monumenta.ch > Boethius > 1
>>> Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 1, DE SIGNIS.

Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 1, PRAEFATIO.

1 Alexander in commentariis suis hac se impulsum causa pronuntiat sumpsisse longissimum expositionis laborem, quod in multis ille a priorum sententiis scriptorum dissideret. Mihi vero maior persequendi operis causa est, quod non facile quisquam vel transferendi, vel etiam commentandi continuam sumpserit seriem, nisi quod Vegetius praetextatus priores postremosque analyticos non vertendo Aristotelem Latino sermoni tradidit, sed transferendo Themistium, quod qui utrosque legit facile intelligit.2 Albinus quoque de eisdem rebus scripsisse perhibetur, cuius ego geometricos quidem libros editos scio, de dialectica vero diu multumque quaesitos reperire non valui. Sive igitur ille omnino tacuit, nos praetermissa dicemus, sive aliquid scripsit, nos quoque docti viri imitati studium in eadem laude versabimur. Sed quanquam multa sint Aristotelis quae subtilissima philosophiae arte celata sunt, hic tamen ante omnia liber nimis et acumine sententiarum, et verborum brevitate constrictus est.3 Quocirca plus hic quam in decem praedicamentis expositione sudabitur. Prius ergo quid vox sit diffiniendum est. Hoc enim perspicuo et manifesto omnis libri huius patefiet intentio. Vox est aeris per linguam percussio, quae per quasdam gutturis partes, quae arteriae vocantur, ab animali profertur. Sunt enim quidam alii soni qui eodem perficiuntur flatu, quos lingua non percutit, ut est tussis.4 Haec enim flatu fit quodam per arterias egrediente, sed nulla linguae impressione formatur, atque ideo nec illis subiacet elementis, scribi enim nullo modo potest. Quocirca vox haec non dicitur, sed tantum sonus. Illa quoque potest esse diffinitio vocis, ut eam dicamus sonum esse cum quadam imaginatione significandi. Vox namque cum emittitur, significationis alicuius causa profertur. Tussis vero cum sonus sit, nullius significationis causa, surrepit potius quam profertur.5 Quare quoniam flatus noster ita sese habet, ut si ita percutiatur atque formetur, ut eum lingua percutiat, vox sit. Si eum lingua ita percutiat, ut terminato quodam et circumscripto sono vox exeat, locutio fit quae Graece dicitur λέξις. Locutio enim est articulata vox, neque enim hunc sermonem, id est λέξιν, dictionem dicemus, idcirco quod φάσιν dictionem interpretamur, λέξιν, locutionem.6 Cuius locutionis partes sunt litterae, quae cum coniunctae fuerint, unam efficiunt vocem coniunctam compositamque, quae locutio praedicatur. Sive autem aliquid quaecunque vox significet, ut est hic sermo, homo, sive omnino nihil, sive positum alicui nomen significare possit, ut est blictiri; haec enim vox cum per se nihil significet, posita tamen ut alicui nomen sit, significabit, sive per se quidem nihil significet, cum aliis vero iuncta designet, ut sunt coniunctiones, haec omnia locutiones vocantur, ut sit propria locutionis forma vox composita quae litteris describatur.7 Ut igitur sit locutio, voce opus est, id est eo sono quem percutit lingua, et ut vox ipsa sit per linguam determinata in eum sonum qui inscribi litteris possit, similiter opus est eo sono quem percutit lingua. Sed ut haec locutio significativa sit, illud quoque addi oportet ut sit aliqua significandi imaginatio, per quam id quod in voce vel in locutione est proferatur.8 Aut certe ita dicendum est si in hoc flatu quem per arterias emittimus, sit linguae sola percussio, vox est. Si vero talis percussio sit, ut in litteras redigat sonum, locutio est. Quod si vis quoque quaedam imaginationis addatur, illa significativa vox redditur. Concurrentibus igitur his tribus, linguae percussione, articulato vocis sonitu, imaginatione aliqua proferendi, fit interpretatio. Interpretatio namque est vox articulata per seipsam significans.9 Quocirca non omnis vox interpretatio est, sunt enim caeterorum animalium voces, quae interpretationis vocabulo non tenentur. Nec omnis locutio interpretatio est, idcirco quia (ut dictum est) sunt locutiones quaedam, quae significatione carent et cum per se quaedam non