monumenta.ch > Boethius > De heptagono rubrica. > De rhombon rubrica.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, De rhombo rubrica. <<< >>> De diagono adinveniendo rubrica.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, De rhombon rubrica.
1 Euclides vero nec angulos aequos neque latera aequa habens rhomboides determinando proposuit, quem nos quoque patentiori aditu formando numerosque ascribendo reserabimus.2 Esto age rhomboides cuius unum latus 8 pedes, secundum autem quatuor, tertium vero 6, quartum vero 2; harum vero summarum maximos terminos longitudinem obtinentes si coniungas, 14 efficies, quorum medietatem septenarius constituit.3 Minores autem summulae in unum redactae senarium quantitatem perficiunt, cuius medium ternarius adimplet, quae videlicet medietate, 7 et 3, si per se multiplicabuntur, in 21 consurgent, id est pedes areales tetragoni huius, ut infra apparet.4 His etenim adiiciendum fore trapezium orthogonium non incongruum ducimus, dupla et sesquialtera numerorum proportione lateraliter consignatum.5 Ascribatur vertici summa quindenaria, catheco autem tricenaria, duplo etiam transcendens, basi vero ad hanc sesquialteram servans habitudinem terminus contradatur, per has ergo summas area huius trapezii tali ratione constituenda est.6 Adiungatur vero vertex basi, id est 15, 45 et 60, terminus exuberat.7 Cuius pars dimidia si per cathecum multiplicabitur, areae pandit protensionem ut in medio scripta patet figura.
Boethius HOME