monumenta.ch > Boethius > De diagono adinveniendo rubrica.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, De rhombon rubrica. <<<     >>> De multiangulis figuris rubrica.

Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, De diagono adinveniendo rubrica.

1 Saepe autem evenire solet, ut in huius artis speculatione, quot angularis lineae protensio, horum scilicet tetragonorum pedes obtineat, requiratur.2 Quod ne ignoretur, facillimum apertissimumque huiusce rationis dabimus exemplar.3 Ponatur etiam parallelogrammus 60, orthogonius in longitudine 80, et in altitudine habens pedes 60, longitudo vero per se augmentata sexies 400 explicat, latitudo autem per se multiplicata ter 600 efficit, quae videlicet sexies 400, et ter 600, in unum summae redactae 10 restituunt, horum scilicet 10 tetragonale latus si sumpsero, 100 pernotabo, hoc est diagonum huius parallelogrammi orthogonii, ut infra scripta perspici potest forma.
Boethius HOME