significent, iuncta tamen cum aliis significant, ut coniunctiones. Interpretatio autem in solis per se significativis et articulatis vocibus permanet.10 Quare convertitur, ut quidquid sit interpretatio, illud significet. Et quidquid significat, interpretationis vocabulo nuncupetur. Unde etiam ipse quoque Aristoteles in libris quos de Arte poetica scripsit, locutionis partes esse syllabas et coniunctiones etiam tradidit, quarum syllabae, in eo quod sunt syllabae, nihil omnino significant. Coniunctiones vero consignificare quidem possunt, per se vero nihil designant.11 Interpretationis vero partes hoc libro constituit nomen et verbum, quae scilicet per seipsa significant. Nihilominus quoque orationem interpretationem esse constat, quae et ipsa cum vox sit et significativis partibus iuncta, significatione non caret. Quare quoniam non de oratione sola, sed etiam de nomine et verbo, nec vero de sola locutione, sed etiam de significativa locutione, quae est interpretatio, in hoc libro ab Aristotele tractatur, idcirco quoniam verbis atque nominibus, et significativis locutionibus nomen interpretationis aptatur, a communi nomine eorum de quibus in hoc libro tractatur, id est interpretatione, ipse quoque de Interpretatione liber inscriptus est, cuius expositionem nos scilicet quam maxime a Porphyrio, quanquam etiam a caeteris transferentes, Latina oratione digessimus.12 Hic enim nobis expositor et intellectus acumine et sententiarum dispositione videtur excellere. Erunt ergo interpretationis duae primae partes nomen et verbum, his enim quidquid est in animi intellectibus designatur, his namque totus ordo orationis efficitur, et in quantum vox ipsa quidem intellectus significat, in has duas (ut dictum est) secatur partes, nomen et verbum.13 In quantum vero vox per intellectuum medietatem subiectas intellectui res demonstrat, significantium vocum Aristoteles numerum in decem praedicamenta partitus est, atque hoc distat libri huius intentio a praed camentorum in denariam multitudinem numerositate collecta, ut hic quidem tantum de numero significantium vocum quaeratur, quantum ad ipsas attinet voces, quibus significativis vocibus intellectus animi designentur, quae sunt scilicet simplicia quidem nomina et verba, ex his vero compositae orationes.14 Praedicamentorum vero haec intentio est, de significativis rerum vocibus tractare in tantum quantum eas animi medius significet intellectus. Vocis enim quaedam qualitas est nomen et verbum, quae nimirum illa ipsa decem praedicamenta significant. Decem namque praedicamenta nunquam sine aliqua verbi qualitate vel nominis proferuntur. Quare erit libri huius intentio de significativis rerum vocibus in tantum quantum conceptiones animi intellectusque significent.15 De decem autem praedicamentis libri intentio in eius commentario dicta est, quoniam sit de significativis rerum vocibus, quot partibus distribui possit earum significatio, in tantum quantum per sensuum atque intellectuum medietatem res subiectas intellectibus voces ipsae valeant designare. In opere vero de Arte poetica non eodem modo dividit locutionem, sed omnes omnino locutionis partes apposuit, confirmans esse locutionis partes elementa, syllabas, coniunctiones, articulos, nomina, casus, verba, orationes.16 Locutio namque non in solis significativis vocibus constat, sed supergrediens significationes vocum, ad articulatos sonos usque consistit. Quaelibet enim syllaba, vel quaelibet alia vox quae scribi litteris potest, locutionis nomine continetur, quae Graece dicitur λέξις. Sed non eodem modo interpretatio, huic namque non est satis ut sit huiusmodi vox quae litteris valeat adnotari, sed ad hoc ut aliquid quoque significet.17 Praedicamentorum vero in hoc ratio constituta est, in quo hae duae partes interpretationis res intellectibus subiectas designent. Nam quoniam decem res omnino in omni natura reperiuntur, decem quoque intellectus erunt, quos intellectus, quoniam nomina et verba significant, decem omnino erunt praedicamenta, quae verbis tque nominibus designentur; duo vero quaedam sunt, id est nomen et verbum quae ipsos significent intellectus. Sunt igitur elementa