monumenta.ch > Boethius > 3 > De orthogonio circulo inscripto rubrica.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, Idem de eodem rubrica. <<< >>> De amblygonio rubrica.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, De orthogonio circulo inscripto rubrica.
1 Num etiam quod Architae iudicio in hoc eodem orthogonio approbatum est, et Euclidis diligentissima perscrutatione prius est rationabiliter adinventum, operae pretium duximus non esse praetermittendum.2 Est etiam saepe ut disputator in geometrica, circulus si hoc orthogonio inscribatur, quot pedes diametrus colligat, requirat, quod ne victus ignorantia refutet aliquis se dicere, breviter insinuamus rem huiusmodi: inscribatur itaque circulus orthogonio omnes lineas eius tangens, hoc nimirum facto cathecus et basis aggregentur in unum; ex cuius summae copulatione si hypothemisae exceperis quantitatem, diametrum efficies; iuncti enim 12 et 8, id est cathecus et basis, 20 reddunt.3 Ex quibus si hypothemisam abstulero, hoc est 15, diametrum 5 obtinere constituam, quod subtus facta designat figura.
Boethius HOME