monumenta.ch > Boethius > De rhombo rubrica.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, De parte altera longiori rubrica. <<< >>> De rhombon rubrica.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, De rhombo rubrica.
1 His vero iam dictis parallelogrammis adiiciendos rhombos et rhomboides tetragonos arbitramur, quamvis enim aut angulariter aut lateraliter a supradictis parallelogrammis dissideant, tamen his sunt adnumerandi.2 Esto age rhombus quadrilaterus, singulis lateribus decenae pedaturae summa conscriptus, diagoni autem, hoc est angularis lineae directio bis sena numeretur quantitate, cuius 6, si per se augmentabitur, 36 exsurgent; quos si ex basis termino per se multiplicato subtraxeris, 64 remanet.3 Horum tetragonale latus, id est 8, huius rhombi cathecum constituit.4 Diagonus autem per cathecum ductus embadalis summae spatium ostendit.5 Hic autem ab Euclide aequa habens latera, sed non angulos aequos nec rectos definitur.6 Sit vero de hoc huius formae professio.
Boethius HOME