monumenta.ch > Boethius > De octogono rubrica. > De amblygonio rubrica. > De mensuris rubrica. > De generibus linearum. > De orthogonio rubrica.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, De scaleno rubrica. <<< >>> De eodem rubrica.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, De orthogonio rubrica.
1 Quarto nimirum loco trigonius orthogonius ab Euclide inseritur, et unum rectum habens angulum consignatur, inaequalia continens latera, quem nos ipso auditu difficiliorem caeteris, obscurioremque esse arbitramur.2 Et ideo prolixiorem in eius explanatione moram faciemus.3 Esto modo trigonus orthogonius, cuius cathecus pari numero insignitus, vel 8 pedibus mensuratus protenditur.4 Cuius si latera ignorantur, hoc modo investigari ab Archita praecipiuntur.5 Sumatur ergo supradicti catheci medietas, id est 4, et per se multiplicetur, et 16 excrescent.6 Quibus si unitas subtrahatur, 15 apparent.7 Tot pedum huius trigoni basis esse cognoscitur.8 Praedictae autem per medietatem cathecis summae adauctae, si unum addatur, erunt pedes hypotemisae 17. Per eamdem item summam, id est per 16, embadum est inveniendum; ducatur ergo huius summae medius per cathecum, et 64 consurgent, qui areae complent supputationem, quod patenter in subiecta forma declaratur.
Boethius HOME