem divisionem, veritatem vel mendacium provenire, quod omnino falsum est. Quis enim dixerit huiusmodi nominum coniunctionem, et Socrates et Plato, vel si a se haec nomina dividantur, nec Socrates nec Plato, veri aliquam falsive tenere significantiam? Quare confitendum est neque circa omnem divisionem, neque circa omnem compositionem, eam scilicet quae in oratione versatur, mendacium veritatemque subsistere.112 Sed illud verissimum est, quod omnis quae est in oratione veritas falsitasque, in compositione et divisione nascitur, non tamen omnis orationis compositio vel divisio verum retinet aut falsum. Ergo si sic dixisset, circa omnem compositionem vel divisionem veritas falsitasque est, mentiretur. Sed quoniam dixit simpliciter, veritas falsitasque circa compositionem divisionemque est, verissime subtilissimeque dixisse putandum est; illa enim nomina quae ita dicuntur simplicia, ut veritatem aut falsitatem quodammodo valeant designare, huiusmodi sunt ut intra se atque intra significationem suam quamdam retineant compositionem, ut si quis dicat, lego.113 Hoc est enim dicere, lego, tanquam ei dicat, ego lego. Hoc autem compositio est; vel quoties interrogante alio, respondet alius, uno tantum sermone, videtur quoque tunc simplex sermo veritatem mendaciumque perficere, quod perfalsum est. Audientis namque responsio ad totum ordinem superioris enuntiationis adiungitur, ut si quis interroganti mundusne animal sit, est, respondeat, videtur haec una particula veritatem vel mendacium continere, sed falso.114 Non enim una est, sed ad vim ipsius responsionis intuenti tale est ac si diceretur mundus animal est. Quod vero ait nomina ipsa et verba consimilia esse, sine compositione vel divisione intellectui, illud designat quod supra iam dixit, ea quae sunt in voce notas esse animae passionum. Quod si notae sunt, sicut litterae vocum in se similitudinem gerunt, ita voces intellectuum.115 Et quoniam dictum est cur de similitudine verborum et nominum atque animae passionum dixerit, cur etiam circa compositionem et divisionem falsum verumque esse proposuerit, dicendum est quid sit ipsa compositio vel divisio, in qua aut veritas aut falsitas invenitur. Nam quoniam de simplici enuntiativa oratione perpendit, ut posterius ipse in divisionedeclarat, dicens: Est autem una prima oratio enuntiativa affirmatio, deinde negatio, illam nunc compositionem designare vult, quae alicuius vel substantiam constituit, vel aliquid secundum esse coniungit.116 Nam cum dico, Socrates est, hoc ipsum esse Socrati applico, et substantiam eius esse constituo. Sin vero dixero, Socrates philosophus est, philosophiam et Socratem secundum esse composui; vel si dicam, Socrates ambulat, huiusmodi est tanquam si dicam, Socrates ambulans est. Igitur quoties huiusmodi fuerit compositio, quae secundum esse verbum vel substantiam constituat, vel res coniungat, affirmatio dicitur, et in ea veri falsique natura perspicitur: et quoniam omnis negatio ad praedicationem constituitur, huius enim affirmationis quae est, Socrates est, negatio non ea quae dicit, non Socrates est, sed ea quae pronuntiat, Socrates non est; et ad id quod esse Socrates dictus est, non, negatio apponitur, ut cum id dicamus non esse, quod ante dictum est esse; ergo quoniam id quod in affirmatione secundum esse vel constitutum, vel coniunctum fuerit, ad id addita negatio separat vel ipsam substantiae constitutionem, vel etiam factam per id quod dictum est, esse aliquid, coniunctionem, divisio vocatur.117 Quando enim dico, Socrates non est, esse a Socrates eiunxi, et cum dico, Socrates philosophus non est, Socratem ab eo quod est philosophum esse, separavi, quam separationem, quae ad negationem pertinet, divisionem vocavit. Ergo manifestum est quod si simplex in animae passionibus intellectus fuerit, cum ipse intellectus nullam adhuc veri falsique retineat naturam, eorum quoque prolationem ab utrisque esse separatam. Sed cum compositio secundum esse facta vel etiam divisio intellectibus, in quibus principaliter veritas et falsitas procreatur, evenerit, quoniam ex intellectibus voces capiunt significationem, eas quoque secundum intellectuum qualitatem veras et falsas esse necesse est.118 Maximam vero vim habet exempli novitas et exquisita subtilitas. Ad demonstrandum enim quod unum solum nomen neque verum sit, neque falsum, posuit huiusmodi nomen, quod compositum quidem esset, nulla tamen eius substantia reperietur. Si quod ergo unum nomen veritatem posset falsitatemve retinere, posuit huiusmodi nomen, quod est hircocervus, quod quoniam omnino in