monumenta.ch > Boethius > 3 > De orthogonio circulo inscripto rubrica. > Item de eodem rubrica.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, De eodem rubrica. <<< >>> Idem de eodem rubrica.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, Item de eodem rubrica.
1 Aliam insuper hanc vestigia gradienti normam huius trigoni obiiciendo proponere curamus, quatenus hanc caute indagantes cautissima ad id ad quod desiderant accedere, iteritatis linea absque dubio perducat; proponatur igitur eiusdem orthogonii descriptio iisdem quantitatibus, quibus est circumsignata, scilicet cathecus 8, hypothemisa 17, basis autem 15 pedibus designetur.2 Hunc vero qua ratione per hypothemisae podismum catheci, et basis summa pedalis reperiri valeat, demonstrare studeamus: multiplicemus ergo summam hypothemisae per se, et 289 numerus redundat.3 Cui si quater embalidis quantitas subtrahatur, 49 relinquuntur; horum tetragonicum latus si inquisieris, 7 esse experieris; quod, scilicet 7, si copulanti catheco et basi aggreges, 30 efficies, quorum dimidium basis constituit spatium; quindecim autem si de aggregatis, id est 50, 23 abstuleris, 8 superesse cathecum sine dubio comprobabis.
Boethius HOME