monumenta.ch > Boethius > De rhombo rubrica. > De ratione abaci. > De hemicyclo rubrica. > De minutiis rubrica.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, De hemicyclo rubrica. <<<    

Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, De minutiis rubrica.

1 Veteres igitur geometricae, indagatores subtilissimi, maximeque Pythagorici, cum omnia certis mensurarum dividentes rationibus, ad ea quae natura renueret dividi et secari, usque pervenirent, ingenio praesignante ea quae naturaliter erant indivisibilia, positis notis nominibus aeque datis dispartiere.2 Cuius vero agros per actus, per perticas, id est per radios, per passus, per gradus, per cubitos, per pedes, per semipedes, et per palmos dispersissent, non habentes palmum per quod dividerent id quod palmo esse minus, digito autem maius, unciam vocare maluerunt, in secundo vero loco digitum subscripserunt, in tertio staterem, id est semiunciam, in quarto quadrantem, in quinto drachmam, in sexto scrupulum, in septimo obolum, in octavo semiobolum, quem Graeci ceratem nuncupant, in nono siliquam, in 10 punctum, in 11 minutum, in 12 momentum nominando posuerunt.3 His ergo minutiis adinventis, nominibusque editis, multiformes eis notas indidere, quae quia partim Graece, partim erant barbare, nobis non videbantur Latine orationi adiungendae.4 Quapropter nos rem obscuram obscuris ignotisque notarum signis involvere nolentes, loco earumdem notarum Latinorum elementorum notas ordine ponimus, ita ut A unciae respondeat, B digito, C staterae, D quadranti, E drachmae, F scrupulo, G obulo, H semiobulo, I siliquae, K puncto, L minuto, M momento ascribatur.5 Describatur itaque his litteris, quam diximus figuram unciarum, hoc modo.
Boethius HOME