interpretationis verba et nomina, proprie vero partes quibus ipsa constat interpretatio sunt orationes.18 Orationum vero aliae sunt perfectae, aliae imperfectae. Perfectae sunt ex quibus plene id quod dicitur valet intelligi; imperfectae vero in quibus aliquid adhuc plenius animus exspectat audire, ut est Socrates cum Platone. Nullo enim addito, orationis intellectus adhuc pendet ac titubat, et auditor aliquid ultra exspectat audire. Perfectarum vero orationum partes quinque sunt.19 Deprecativa, ut: Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis, Da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma. Imperativa, ut: Vade age, nate, voca zephyros et labere pennis. Interrogativa, ut: Dic mihi, Damoeta, cuium pecus, an Meliboei? Vocativa, ut: O pater, o hominum rerumque aeterna potestas. Enuntiativa, in qua veritas vel falsitas invenitur, ut: Principio arboribus varia est natura creandis.20 Huius autem duae partes sunt, est namque et simplex oratio enuntiativa, et composita. Simplex, ut: dies est, lux est. Composita, ut: si dies est, lux est. In hoc igitur libro Aristotelis de enuntiativa simplici oratione disputat, et de eius elementis, nomine scilicet atque verbo. Quae quoniam significativa sunt, et significativa vox, et articulata interpretationis nomine continetur, de communi (ut dictum est) vocabulo librum de Interpretatione appellavit.21 Et Theophrastus quidem in eo libro quem de Affirmatione et Negatione composuit, de enuntiativa oratione tractavit. Et Stoici quoque in his libris quos Περὶ ἀξιωμάτων appellant, de eisdem nihilominus disputant, sed illi quidem et de simplici et de non simplici oratione enuntiativa speculantur.22 Aristoteles vero in hoc libro nihil nisi de sola simplici enuntiativa oratione considerat. Aspasius quoque et Alexander sicut in aliis Aristotelis libris, in hoc quoque commentarios ediderunt, sed uterque Aristotelem de oratione tractasse pronuntiat. Nam si proferre aliquid oratione (ut aiunt ipsi) interpretari est, de interpretatione nimirum liber veluti de oratione perscriptus est, quasi vero sola oratio, ac non verba quoque et nomina interpretationis vocabulo concludantur.23 Aeque namque ac oratio, tam verba et nomina, quae sunt interpretationis elementa, nomine interpretationis vocantur. Sed Alexander addidit imperfecte sese habere titulum, neque enim designare de qua oratione perscripserit. Multae namque (ut dictum est) sunt orationes, sed adiiciendum vel subintelligendum putat de oratione illum scribere philosophica vel dialectica, id est qua verum falsumque valeat expediri.24 Sed qui semel solam orationem interpretationis nomine vocari recipit, in intellectu quoque ipsius inscriptionis erravit. Cui enim putaret imperfectum esse titulum, quoniam nihil de qua oratione disputaret adiecerit: ut si quis interrogans, Quid est homo? alio respondente, Animal, culpet ac dicat, imperfecte illum dixisse, quid sit, quoniam non sit omnes differentias persecutus. Quod si huic, id est homini, sunt quaedam alia communia ad nomen animalis, nihil tamen impedit perfecte demonstrasse quid homo esset, eum qui animal dixerit; sive enim differentias addat quis, sive non, hominem animal necesse est esse.25 Eodem quoque modo et de oratione, si quis hoc concedat primum, nihil aliud interpretatione dici nisi orationem, cur qui de interpretatione inscripserit, et de qua interpretatione dicat non addiderit, culpetur? Satis est enim eum libri titulum etiam de aliqua continenti communione fecisse, ut nos eum et de nominibus et verbis et de orationibus, cum haec omnia uno interpretationis nomine continerentur, supra fecisse docuimus, cum hic liber ab eo de interpretatione nominatus est.26 Sed quod addidit, illam interpretationem solam dici qua in oratione possit veritas et falsitas inveniri, ut est enuntiativa oratio, fingentis est (ut ait Porphyrius) significationem nominis potius quam docentis, atque ille quidem et in intentione libri et in titulo falsus est, sed non eodem modo de iudicio quoque libri huius errat.27 Andronicus enim librum hunc Aristotelis esse non putat quem Alexander vere fortiterque redarguit. Quem cum exactum diligentemque