monumenta.ch > Boethius > De hexagono rubrica. > De mensura. > Idem de eodem rubrica.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, Item de eodem rubrica. <<< >>> De orthogonio circulo inscripto rubrica.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, Idem de eodem rubrica.
1 Designemus iterum iam dicti orthogonii formam, et aliis numerorum quantitatibus, ut cum aliquis vel per maiorem vel per minorem numerorum huius trigoni apertam tradere disciplinam cogatur, nullo errore labatur.2 Esto age trigonus orthogonus, quem circumstant par unus et duo impares numeri par basi, vel 20 impar unus catheco, hoc est 15, alter vero hypothemisae, id est 25, ascribatur.3 Embadalis autem conclusio secundum supradicti nostri praecepti regulam inquirenda est, hoc est per multiplicationem dimidiae basis et totius summae catheci, continet enim areae septum 150 contractos pedes.4 Cathecus autem et basis tali sunt indagandi ratione: ducatur ergo hypothemisalis summa in se, et in 625 redundat; cui si quatuor adiiciantur embada, 1225 nascentur; quorum tetragonale latus, id est 35, si exceperis, summas utrasque basi et catheci comprobabis.5 Scire autem oportet et investigare quo numero a se invicem cathecus et basis distent.6 Hic vero quis sit manifestemus.7 Si igitur hypothemisae in se multiplicatae quatuor, quae adieci superius, embada subtraham, in 25 summam regreditur, horum quinta pars differentiam tenet, id est 5. Quam si rursus duabus iunctis summis vel 20, et 15, 40 pernotabo, horum medium complet basim.8 Si autem eamdem differentiam, hoc est 5, basi auferam, cathecum constituam, ut cerni potest in subiecta figura.
Boethius HOME