monumenta.ch > Boethius > De petitionibus quae sunt in geometrica. > De circulo rubrica.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, De decagono rubrica. <<<     >>> De hemicyclo rubrica.

Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, De circulo rubrica.

1 Sed quia de angularibus figuris studioso lectori sufficienter disputavimus, restat ut breviter de circumductione sphaerae vel circuli explicemus.2 Ponatur circulus itaque 44 pedibus in circumductione designatus, diametrus autem 14 pedum protensionibus describatur.3 Cuius summa si per se excreverit 196 nascentur; hos per 11 multiplicans 2156 efficies, quorum quarta decima pars, id est 154, aream huius cycli pandit, ut infra potest cerni.4 Est alia huius cycli inveniendi embadalis spatii ratio: sumatur etenim circumductivae quantitatis medietas, vel 22 quae est medietas, et per medietatem diametri, id est per 7, multiplicetur, et quod ex hac multiplicatione provenerit, embadum pandit.
Boethius HOME