monumenta.ch > Boethius > De scaleno rubrica.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, De isopleuro rubrica. <<<     >>> De orthogonio rubrica.

Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, De scaleno rubrica.

1 Scalenus igitur ab Euclide tria habens latera inaequalia determinatus est.2 Sed nos numero eius figurae aperta dabimus exemplaria, proponatur ita scalenon trigonus, qui a Latinis cuneus appellatur, cuius minoris lateris declive 15 pedes colligat, basis autem 25 pedalia pernotetur habere lineamenta.3 Quot vero pedibus huius trigoni cathecus, et embadum protendatur, restat ut quaeratur.4 Ducatur ergo minoris lateris summa multiplicando in se, fiunt 225. Item basis si per se multiplicetur, 625 excrescunt, quibus in unum compactis 850 nascentur.5 Hanc igitur se movendo seclusam maioris lateris summam in se multiplicari condecet, quae multiplicatio 400 numerum adducit.6 Quem videlicet 400 numerum si de prius seposita summa, scilicet de 850, abstuleris, 450 relinquuntur.7 Horum si medium sumpseris, 225 explicabis; quibus si summa basis vel 25 mataps auferatur, novenarius erit, tot pedibus huius trigoni continetur praecisura, vel eiectura minor.8 Restat ut cathecus quot habeat pedes requiratur.9 Multiplicetur ergo minus latus per se sicut supra, 25 prodeunt.10 Rursus et augmentata minoris praecisurae per se summula, 81 producit; hos si aufers ex in se ducto latere, 144 supersunt.11 Quorum duodenarius esse dinoscitur latus, tot pedes huius trigoni cathecus colligere perhibetur.12 Areae vero podismus tali modo reperitur.13 Metiatur ergo cathecus basim vel 12, 25, 300 consurgent.14 Quorum medietate saepe dicti trigoni scaleni embadum podismatur, ut in subiecta figura notatur.
Boethius HOME