Aristotelis librorum et iudicem et repertorem iudicarit antiquitas, cur in huius libri iudicio sit falsus, prorsus est magna admiratione dignissimum. Non esse namque proprium Aristotelis hinc conatur ostendere, quoniam quaedam Aristoteles in principio libri huius de intellectibus animi tractat, quos intellectus animae passiones vocavit, et de his se plenius in libris de anima disputasse commemorat.28 Et quoniam passiones animae vocabat, vel tristitiam, vel gaudium, vel cupiditatem, vel alias huiusmodi affectiones dicit Andronicus, ex hoc probari hunc librum Aristotelis non esse, quod de huiusmodi affectionibus nihil in libris de anima tractavisset, non intelligens in hoc libro Aristotelem passiones animae non pro affectionibus, sed pro intellectibus posuisse His Alexander multa alia addit argumenta cur hoc opus maxime Aristotelis esse videatur.29 Ea namque dicuntur hic quae sententiis Aristotelis quae sunt de enuntiativa oratione consentiant; illud quoque, quod stylus ipse propter brevitatem pressior ab Aristotelis obscuritate non discrepat; et quod Theophrastus, ut in aliis solet, cum de similibus rebus tractat, quae scilicet ab Aristotele ante tractata sunt, in libro quoque de affirmatione et negatione, iisdem aliquibus verbis utitur, quibus in hoc libro Aristoteles usus est.30 Idem quoque Theophrastus dat signum hunc Aristotelis librum esse: in omnibus enim de quibus ipse disputat post magistrum, leviter ea tangit quae ab Aristotele dicta ante cognovit, alias vero diligentius res non ab Aristotele tractatas exsequitur. Hic quoque idem fecit, nam quae Aristoteles hoc libro de enuntiatione tractavit, leviter ab illo transcursa sunt, quae vero magister eius tacuit, ipse subtiliori modo considerationis adiecit.31 Addit quoque hanc causam, quoniam Aristoteles quidem de syllogismis scribere animatus, nunquam id recte facere potuisset, nisi quaedam de propositionibus adnotaret. Mihi quoque videtur hoc subtiliter perpendentibus liquere, hunc librum ad analyticos esse praeparatum. Nam sicut hic de simplici propositione disputat, ita quoque in analyticis de simplicibus tantum considerat syllogismis, ut ipsa syllogismorum propositionumque simplicitas, non ad aliud nisi ad continens opus Aristotelis pertinere videatur.32 Quare non est audiendus Andronicus, qui propter passionum nomen, hunc librum ab Aristotelis operibus separat. Aristoteles enim idcirco passiones animae intellectus vocavit, quod intellectus quos sermone dicere et oratione proferre consuevimus, ex aliqua causa atque utilitate profecti sunt: ut enim dispersi homines colligerentur, et legibus vellent esse subiecti, civitatesque condere, utilitas quaedam fuit et causa; quocirca quae ex aliqua utilitate eveniunt, ex passione quoque venire necesse est.33 Nam ut divina sine ulla sunt passione, ita nulla illis extrinsecus utilitas valet adiungi. Quae vero sunt passibilia semper aliquam causam atque utilitatem quibus sustententur inveniunt. Quocirca huiusmodi intellectus qui ad alterum oratione proferendi sunt, quoniam ex aliqua causa atque utilitate videntur esse collecti, recte passiones animi nominati sunt.34 Et de intentione quidem, et de libri inscriptione, et de eo quod hic maxime Aristotelis liber esse putandus est, haec dicta sufficiant. Quid vero utilitatis habeat, non ignorabit qui sciet qua in oratione veritas constet et falsitas. In sola enim haec enuntiativa oratione consistunt. Iam vero quae dividant verum falsumque; quaeve diffinita, vel quae variae et mutabiliter veritatem falsitatemque partiantur; quae iuncta dici possint, cum separata valeant praedicari; quae separata dicantur, cum iuncta non sint praedicata; quae sint negationes cum modo propositionum; quae earum consequentiae, aliaque plura, in ipso opere considerator poterit diligenter agnoscere, quarum magnam experietur utilitatem qui animum cura alicuius investigationis adverterit.35 Sed nunc ad ipsius Aristotelis verba veniamus.
Boethius HOME

bnf6398.37 csg830.308

>>> Boethius, In librum De interpretatione Aristotelis Maior, 1, DE SIGNIS.
monumenta.ch > Boethius > 1

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik