monumenta.ch > Boethius > De octogono rubrica. > De amblygonio rubrica.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, De orthogonio circulo inscripto rubrica. <<< >>> De oxygonio rubrica.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, De amblygonio rubrica.
1 Quintus in ordine triangulorum amblygonius ab Euclide insertus obtusum angulum habens dictus est, quem nos succincte aperteque explicando aggredimur.2 Nam si diligens lector superioris nostri documenti praeceptis et formulis instructus accesserit, minime in hoc lababit.3 Constituatur modo amblygonius cuius basis 18 numero, hypothemisae autem maior 10, minor vero 9, inscribam, cathecus autem 4 summa insigniatur.4 Ducatur ergo basis per catheci dimidium, hoc est 18, per binarium, et 36 prodeunt, quae summa embadalis spatii planitudinem adimplet.5 Sed Architas in cunctis utens ratione, alio modo huius amblygonii aream reperiri constituit, non hanc sumpta est summam in hac areae planitudine, sed minorem posse contineri existimans, astruxit enim cathecum per se et per binarium, vel per se et octonarium, duplo se superantes multiplicari oportere.6 Et quantitatem quae hac ex multiplicatione proveniret aream constituere, non ut 36, sed 32 in se colligeret arealis illa contemplatio.7 Quisquis autem huius iam dicti trigoni formas in plano designare disponat, a basis quantitate huiusmodi rem ingrediatur, tali ratione ut terminus minoris ac maioris hypothemisae copulatus, parvo vincat terminum basis, hoc est, si basis 20 mensuretur pedibus, maior hypothemisa 11, minor autem 10 insigniatur.8 Sed melius hoc quod numeris duximus ostendemus, si alicuius exempli formam subiiciemus.
Boethius HOME