rebus nulla illi substantia est, falsum aliquid designare videtur, sed non designat aliquam falsitatem.119 Nisi enim dicatur hircocervus vel esse vel non esse, quanquam ipsum per se non sit, solum tamen dictum nihil falsi in eo sermone verive perpenditur. Ergo ad demonstrandam vim simplicis nominis, quod omni veritate atque mendacio careat, tale in exemplo posuit nomen, cui res nulla subiecta sit.120 Quod si quid verum vel falsum unum nomen significare posset, nomen quod eam rem esse designat, quae in rebus non sit, omnino falsum esset: sed non est; non igitur ulla veritas falsitasque in simplici unquam nomine reperietur. Nec illud parvae curae fuit, nomen non ponere quod omnino nihil significaret, sed quod cum significaret quiddam, tamen verum aut falsum esse non posset, ut non videretur veritatis falsitatisque causa esse, eo quoniam nihil significaret; sed quoniam esset simpliciter dictum: quanquam in eodem illud quoque conficit, ut ostenderet non solum simplex nomen veritate atque mendacio esse alienissimum, sed etiam composita quoque nomina, si non habeant aliquam secundum esse vel non esse (sicut superius dictum est) compositionem, verum vel falsum significare non posse; tanquam si diceret, non solum simplex nomen praeter aliquam compositionem, nihil verum falsumve significat, sed etiam composita utroque carent (sicut iam ipse dixit) nisi illis aut esse aut non esse addatur, vel simpliciter, vel secundum tempus.121 Hoc vero idcirco addidit quod in quibusdam ita enuntiationes fiunt, ut quod de ipsis dicitur, secundum substantiam proponatur, in quibusdam vero hoc ipsum esse quod additur non substantiam sed praesentiam quamdam significet. Cum enim dicimus Deus est, non eum dicimus nunc esse, sed tantum in substantia esse, ut hoc ad immutabilitatem potius substantiae quam ad tempus aliquod referatur.122 Si autem dicimus, dies est, ad nullam diei substantiam pertinet, nisi tantum ad temporis constitutionem: hoc enim quod significat tale est, tanquam si dicamus nunc est: quare cum dicimus esse ut substantiam designemus, simpliciter est addimus; cum vero ita ut aliquid praesens significetur, secundum tempus. Haec est una quam diximus expositio.123 Alia vero huiusmodi est. Esse aliquid duobus modis dicitur, aut simpliciter, aut secundum tempus: simpliciter quidem secundum praesens tempus, ut si quis dicat, hircocervus est, praesens autem quod dicitur, tempus non est, sed confinium tempus, temporum, finis namque praeteriti est futurique principium. Quocirca quisquis secundum praesens hoc sermone quod est esse utitur, simpliciter utitur, qui vero aut praeteritum iungit aut futurum, ille non simpliciter, sed iam in ipsum tempus incurrit.124 Tempora namque (ut dictum est) duo ponuntur, praeteritum atque futurum. Quod si quis cum praesens nominat, simpliciter dicit, cum utrumlibet praeteritum vel futurum dixerit, secundum tempus utitur enuntiatione. Est quoque tertia huiusmodi expositio, quod aliquoties ita tempore utimur, ut indefinite dicamus; ut si quis dicat, est hircocervus, fuit hircocervus, erit hircocervus, hoc indefinite et simpliciter dictum est.125 Sin vero aliquis addat, nunc est, vel heri fuit, vel cras erit, ad hoc ipsum esse quod simpliciter dicitur, addit tempus. Quare secundum unam trium harum expositionum intelligendum est quod ait, si non esse vel non esse, addatur, vel simpliciter vel secundum tempus. Sed ei quod ante proposuit, quemadmodum esset aliquoties quidem in anima intellectus sine vero vel falso, post quasi consequens reddidit nomina ipsa per se verbaque esse simplicibus intellectibus consimilia, ut homo vel album; ei vero quod ait, cui iam necesse sit alterum horum inesse, nihil interim reddidit, sed hoc eo supplevisse putabitur, quod ait, sed nondum verum vel falsum est, si non esse vel non esse addatur: haec est enim intellectuum quaedam compositio, cui iam necesse est alterum horum inesse, qua in oratione vel esse vel non esse additur. Quocirca quoniam de nomine verboque proposuit, et quam breviter potuit vocum, litterarum, intellectuum, rerumque consequentias altissima ratione monstravit, ad id quod primum proposuit dicens: Primum oportet constituere, quid sit nomen et quid verbum, ad haec inquam quae promiserat diffinire revertitur. Nomen vero diffiniens, ita subiecit.
Boethius HOME

bnf6398.39 bnf6400.4 bnf6400.9 bnf11128.5 bsb115088.9 csg830.10 sbe295.3 sbe301.9

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 1, PRAEFATIO. <<<     >>> DE NOMINE.
monumenta.ch > Boethius > 2

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik